'Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni; Semper abhinc duro, nate, labore vaca.' Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ; At mihi cum tenebris aurea pulsa quies; Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos. Talia contingant somnia sæpe mihi!
AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM, APUD MERCATORES ANGLICOS HAMBURGE AGENTES PASTORIS MUNERE
CURRE per immensum subitò, mea littera, pontum: I, pete Teutonicos læve per æquor agros ; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti, Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos Æolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis, Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales, Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras, Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque, ubi Germanas flavere videbis arenas, Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore
Præsul, Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ; Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi, quot pelagi, quot montes interjecti, Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu, doctissime Graiûm, Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quàmque Stagirites generoso magnus alumno, Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyreius Heros Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, Pieriosque hausi latices, Clioque favente Castalio sparsi læta ter ora mero. Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes; Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu, Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum; Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem, Mulcentem gremio pignora chara suo; Forsitan aut veterum prælarga volumina Patrum Versantem, aut veri Biblia sacra Dei, Cælestive animas saturantem rore tenellas, Grande salutiferæ religionis opus. Utque solet, multam sit dicere cura salutem, Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos, Verba verecundo sis memor ore loqui:
'Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis, Mittit ab Angliaco littore fida manus. Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem; Fiat et hoc ipso gratior illa tibi. Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen, Ipse quod ex omni parte levare nequit? Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur, Et pudet officium deseruisse suum. Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti; Crimina diminui, quæ patuere, solent. Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes, Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis Supplicis ad mæstas delicuere preces; Extensæque manus avertunt fulminis ictus, Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi, Neve moras ultra ducere passus Amor; Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!
In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma parâsse duces. Te circum latè campos populatur Enyo, Et sata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanisque suum concessit Thracia Martem;
Illuc Odrysios Mars pater egit equos: Perpetuòque comans jam deflorescit oliva; Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit, io! terris, et jam non ultima Virgo Creditur ad superas justa volâsse domos. Te tamen interea belli circumsonat horror, Vivis et ignoto solus inopsque solo; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, Sede peregrinâ quæris egenus opem. Patria, dura parens, et saxis sævior albis Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fœtus, Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique Quæ via post cineres ducat ad astra docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim
Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et, horrisono laceratus membra flagello, Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix; Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iësum Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis, Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis, Intententque tibi millia tela necem, At nullis vel inerme latus violabitur armis, Deque tuo cuspis nulla cruore bibet. Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus;
Ille tibi custos, et pugil ille tibi; Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras Misit ab antiquis prisca Damascus agris; Terruit et densas pavido cum rege cohortes, Aëre dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm, Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm. Et tu (quod superest miseris) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios posse videre lares.'
IN ADVENTUM VERIS
In se perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam, Jamque soluta gelu dulcè virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo (Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat, Et mihi Pirenen somnia nocte ferunt;
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu, Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.
Delius ipse venit, video Peneïde lauro Implicitos crines, Delius ipse venit. Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli, Perque vagas nubes corpore liber eo; Perque umbras, perque antra feror, penetralia vatum; Et mihi fana patent interiora Deûm; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore? Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo; Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis, Instituis modulos, dum silet omne nemus: Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique, Et simul adventum veris uterque canat. Veris, io! rediere vices; celebremus honores Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol, Æthiopas fugiens Tithoniaque arva, Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.
Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ, Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Boötes Non longâ sequitur fessus ut ante viâ; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant sidera rara polo. Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit, Neve Giganteum Dii timuere scelus. Fortè aliquis scopuli recubans in vertice pastor, Roscida cum primo sole rubescit humus, 'Hac,' ait, 'hac certè caruisti nocte puellâ, Phœbe, tuâ, celeres quæ retineret equos.' Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit
Cynthia, luciferas ut videt alta rotas,
Et, tenues ponens radios, gaudere videtur Officium fieri tam breve fratris ope. 'Desere,' Phœbus ait, 'thalamos, Aurora, seniles; Quid juvat effœto procubuisse toro?
« AnteriorContinua » |