Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Te manet Æolides viridi venator in herbâ;
Surge; tuos ignes altus Hymettus habet.'
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ociùs urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,
Et cupit amplexus, Phœbe, subire tuos.
Et cupit, et digna est; quid enim formosius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis!
Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,
Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phœbe; tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces;
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ;
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt
Munera (muneribus sæpe coemptus amor),
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,
Et superinjectis montibus, abdit opes.
Ah! quoties, cum tu clivoso fessus Olympo
In vespertinas præcipitaris aquas,

'Cur te,' inquit, 'cursu languentem, Phœbe, diurno
Hesperiis recipit cærula mater aquis?
Quid tibi cum Tethy? quid cum Tartesside lymphå?
Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phœbe, meâ melius captabis in umbra:
Huc ades; ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ;
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quàque jaces circum mulcebit lenè susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas.

Bo

90

50

Nec me (crede mihi) terrent Semeleïa fata,
Nec Phaëtonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phœbe, tuo sapientiùs uteris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.'
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;
Matris in exemplum cætera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superâsse Dianam,
Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenae per urbes;
Littus io Hymen et cava saxa sonant.
Cultior ille venit, tunicâque decentior aptâ;
Puniceum redolet vestis odora crocum.
Egrediturque frequens ad amœni gaudia veris
Virgineos auro cincta puella sinus.

Votum est cuique suum; votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi quem cupiat det Cytherea virum.
Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,
Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sidera cantu,
Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis
Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan;
Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit malè tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.

100

110

120

130

Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arboreâ, dii, precor, ite domo.
Te referant, miseris te, Jupiter, aurea terris
Sæcla! quid ad nimbos, aspera tela, redis?
Tu saltem lentè rapidos age, Phœbe, jugales
Quà potes, et sensim tempora veris eant:
Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo.

140

ELEGIA SEXTA

AD CAROLUM DIODATUM

RURI COMMORANTEM

Qui, cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulisset så solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Quâ tu distento fortè carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque;
Crede mihi vix hoc carmine scire queas,
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,
Festaque cælifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibuspue poesin?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phœbum virides gestâsse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.

10

Sæpiùs Aoniis clamavit collibus Eua
Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris;
Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,
Cantavit brevibus Teïa Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulcè canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda: favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te,
Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum,
Quale repentinus permeat ossa calor;
Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,
Heroasque pios, semideosque duces,

20

30

40

50

Et nunc sancta canit superûm consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus;
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada fæmineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges:
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,
Spirat et occultum pectus et ora Jovem.
At tu si quid agam scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam).
Paciferum canimus cælesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris;
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit;
Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,
Et subitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa;

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis;
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »