Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens ;
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinùs ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis

Gens, homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum;
Aut, si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.
'Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Heu! quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam?
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit),
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes?
Ah! certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse "Vale! nostri memor ibis ad astra."

'Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, musis operata juventus,

Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum; nec puto multùm
Displicui; nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ:
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis et Francinus; erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

'Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

[blocks in formation]

Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah! quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
"Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon;
Vimina nunc texit varios sibi quod sit in usus";
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi.

"Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè retardat,
Imus, et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm."
Ah! pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro!
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
Et tum fortè novis admôram labra cicutis:
Dissiluere tamen, ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus; tamen et referam; vos cedite, sylvæ.

'Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen;
Mendaces vultus, assumptaque Gorloïs arma,
Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides! Quid enim? omnia non licet uni,
Non sperâsse uni licet omnia? mî satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitùsque inglorius orbi),
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

'Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,

150

160

170

180

(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas

Jam penè totis finibus Angligenûm
Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

[blocks in formation]
[ocr errors]

ANTISTROPHE

Ergo tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phoebi rursus ibis in domum

Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidoque Parnassi jugo;

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latinæ

Antiqua gentis lumina et verum decus.

70

EPODOS

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsî,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

Turba legentûm prava facesset;

At ultimi nepotes

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,

Rousio favente.

80

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phalencia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

IN SALMASII HUNDREDAM

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobæi

Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd, si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

IN SALMASIUM

GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius Eques
Bonus amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii:
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

« AnteriorContinua »