Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

JOANNI MILTONI

LONDINIENSI.

Juveni Patria, virtutibus eximio, Viro qui multa peregrinatione, studio cuncta orbis terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet.

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperdita sic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda ; Et jure ea percallet ut admirationes & plausus populorum ab propria sapientia excitatos, intelligat.

Illi, cujus animi dotes corporisque, sensus ad admirationem commovent, & per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed vastitate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in Memoria totus Orbis: In intellectu Sapientia : in voluntate ardor gloria : in ore Eloquentia : Harmonicos celestium Sphærarum Sonitus Astronomia Duce audienti ; Characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistra Philosophia legenti, Antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages comite assidua autorum Lectione.

Exquirenti, restauranti, percurrenti.

At cur nitor in arduum ? Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, Reverentiæ & amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus.

Tanto homini servus, tantæ virtutis amator.

1

vastitate] venustate

1673

ELEGIARUM

Liber Primus.

Elegia prima ad Carolum Diodatum.

[ocr errors]

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit & voces nuntia charta tuas, Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multùm crede juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quàm male Phoebicolis convenit ille locus !
Nec duri libet usque minas perferre magistri

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,

Lætus & exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Jonio quicquam cessisset Homero

Neve foret victo laus tibi prima Maro.
Tempora nam licet hîc placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.

20

30

40

Sed neque

Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut positâ casside miles adest, Sive decennali foecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro, Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique Patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat.
Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, & effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, & specto, juvat & spectasse dolendo,

Interdum & lacrymis dulcis amaror inest :
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, & abrupto flendus amore cadit,
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens,
Seu mæret Pelopeia domus, feu nobilis Ili,
Aut luit incestos aula Creontis avos.

sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt. Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic blandas spirantia sydera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit senium vel reparare Jovis ;
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus;
Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor.
Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, & ipse tui foris, Adoni, rubor. Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon.
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, & Ausoniis plena theatra stolis.

50

60

70

80

Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit foemina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua moenia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cælo scintillant astra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, & riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, & roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Monia quàm subitò linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

90

Elegia secunda, Anno ætatis 17.
In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.
TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante dea.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phoebo nuntius ire tuo,
Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aula

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.

10

Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat & ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet & totis nænia mcesta scholis.

20

IO

Elegia tertia, Anno ætatis 17.

In obitum Presulis Wintoniensis. MESTUS eram, & tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo tristia plura Protinus en subiit funesta cladis Imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres

Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos & jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis.
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos, .

Flevit & amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi dignissime præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, & tristi sic ore querebar,

Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, & pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima coelo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus.

20

« AnteriorContinua »