Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

30

40

Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis

Instituis modulos, dum silet omne nemus. Urbe ego, tu sylvâ simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, & hoc subeat Musa quotannis opus.
Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctöas aurea lora plagas.
Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ

Horrida cum tenebris exulat illa suis.
Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Boötes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ,
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sydera rara polo.
Nam dolus & cædes, & vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rebescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ

Phoebe tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phoebus ait, thalamos Aurora seniles,

Quid juvat effoto procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herba,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocyus urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus Phoebe subire tuos;
Et cupit, & digna est, quid enim formosius illâ,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, & ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis.
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit fore capillos,

Floribus & visa est posse placere suis.

50

60

30 quotannis] perennis 1673

70

80

Floribus effusos ut erat redimita capillos

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice Phoebe tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, & hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus Amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
Cur te, inquit, cursu languentem Phoebe diurno

Hesperiis recipit Cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy ? Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immundo perluis ora salo ?
Frigora Phoebe meâ melius captabis in umbrâ,

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,

Huc ades, & gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cum tu Phoebe tuo sapientius uteris igni,

Huc ades & gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores ;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Litus io Hymen, & cava saxa sonant.

90

100 IIO

I 20

Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amoeni gaudia veris

Virgineos auro cincta .puella sinus.
Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sydera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat & famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque suâ Cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres,
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, & fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arboreâ dii precor ite domo.
Te referant miseris te Jupiter aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ? Tu saltem lentè rapidos age Phoebe jugales

Quà potes, & sensim tempora veris eant. Brumaque productas tardè ferat hispida noctes, Ingruat & nostro serior umbra polo.

140

130

Elegia sexta.
Ad Carolum Diodatum ruri commorantem.

IO

Qui cum idibus Decemb. scripsisset, & sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quòd inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse afirmabat, hunc habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Quâ tu distento forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa cameenam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamémque colámque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas,
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim

Festaque coelifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos.
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyonêo turba novena choro.
Naso Corallais mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum 'pagina quæque merum.
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eléo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu,
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.

30 Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis & ex ipso condita metra cado.

20

40

50

Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te

Numine composito tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,

Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegía levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius & veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, & adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, & innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque é puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, & casta juventus,

Et rigidi mores, & sine labę manus.
Qualis veste nitens sacrâ, & lustralibus undis

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phoebados aulam,

Et vada foemineis insidiosa sonis,

60

70

« AnteriorContinua »