Aut Deus, aut vacui certè mens tertia coeli
Per tua secretò guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,
In te unâ loquitur, cætera mutus habet.
ALTERA Torquatum cepit Leonora Poëtam,
Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo
Perditus, & propter te Leonora foret ! Et te Pieriâ sensisset voce canentem
Aurea maternæ fila movere lyræ, Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners, Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuâ; Et poteras ægro spirans sub corde quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.
CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Acheloiados, Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo? Illa quidem vivitque, & amoenâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Pausilipi. Illic Romulidûm studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.
[Added in Second Edition, 1673.]
Apologus de Rustico & Hero. RUSTICUS ex Malo sapidissima poma quotannis
Legit, & urbano lecta dedit Domino : Hic incredibili fructus dulcedine Captus
Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,
Mota solo assueto, protinùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus. Atque ait, Heu quantò satius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem Ego avaritiam froenare, gulamque voracem :
Nunc periere mihi & foetus & ipsa parens.
[From Defensio pro populo anglicano, 1651.]
In Salmasii Hundredam. Quis expedivit Salmasio suam Hundredam, Picamque docuit verba nostra conari? Magister artis venter, et Jacobei Centum exulantis viscera marsupii regis. Quod si dolosi spes refulserit nummi, Ipse, Antichristi modo qui primatum Papæ Minatus uno est dissipare sufflatu, Cantabit ultro Cardinalitium melos.
[From Defensio secunda, 1654.]
In Salmasium. GAUDETE scombri, et quicquid est piscium salo, Qui frigida hyeme incolitis algentes freta ! Vestrum misertus ille Salmasius Eques Bonus, amicire nuditatem cogitat; Chartæque largus, apparat papyrinos Vobis cucullos, præferentes Claudii Insignia, nomenque et decus, Salmasii : Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mungentium Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.
In obitum Procancellarii medici.
In obitum Procancellarii medici.
PARERE fati discite legibus, Manusque Parcæ jam date supplices, Qui pendulum telluris orbem
Jäpeti colitis nepotes. Vos si relicto mors vaga Tænaro Semel vocârit flebilis, heu moræ Tentantur incassùm dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est. Si destinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules Nessi venenatus cruore
Æmathiâ jacuisset Etâ. Nec fraude turpi Palladis invidæ Vidisset occisum Ilion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante. Si triste fatum verba Hecatëia Fugare possint, Telegoni parens Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentum, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ. Læsisset & nec te Philyreie Sagitta echidnæ perlita sanguine, Nec tela te fulmenque avitum
Cæse puer genitricis alvo. Tuque o alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum, Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi Lætus, superstes, nec sine gloria, Nec puppe lustrasses Charontis,
Horribiles barathri recessus. At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus Succoque pollenti tot atris
Faucibus eripuisse mortis. Colende præses, membra precor tua Molli quiescant cespite, & ex tuo Crescant rosæ, calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore. Sit mite de te judicium Æaci, Subrideatque Ætnæa Proserpina, Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.
In quintum Novembris, Anno ætatis 17.
![[ocr errors]](https://books.google.ad/books/content?id=1FcFLK0uV78C&hl=ca&output=html_text&pg=PA144&img=1&zoom=3&q=editions:ISBN1011210169&cds=1&sig=ACfU3U3zfFyHymhvPl46uLyhSPbPbn9U2A&edge=0&edge=stretch&ci=913,1026,26,20)
Jam pius extremâ veniens Jacobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificusque novo felix divesque sedebat In solio, occultique doli securus & hostis : Cum ferus. ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera mæsta futuros; Hic tempestates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat & invictas in mutua viscera gentes ; Regnaque olivifera vertit florentia pace, Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus, Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, & somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus & urbes Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jamque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, & terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem Æquore tranato furiali poscere bello, Ante expugnatæ crudelia sæcula Troiæ.
At simul hanc opibusque & festâ pace beatam Aspicit, & pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes & luridum olentia sulphur. Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætna Effiat tabifico monstrosus ab ore Tipheus. Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis. Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta, Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis; Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinosas velox superaverat alpes, Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistrâ Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificosque Deos portat, scapulisque virorum Evehitur, præeunt summisso poplite reges, Et mendicantum series longissima fratrum ; Cereaque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. Templa dein multis subeunt lucentia tædis (Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
« AnteriorContinua » |