Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Sæpe tholos implet vacuos, & inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, & hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum falsâ sub imagine tectus
Astitit, assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, & ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces.
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis uti fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum,
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni;
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, & fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,

70

80

90

100

Thermodoontéa nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite Pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.

Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quælibet hæreticis disponere retia fas est;
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos ;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscumque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone, quisquámne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ.
Perculsosque metu subito, casúque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit & adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ
Nocturnos visus, & somnia grata revolvens.
Est locus æternâ septus caligine noctis
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent semifractaque saxa,
Ossa inhumata virûm, & trajecta cadavera ferro;

143 semifractaque] præruptaque 1673

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, & stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus & sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri

150

Et Phonos, & Prodotes, nulloque sequente per antrum
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt sontes, & retrò lumina vortunt,
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitùs nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex & pariter satrapæ, scelerata propago
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos
Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra Fertilis Europe, & spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros ; Excitat hic varios plebs agglomerata susurros ; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot Aristoride servator inique juvencæ

149, 150 Manes Exululant,] Manes, Exululat 1673 Errata:

160

170

180

Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli.
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria, veráque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
Fama siles? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata Jäcobo:
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis antè fugax stridentes induit alas,
Induit & variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit :
Et primò Angliacas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, & detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter, tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, & crudelibus obstitit ausis
Papicolûm; capti pœnas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, & grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla Dies toto occurrit celebratior anno.

190

200

210

220

ΤΟ

Anno ætatis 17. In obitum Præsulis

Eliensis.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,
Quem nuper effudi pius,

Dum mosta charo justa persolvi rogo
Wintoniensis præsulis.

Cum centilinguis Fama (proh semper mali
Cladisque vera nuntia)

Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,

Cessisse morti, & ferreis sororibus
Te generis humani decus,

Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ
Quæ nomen Anguillæ tenet.

Tunc inquietum pectus irâ protinus
Ebulliebat fervidâ,

Tumulis potentem sæpe devovens deam:
Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parciùs

Turpem Lycambis execratus est dolum,
Sponsamque Neobolen suam.

At ecce diras ipse dum fundo graves,
Et imprecor neci necem,

Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine:

Cæcos furores pone, pone' vitream

Bilemque & irritas minas,

Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita.

Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,

Erebóve patre creta, sive Erinnye,

Vastóve nata sub Chao:

Ast illa cælo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit;

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »