Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

40

50

Animasque mole carneâ reconditas

In lucem & auras evocat :
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris;

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas
Hanc ut vocantem lætus audivi, citò

Fodum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad coelum senex

Auriga currus ignei,
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coercebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum syderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, & regiam Crystallinam, &

Stratum smaragdis Atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre
Amoenitates illius loci, mihi

Sat est in æternum frui.

60

Naturam non pati senium.
Heu quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
Edipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, & incisas leges adamante perenni

IO

20

Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, & rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?
Et se fassa senem malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt? an & insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, & Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas.
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cæli.
Tu quoque Phoebe tui casus imitabere nati
Præcipiti curru, subitáque ferere ruinâ
Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater omnipotens fundatis fortius astris
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat & ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, & acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternùm Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens eadem currit per signa rotarum,
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, & serus agens in pascua cæli

,

30

40

Temporis & gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.

50 Nec variant elementa fidem, solitóque fragore Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.

per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, & raucâ circumstrepit æquora conchâ
Oceani Tubicen, nec vastà mole minorem
Ægæona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi sæcli vigor ille vetusti

бо
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet & puer ille decorem
Phoebe tuusque & Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, & vasti culmina cæli; .
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

De Idea Platonica quemadmodum

Aristoteles intellexit.

DICITE sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque o noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, & ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura sollers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque & universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,

10

20

Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille syderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit Lunæ globum :
Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :
Sive in remotâ forte terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore syderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam pöetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

30

Ad Patrem.

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.

10 20

30

Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, & semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, & tremulæ pallentes ora Sibyllæ ;
Carmina sacrificus solennes pangit ad aras
Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, & tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes.
Nunc quoque sydereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, & inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.

40 Carmina regales epulas ornare solebant, Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago Nota gulæ, & modico spumabat cæna Lyæo. Tum de more sedens festa ad convivia vates Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, Heroumque actus, imitandaque gesta canebat, Et chaos, & positi latè fundamina mundi, Reptantesque Deos, & alentes numina glandes, Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro. Denique quid vocis modulamen inane juvabit, 50 Verborum sensusque vacans, numerique loquacis? Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus, Qui tenuit fluvios & quercubus addidit aures

« AnteriorContinua »