Justini Historiarum philippicarum ex Trogo Pompeio libros XLIV

Portada
C.L.F. Panckoucke, 1833
 

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 96 - Sed potentior fuit ira, quam preces. Itaqueurbs diruitur: agri inter victoree dividuntur : captivi sub corona venduntur : quorum pretium non ex ementium commodo, sed ex inimicorum odio extenditur. Miseranda res Atheniensibus visa. Itaque portas refugiis profugorum contra interdictum regis aperuere.
Pàgina 113 - Ab his igitur Galli, et usum vitae cultioris, deposita et mansuefacta barbaria, et agrorum cultus, et urbes mœnibus cingere didicerunt. Tune et legibus, non a nuis vivere, tune et vitem putare, tune olivam serere consueverunt : adeoque magnus et hominibus et rebus impositus est nitor , ut non Graecia in Galliam emigrasse , sed Gallia in Graeciam translata videretur.
Pàgina 110 - Fauno fuit uxor nomine Fatua, quae assidue divino spiritu impleta, velut per furorem, futura praemonebat. Unde adhuc, qui inspirari solent, fatuari dicuntur.
Pàgina 116 - Alexander pugnae moram fecit : sed prima congressione vulnerato equo , quum praeceps in terram decidisset, concursu satellitum servatur. Porus multis vulneribus obrutus capitur. Qui victum se adeo doluit, ut, quum veniam ab hoste invenisset, neque cibum sumere voluerit , neque vulnera curari passus sit; aegreque sit ab eo obtentum, ut vellet vivere.
Pàgina 121 - Accepto poculo, media potione repente veluti telo confixus, ingemuit : elatusque e convivio semianimis, tanto dolore cruciatus est, ut ferrum in remedia poseeret, tactumque hominum velut vulnera indolesceret.
Pàgina 27 - ... prius dimisit, quam manum amitteret : tum quoque amputata dextra, navem sinistra comprehendit : quam et ipsam quum amisisset, ad postremum morsu navem detinuit.
Pàgina 126 - Quippe ea formae pulchritudo, et proceritas corporis, et virium ac sapientiae magnitudo in omnibus fuit, ut, qui eos ignoraret, non ex una gente, sed ex toto terrarum orbe electos judicaret.
Pàgina 50 - Romanis se ab his procreatos referentibus ; 2. tantaque laetitia omnium fuit quanta esse post longum tempus inter parentes et liberos solet. 3. Juvabat Ilienses nepotes suos, Occidente et Africa domita, Asiam, ut avitum regnum, vindicare, optabilem Trojae ruinam fuisse dicentes, ut tam feliciter renasceretur.
Pàgina 61 - Graeciam missuros : sed legatis occulta mandata data sunt, ut corpus Achaeorum dissolverent, singulasque urbes proprii juris facerent, quo facilius ad obsequia cogerentur : et, si quae urbes contumaces essent, frangerentur. Igitur...
Pàgina 164 - ... hoc modo spatium respirandi fugientibus datum. Itaque Elissa delata in Africae sinum, incolas loci ejus, adventu peregrinorum , mutuarumque rerum commercio gaudentes, inamicitiam sollicitat : deindeempto loco, qui corio bovis tegi posset , in quo fessos longa navigatione socios , quoad proficisceretur , reficere posset, corium in tenuissimas partes secari jubet, atque ita majus loci spatium, quam petierat, occupat : unde postea ei loco Byrsae nomen fuit.

Informació bibliogràfica