Imatges de pàgina
PDF
EPUB

accipietis donum Spiritus Sancti. Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. Nam (sicut idem Apostolus alio loco testatur) et nos nunc salvos facit Baptisma (non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum,) per resurrectionem Jesu Christi. Ne dubitetis igitur, verum firmiter credite, eum istos qui adsunt, vere pœnitentes, et ad se per fidem accedentes, benigne accepturum esse, remissionem peccatorum eis concessurum, et Spiritum Sanctum largiturum ; immo beneficium vitæ æternæ, et regni sui sempiterni communionem, eis collaturum. Quamobrem nos per hoc certiores facti illius benignitatis, quam Pater noster cœlestis erga istos per Jesum Christum Filium suum declaravit, gratias ei pie ac fideliter referamus, dicentes:

OMNIPOTENS æterne Deus, Pater cœlestis, gratias tibi suppliciter agimus, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus, in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da istis Spiritum Sanctum fuum, quo regenerentur, et hæredes fiant æternæ salutis; per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, nunc et per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde Sacerdos baptizandos ita alloquatur :

DILECTISSIMI, qui huc ideo advenistis ut sanctum Baptismum accipiatis, audivistis congregationem exorantem ut Dominus noster Jesus Christus vos accipere et benedicere, a peccatis vestris absolvere. et vobis regnum cœlorum et vitam sempiternam concedere dignetur. Audivistis præterea Dominum nostrum Jesum Christum in verbo suo sancto promisisse, se hæc omnia quæ rogastis concessurum; quam promissionem ipse pro parte sua certissime præstabit. Quamobrem hac promissione a Christo facta, vos etiam oportet pro parte vestra, coram hisce testibus vestris et hac tota congregatione, spondere vos diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiaturos, verbo Dei sancto constanter credituros, et mandata ejus obedienter servaturos. Deinde Sacerdos singulis baptizandis has sequentes quaestiones proponat: ABRENUNTIAS diabolo et omnibus ejus operibus, inani pompa et gloriæ mundi, et omnibus ejus cupiditatibus, cum carnis concupiscentiis, adeo ut eas sequi, vel ab eis duci, te non sis permissurus? Resp. Abrenuntio illis omnibus.

Qu. Credis in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cœli et terræ ?

Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum Dominum nostrum? Eumque conceptum esse de Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine. passum sub Ponto Pilato, crucifixum, mortuum, et sepultum: descendisse ad inferos, et tertia die resurrexisse; ascendisse ad cœlos. et sedere ad dexteram Dei Patris Omnipentatis, et inde venturum esse in fine sæculi, judicare vivos et mortuos?

Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam post mortem?

Resp. Hæc omnia firmissime credo.

Qu. Vis baptizari in hac fide?

Resp. Volo.

Qu. Servabis igitur obedienter sanctam Dei voluntatem et mandata, et in iis ambulabis omnibus diebus vitæ tuæ?

Resp. Hoc ut faciam, Deo adjuvante, operam dabo.

Deinde dicat Sacerdos,

CONCEDE, misericors Deus, ut vetus Adam in istis ita sepeliatur, ut in eis novus resurgat. Amen.

Concede ut in eis moriatur omne quod carnis est, vivat et crescat omne quod Spiritus. Amen.

Concede ut potestatem et vim habeant vincendi, ac triumphandi de diabolo, mundo, et carne. Amen.

Concede ut isti, per ministerii nostri officium tibi consecrati, colestibus etiam virtutibus ornentur, et æterna præmia consequantur. per misericordiam tuam, Domine Deus, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

OMNIPOTENS Sempiterne Deus, cujus Filius dilectissimus Jesus Christus, in remissionem peccatorum nostrorum, de latere suo pretiosissimo et aquam et sanguinem profudit, et discipulis suis jussit ut euntes docerent omnes gentes, baptizantes eos In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; Respice, quæsumus, populi tui supplicationes; hanc aquam in mysticam peccati ablutionem sanctifica; et tribue ut isti nunc in ea baptizandi tuæ gratiæ plenitudinem consequantur, et in numero filiorum tuorum fidelium et electorum semper permaneant ; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde Sacerdos unius cujusque baptizandi dexteram apprehendat, et eum juxta Fontem quomodo convenientius sibi visum fuerit statuens, Patrinos et Matrinas nomen ejus interroget; et postea eum in aquam immergat, aut super eum aquam fundat, direns.

N. EGO te baptizo In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Deinde dical Sacerdos,

ACCIPIMUS istum in societatem gregis Christi, eumque Crucis signo signamus, in signum quod posthac non erubescet Christi crucifixi fidem confiteri, et sub ejus vexillo contra peccatum, mundum, et diabolum viriliter pugnare, et Christi fidelis miles et servus ad vitæ suæ finem permanere. Amen.

Deinde dicat Sacerdos,

QUANDOQUIDEM nunc, fratres dilectissimi, isti regenerati sunt, et in Christi Ecclesiæ corpus insiti, agamus gratias Deo Omnipotenti pro his beneficiis, et uno animorum consensu ei supplicemus, ut reliquam vitam suam secundum hoc initium peragant.

Deinde dicatur, omnibus genuflexis, Oratio Dominica.

PATER noster, qui es in cœlis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

GRATIAS suppliciter tibi agimus, Pater cœlestis, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus, in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da istis Spiritum Sanctum tuum; ut nunc per Dominum 1 Hic Sacerdos in fronte baptizati Crucem faciet.

nostrum Jesum Christum renati, et æternæ salutis hæredes facti, in servitio tuo permaneant, et promissa tua consequantur; per eundem Dominum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde omnibus sese erigentibus, Sacerdos hanc Exhortationem proferat, Patrinos et Matrinas primum alloquens.

QUONIAM isti coram vobis promiserunt, se diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiaturos, credituros in Deum, et servituros ei; recordandum est vobis, vestrum esse officium eos admonere de solemni voto et promisso quibus coram populo hic congregato, et præcipue coram vobis, testibus suis delectis, jam se obstrinxerint. Necnon vos oportet eos hortari ut summa diligentia se curent sancto Dei verbo erudiendos ; quatenus crescant in gratia et in cognitione Domini nostri Jesu Christi, et sobrie, juste, et pie vivant in hoc

sæculo.

Deinde ad recentes baptizatos sermonem suum convertens, pergat : Vos etiam, qui nunc per Baptismum Christum induistis, ex officio debetis, Dei et lucis filii per fidem in Jesum Christum facti, secundum vocationem vestram Christianam, et sicut decet filios lucis, ambulare; hoc illud recordantes, nobis in Baptismo professionem nostram significari; quæ quidem nihil aliud est, quam ut Christi Salvatoris exumpluin sequamur, et ejus similes fiamus; quatenus sicut ille pro nobis mortuus est et resurrexit, ita nos qui baptizati sumus peccato moriamur, et justitiæ resurgamus; semper mortificantes omnem nostræ affectum pravitatis, et quotidie proficientes in omni virtute et pietate.

Conveniens est, unumquemque hoc modo baptizatum ab Episcopo, cum primum id fieri possit, confirmari; quatenus ad sacram Communionem admittatur.

Si aliqui in infantia sua non baptizati antea baptizandi offerantur quam ad etatem intelligentiæ pervenerint, in qua pro seipsis valeant spondere ; satis sit Publici, seu, modo maxime periclitentur, privati Infantium Baptismi ordinem usurpare; dummodo pro verbo Infans verbum puer vel persona, prout occasio postulet, substituatur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »