Neque tamen codex gravissimae auctoritatis est, cum non satis accurate scriptus sit et tantum partem quandam collectionis Pseudo-Isidorianae contineat. Exhibet enim, quamquam mutilus non est, solas epistolas usque ad primam Euticiani papae, in cuius fine amanuensis addidit verba: ΦΗΝΗΤ ΔΩ ΓΡΑΤΗΑΣ ΑΜΗΝ." Sunt Sicut Mutinensis solam priorem partem collectionis exhibet, ita alii codices tantum posteriorem continent, velut codd. Rotomog. et Vatic. 3791. etiam codices mutili, ut Cod. Par. int. suppl. lat. 840, Carnot. 67bis Carnot. 140, Ottobon. 93. Qua ex re apparet, omnes libros manuscriptos remotioris aetatis collectionem integram non conservasse et ideo singulos codices describendos esse, ut comparatis rebus quae in eis inveniuntur, intelligi possit, quale fuerit exemplar ab ipso Pseudo-Isidoro conscriptum. Cum inter codices supra enumeratos Londin. Cotton. Claud. E. V, Londin. King's library 11. D. IV, Cantabrig. D. I. 10. 11, Casanat., S. Marci Venet., Florent., Paris. Sorbonne 729, Parisiens. 3855. posterioris aetatis sint, de iis postea pauca mihi afferenda erunt. Sed latius et fusius disserendum est II. de codice Parisiensi inter suppl. lat. 840. Est codex membr. foliorum 218, fol. saec. X. exaratus, principio mutilus; priora enim folia desunt: in eo, quod nunc primum est, invenitur finis ultimae epistolae papae Evaristi, qui etiam nunc paene legi potest. Partes superiores priorum foliorum (3-15) humore consumtae sunt. In fine codicis sunt capitula Angilramni (inde a fol. 214.) et ,,disputatio Constantini imperatoris et Liberii Romani pontificis (fol. 218). Constantius imperator dixit: nos et eo nichil accipiens missus exilio est." (Cassiod. hist. trip. V. 17.) III. Dicendum est de codice Carnotensi 67bis membr. 4. saec. X. foliorum 308. Post unum folium compacturae incipit codex in verbis: dissolve colligationes impietatis“ c. 2. conc. VIII. Toletani. Desinit codex in epistolis Leonis Magni; ultimum folium purum est. In fol. 2. manu recentiore scriptum est: „, ex bibliotheca capituli Carnotensis manuscriptum X. sec. 1 Vol. fol. 20bis IV. Alter codex Carnotensis 140 est codex membr. fol. saec. XI. 362 foliorum. In primo folio legitur epistola Aurelii Carthaginiensis episcopi ad Damasum papam et rescriptum Damasi ad Aurelium. Desinit codex in verbis: ,,aut in malis quae caeperant perdurarent seu quamcumque laesionem genti Gothorum vel patriae" praefationis concilii VII. Toletani. Alia manu adduntur: 1) fragmentum concilii IV. Toletani, incipiens a verbis c. 6:,,triduanae sepulturae sacramenta signamus ut dum tertio" usque ad finem c. 59. 2) Fragmentum exemplaris constituti domni Constantini a verbis:,,in fontis gremio manu contingente propriis oculis vidi“. 3) Canones conciliorum generalium symbolum tradiderunt." Titulus qui in ceteris codicibus Pseudo-Isidorianis additur: ,,quo tempore actum sit Nicenum concilium" deest. 4) Omisso titulo praefatio Nicaeni concilii, quam iam collectio Quesnelliana (cf. Leon. M. ep. ed. Baller. Tom. III. p. 22) exhibet, usque ad verba:,,omnia pax nostris et quies a persecutionibus erat“ (1. c. p. 25). -- V. Cod. Andegavensis 354 membr. fol. saec. XI. foliorum 191. Incipit codex a praefatione Pseudo-Isidori (fol. 1) exhibens collectionem usque ad concilium II. Hispalense, quod finit in fol. 191 et cui subiuncta sunt eadem verba quae in quibusdam collectionis Hispanae codicibus et Merlini editione inveniuntur: ,,Hactenus digestis conciliis capitulis propriis distincta intendit." Initio codicis postea addita sunt 3 folia, in quorum primo manu recentioris aetatis scriptum est: ,,Ex libris monasterii S. Albini Andeg. Cong. S. Mauri" et in quibus leguntur epistolae: ,beati Augustini ad Bonifacium comitem de exortatione vite aeterne“ et beati Alipi et Augustini ad sanctum Aurelium de data ab eo potestate ut presbiteri praesentibus episcopis in ecclesia sermonem faciant“ (cf. Op. August. ed. Bened. Tom. II. p. 812 et 87), scriptae manu s. XII. Fol. 191. invenitur:,,consolatio b. Augustini ad abbatem Sebastianum“ 1 (manu saec. XII.) et manu saec. XV. additur: „anno domini millesimo CCCLVI. die XIV. mensis septembris fuit captus in bello campestri Iohannes rex Franciae et fuit captus prope Putamum et illud bellum optinuit Edduuardus primogenitus regis Anglie princeps Vualliarum et dux Cambrie." Postea in codice invenitur fragmentum folii exsecti et unum folium purum. VI. Cod. Vindocin ensis 91 membr. fol. saec. XI. foliorum 197. Non ipse evolvi. Exhibet easdem quas Andegavensis partes collectionis PseudoIsidorianae. Incipit in fol. 1 a praefatione et concluditur concilio II. Hispalensi et additamento: „Hactenus digestis“ etc. VII. Cod. Vatic. reg. 1054 (olim D. 117) membr. fol. saec. XI. foliorum 93. Praefatio Pseudo-Isidori est in fol. 2. Desinit codex in verbis synodi I. Ephesinae: deus qui pati non poterat. Simili modo" (H. p. 90). Fol. 1 manu saec. XII. leguntur:,,de monachorum monasteriorumque libertate" (epistola Gregorii M. Jaffé 1138) et „VII. decreta Gregorü" (c. 1-7. c. 9 synodi Romanae sub Gregor. VII. a. 1078 habitae. Mansi 20, 507 sqq.). VIII. Cod. Paris. 3852 (olim Colbert. 351, regius 3887. 2. 2.) membr. fol. saec. XI. foliorum 235. In fol. 1 incipit praefatio Pseudo-Isidori. Claudit collectionem Pseudo-Isidorianam epistola Gelasii papae ad Siculos „, praesulum auctoritas" scripta (fol. 233.). Fol. 234 additur: „Ex libro qui dicitur ordo Romanus. Incipit ordo qualiter episcopus excommunicare debet infideles. Episcopus cum excommunicare vel anathematizare aliquem infidelem -quam lesit satisfaciat". Ultimum folium (235) purum est. IX. Cod. Rotomagensis 15/9. E. membr. IV. saec. XI. foliorum 209. Continet tertiam partem Pseudo-Isidorianae collectionis ab excerptis ex synodalibus gestis Silvestri papae usque ad epistolas Gregorii M. Adduntur capitula Angilramni variasque res, de quibus infra disseram. X. Cod. Ottobonianus 93. membr. fol. saec. XI. exeuntis aut XII. ineuntis. Principio mutilus est codex. Folio primo, cui recentiore manu: „Compilatio Isidori de decretis pars Ia" inscriptum est, incipit:,,Operum vero ratio“ etc. (epistolae primae Clementis papae c. 43). Supra in margine eadem manu scriptum legitur:,,sancti Petri apostoli et Clementis." In fine quoque codex mutilus est: desinit in epistola Leonis M. ad Anastasium (Opera Leon. M. ed. Baller. Tom. I. p. 681). Quae ultima in pagina scripta erant ita detrita sunt, ut iam legi non possint. Inter hos codices ii, qui nec in principio mutili sunt nec solas posteriores partes collectionis continent, codd. Mutin., Andegavens., Vindocinens., Vatican. reg. 1054, Paris. 3852, 1) praefationem exhibent, cuius initium est: In nomine domini nostri Iesu Christi" (quae omnia desunt in Mut. et Vat. reg.),,incipit praefatio sancti Isidori" (Vat. reg. Hysidori) „libri huius.“ „Isidorus Mercator servus Christi lectori conservo suo et parens in domino fidaei salutem. Compellor" etc. 2) Sequuntur praefationem epistola Aurelii Carthaginiensis episcopi ad Damasum papam et rescriptum eiusdem papae, a quibus codex Carnotensis 140 incipit. 3) Ordo de celebrando concilio, qui tamen in cod. Mutin. deest. 4) In codd. Par. 3852, Andegav., Carnot. 140, Vindocin., Vatic. reg. 1054 sequitur tabula decretalium pontificum Romanorum a Clemente usque ad Melchiadem et conciliorum, deinde tituli canonum apostolorum, epistola Hieronymi ad Damasum papam: „,gloriam sanctitatis", textus canonum apostolorum, quae omnia in Mutin. desunt. Tabulam et epistolam Hieronymi in mea editione secundum cod. Par. 3852 et Andegav. exhibui (p. 25. 27). Sequuntur in omnibus, etiam in Ottoboniano: 1 1. c. p. 876. 5) epistolae V Clementis papae, nam Ottobon., ut iam dixi, incipit a verbis: ,,operum ratio", quae leguntur in cap. 43 primae harum epistolarum 1; 6) decretales III Anacleti papae, 7) decretales II Evaristi, 8) decretales III Alexandri. A prima Alexandri epistola res quae nunc enumerandae sunt, etiam in cod. Paris. inter suppl. latina 840 inveniuntur: 9) epistolae II Sixti I.2, 10) epistola Telesfori, 11) decretales II Vigini aut Viginïïi 3, 12) epistolae II Urbani, 13) epistola Annici, 21) decretales III Fabiani, 24) decretales II Stephani, 25) decretales II Sixti II., 26) decretales II Dionysii, 27) decretales III Felicis I., 28) decretales II Euticiani, cuius prima epistola finitur cod. Mutin., ut iam supra notavi. Sequuntur in ceteris: Paris. int. suppl. lat. 840, Par. 3852, Carnot. 140, Andegav., Vindocin., Vatic. reg. 1054, Ottobon.: 29) epistola Gaii, 30) decretales II Marcellini, 31) decretales II Marcelli, 32) decretales III Eusebii, 33) epistola Melciadis, 34) De primitiva ecclesia et sinodo Nicena, quae res solo in codice Paris. 3852 omittitur, ubi alia manu postea addita sunt quaedam fragmenta:,,Sci Augustini de coniugio. Sicut manente in se sacramento regenerationis“ numquam moritur deus." - "quia In omnibus codicibus excepto Paris. 3852 post tractatum de primitiva ecclesia inveniuntur: 35) exemplar constituti domni Constantini imperatoris. Quod cod. Vatic. reg. 1054 integrum non exhibet, nam post verba,,unde coram domino vi desunt quaedam folia, et in folio sequenti iam c. 14 concilii Sard. legitur. 36) Cod. Paris. int. suppl. lat. 840, Andegav., Carnot. 140, Vindocin., Ottobon. post donationem sive exemplar Constantini habent initium praefationis collectionis Hispanae:,, quo tempore actum sit concilium Nicenum“ etc. 1 In Par. 3852 initium primae epistolae Clementis legebatur in fol. 6, sed postea deletum est. Sequitur folium postea additum (fol. 6bis), in quo invenitur formata Attici; alphabetum graecum, cuius singulis litteris numeri quos significant, adiuncti sunt; initium tabulae decretalium a Clemente usque ad Alexandrum; altera tabula decretalium a Clemente usque ad Melciadem. Folii quod sequitur (fol. 6ter) prima pagina pura est, in altera initium epistolae Clementis in fol. 6 deletum legitur. 2 Nomen Sixti scribitur aut Sixtus aut Syxtus aut Xistus, non solum in diversis codicibus, sed etiam in uno eodemque, velut in Mut. et Par. suppl. lat. 840 (cf. edit. mea). 3 Sic, nec,,Yginus" nec,,Hyginus", omnes codices habent. 37) In iisdem codicibus deinde legitur:,,incipit epistola vel praefatio Niceni concilii," quae est praefatio coll. Quesnell. In eis quae sequuntur, codices discrepant. Alteri post praefationem concilii Nicaeni aliam seriem docretalium Romanorum pontificum habent, ut Par. inter suppl. lat. 840, Par. 3852, Rothomagensis, qui tantum, ut iam supra dixi, illas decretales continet, alteri, velut codd. Andegav., Carnot. 140, Vindocin., Ottobonian. (etiam Carnot. 63bis et Vat. reg. 1054, qui tamen in principio mutili sunt) post praefationem concilii Nicaeni seriem conciliorum exhibent. In Andegav., Carnot. 140, Vindocin., Ottobon. leguntur: 38) Concilium Nicaenum, cui alia praefatio metrica:,,Item alia praefatio eiusdem sacrosancti concilii metrice composita: Concilium sacrum mella fluit" (iam edita a Pithoeo in ed. collectionis Dionysii Exigui Paris. a. 1609) praecedit, 39) Anchiritanum, 40) Neocaesariense, 41) Sardicense, in cuius c. 14 lacuna cod. Vatic. reg. 1054 supra notata desinit et quidem post verba: „facere sermonem ut dehonestet et infirmet“; 42) Antiochenum, 43) Laodicenum, 44) Constantinopolitanum (I.), 45) Ephesinum, quod cod. Vatic. reg., in fine mutilus, tantum usque ad verba: "deus qui pati non poterat. Simili modo" (epistolae synodi ad Nestorium: ,,Ait igitur etc.") exhibet. Ceteri codices, scilicet Andegav., Carnot., Vindocin., Ottobon. habent: 46) concilium Chalcedonense, cui subiuncta est: 47) epistola formata Attici Constantinopolitani; 48) praemissis verbis: „Hucusque Grecorum concilia: dehinc latinorum sequuntur“ concilium I. Carthaginense, post cuius titulos interpolatur epistola Aurelii, Mizonii ceterorum episcoporum ad episcopos Numidiae etc.: ecclesiasticae utilitatis", inserta etiam in c. 2 coll. Quesnellianae (ed. cit. p. 87), 55) praemissis verbis:,,expliciunt concilia Africe: dehinc sequuntur Gallie con cilia" Arelatense I., 56) Arelatense II., 57) Arelatense III., 58) Valentinum, 59) concilium Taurinantium, 60) Regiense, 61) Arausicanum, 62) concilium I. Vasense, 63) Agathense. In Carnot. 140 post concilium aliqua folia desunt, in quibus cetera concilia Galliae et Hispaniae usque ad Toletanum IV. legebantur. In Andegav., Vindocin., Ottobon. sequuntur: 64) Aurelianense I., cuius in fine additur:,,hucusque Gallie ecclesiasticarum gestarum regulae dispositae sunt." Deinde sequitur 65) „concilium Eliberitanum decem et novem episcoporum Constantini temporibus gestum eodem tempore quo Nicena synodus habita est"; 66) concilium Tarraconense, 67) Gerundense, 68) Caesaraugustanum I., 69) Ilerdense, 70) Valentinum, 71) concilium I. Toletanum, 72) 73) 74) IV. cuius titulus deest in codicibus citatis. Lacuna Carnotensis 140 desinit in c. 60 concilii, cuius priora capita (scilicet a verbis: triduanae sepulturae sacramenta signamus" usque ad finem c. 59) post praefationem concilii VII. Toletani alia manu addita sunt, ita ut tantum c. 1-5 et priora verba c. 6 concilii in codice desint; 75) praefatio concilii I. Bracarensis, quae in solo Vindo cinensi omittitur; 76) concilium V. Toletanum, 77) 78) VI. cuius praefationis tantum partem usque ad verba : ,,aut in malis quae caeperant perdurarent seu quamcumque laesionem genti Gothorum vel patriae" exhibet Carnot. 140 ceteris omissis1; 79) concilium VIII. Toletanum. In cuius c. 2 a verbis In cuius c. 2 a verbis,,dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes" cod. Carnot. 67bis incipit, ita ut nunc ratio habenda sit codicum Andegav., Vindo cinens., Ottobon., Carnot. 67bis. Sequuntur: 80) excerpta quaedam ex diversis conciliis, imprimis Galliae et Hispaniae, quae incipiunt: Haec sancta synodus nulli licentiam tribuit“, quae in editione mea exhibui; 85) concilii XIII. Toletani praefatio et initium c. 1 usque ad verba: „cuius virtutis admirabili dono multa proficiunt et cetera“; 86) concilium I. Bracarense, 87) concilium II. Bracarense, 88) capitula Martini Bracarensis, 89) concilium III. Bracarense, 90) concilium I. Hispalense, 91) concilium II. Hispalense, cui eadem verba quae etiam in nonnullis codicibus collectionis Hispanae leguntur (cf. Ballerin. 1. c. c. IV. §. 2. n. 6): ,, Hactenus digestis conciliis distincta intendit" addita sunt. Concilium II. Hispalense ultima res collectionis Pseudo-Isidorianae est, quam codd. Andegav. 2 et Vindocin. exhibent. Caetera quae sequuntur leguntur in codd. Carnot. 67bis, Ottobon. 93, Par. int. suppl. lat. 840, Par. 3852, Rotomag. 15/9. E. s. XI., quorum Parisienses duo, ut supra notavi, priorem seriem decretalium exhibent, Rotoma g. autem nihil aliud quam quod nunc enumerabo: 92) Tabula secundae seriei decretalium, quam edidi secundum codd. Parisienses et Rotom. praemisso titulo:,, Item incipiunt capitula decretalium venerabilium apostolicorum sanctae Romanae sedis ecclesiae.“ 93),, Incipiunt excerpta quaedam ex synodalibus gestis sancti Silvestri papae." 94) Epistola subditicia Athanasi Alexandrinorum episcopi et omnium Aegyptiorum ad Marcum papam eiusque rescriptum apocryphum. 95) Quae Iulio papae adfinxit Pseudo-Isidorus, quae sunt a) fides in sacro Romano concilio tractata, b) epistola ad Orientales pro Athanasio, c) responsio Orientalium, d) rescriptum Iulii papae ad eosdem. 1 Quae manu posteriore addita sunt, iam supra notavi. 2 De iis quae in Andeg. fine inveniuntur, supra egi. |