Moenia quàm subitò linquere fausta paro; Et vitare procul malefidæ infamia Circes Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes, Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. Interea fidi parvum cape munus amici, Paucaque in alternos verba coacta modos.
IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.
TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva Mors rapit, officio nec favet ipsa suo. Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis Sub quibus accipimus delituisse Jovem, O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo, Dignus in Æsonios vivere posse dies, Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis Arte Coronides, sæpe rogante deâ.
Tu si jussus eras acies accire togatas, Et celer a Phoebo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ Alipes, æthereâ missus ab arce Patris;
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei Rettulit Atridæ jussa severa ducis. Magna sepulchrorum regina, satelles Averni, Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis, Quin illos rapias qui pondus inutile terræ ? Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge, Et madeant lacrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes, Personet et totis nænia mosta scholis.
IN OBITUM PRASULIS WINTONIENSIS.
MESTUS eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam, Hærebantque animo tristia plura meo:
Protinus en subiit funestæ cladis imago Fecit in Angliaco quam Libitina solo;
Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres Dira sepulchrali Mors metuenda face, Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit satrapum sternere falce greges. Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi, Intempestivis ossa cremata rogis;
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos, Flevit et amissos Belgia tota duces. At te præcipuè luxi, dignissime Præsul, Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:
"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras, Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,
Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa? Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus Miretur lapsus prætereuntis aquæ ; Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo Evehitur pennis, quamlibet augur, avis, Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,
Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas, Quid juvat humanâ tingere cæde manus?" Nobileque in pectus certas acuisse sagittas, Semideamque animam sede fugâsse suâ?" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo, Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum Phoebus, ab Eöo littore mensus iter.
Nec mora; membra cavo posui refovenda cubili; Condiderant oculos noxque soporque meos, Cum mihi visus eram lato spatiarier agro; Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceâ radiabant omnia luce,
Ut matutino cum juga sole rubent;
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles Vestitu nituit multicolore solum ;
Non dea tam variis ornavit floribus hortos Alcinoi Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos; Ditior Hesperio flavet arena Tago;
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni, Aura sub innumeris humida nata rosis :
Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus. Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi subitò Præsul Wintonius astat! Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Vestis ad auratos defluxit candida talos; Infula divinum cinxerat alba caput. Dumque senex tali incedit venerandus amictu, Intremuit læto florea terra sono;
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis; Pura triumphali personat æthra tubâ.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat, Hosque aliquis placido misit ab ore sonos :
Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni ; Semper abhinc duro, nate, labore vaca." Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ; At mihi cum tenebris aurea pulsa quies; Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos. Talia contingant somnia sæpe mihi!
ELEGIA QUARTA.
Anno ætatis 18.
AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM, APUD MERCATORES ANGLICOS HAMBURGE AGENTES PASTORIS MUNERE FUNGENTEM.
CURRE per immensum subitò, mea littera, pontum ; I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti, Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos Eolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis, Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales, Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras, Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque, ubi Germanas flavere videbis arenas, Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ ; Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi, quot pelagi, quot montes interjecti, Me faciunt aliâ parte carere mei! Charior ille mihi quàm tu, doctissime Graiûm, Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quamque Stagirites generoso magnus alumno, Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, Pieriosque hausi latices, Clioque favente Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Ethon Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes; Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu, Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum ; Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem, Mulcentem gremio pignora chara suo;
Forsitan aut veterum prælarga volumina Patrum Versantem, aut veri Biblia sacra Dei, Cælestive animas saturantem rore tenellas, Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui:
"Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis, Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ; Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen, Ipse quod ex omni parte levare nequit? Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur, Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti ; Crimina diminui quæ patuere solent. Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes, Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis Supplicis ad moestas delicuere preces; Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor;
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum! In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma parâsse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,
Et sata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanisque suum concessit Thracia Martem; Illuc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva; Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit, io terris, et jam non ultima Virgo Creditur ad superas justa volâsse domos. Te tamen interea belli circumsonat horror, Vivis et ignoto solus inopsque solo; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, Sede peregrinâ quæris egenus opem. Patria, dura parens, et saxis sævior albis Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fœtus, Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique
Quæ via post cineres ducat ad astra docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim Pressit inassueto devia tesqua pede,
Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et, horrisono laceratus membra flagello, Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix; Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iësum Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis, Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis, Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis, Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus; Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis Assyrios fudit nocte silente viros;
« AnteriorContinua » |