dere inculcat, dum potius iubemur, percutienti maxillam dexteram præbere alteram etc. quam vicem rependere, aut ulcisci. Nec vero hyperbolicum est, non contendere lacessitum, angariatum unum milliare vadere duo, percutienti maxillam præbere, cum exempla aut occasio adesse possint, ad literam fic se patienter gerendi cum Christo: qui dum Malcho alteram maxillam non præbuit, in eo tamen tunc erat, ut dorsum flagellantibus, caput coronam fpineam nectentibus, manus et pedes crucifigentibus præberet, atque hæc omnia ab inimicis pro nobis inimicis pateretur, et more retur in cruce. دو Et fic quidem instituimur, quid nos exterius facere ac fustinere oporteat, id vero quod fequitur, animum fimul intime afficit a)? Audistis, quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos : ut fitis filii Patris vestri, qui in celis est: qui folem fuum oriri facit fuper bonos et malos, et pluit fuper iustos et iniustos. Quid magis repugnare, ac vim veluti ipsi naturæ inferre videtur, quam hæc tanta inimicorum dilectio? Quid vero ad dilectionem hanc a nobis obtinendam, non extorquendam dico, fed amice ac fuaviter conciliandam, corque tenerrimo emolliendum affectu accommodatius esse potuit, quam a) Matth. V. 43. filii amica, qua nos dignatur, compellatio Patris fui cœlestis: Ut fitis filii Patris vestri, qui in cælis est, quem nostrum tám fæpe alias in hoc fermone dicit Patrem? Quid huius cœlestis Patris compellatione ad commovenda viscera convenientius esse potuit? postquam præsertim ipse æterni Patris Filius exemplum nobis huius dilectionis dedisset in cruce pro inimicis orans, et cum adhuc essemus inimici, pro nobis moriens. Ipsam orationis filiali animo auspicandæ formulam fic orditur a): Pater noster, Quæ dominica oratio tam fimplici fermone paucisque verbis non folum omnia petitionum genera complectitur, ve rum etiam nihil non a Patre nostro, qui est in cœlis, petendum obtinendumque esse declarat, five ad ipsius gloriam, ultimum omnium rerum finem in ipsius nomine fanctificando, eiusque voluntate facienda, five ad nostra commoda et profectum huius et æternæ vitæ attineat. Plenam etiam postea nobis petendi, quærendique ac pulsandi fiduciam ingerit exemplo parentis naturalis, eiusmodi inductionibus b), quæ non possunt non commovere ac convincere mentem c); „, Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius fuus panem, nunquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, nunquid ferpentem porriget ei? Si ergo vos, pergit, cum fitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in cœlis est, dabit bona petentibus se?" ) Matth. VI. 9. b) Ib. VII. 7. c) Ib. 9. دو Cum primum de oratione in hoc fermone loqui incipit, ád Patrem cœlestem mentem nostram elevat obtinendæ ab eo mercedis fpe, a vanitate illam avertens hisce verbis a); Et cum oratis. non eritis ficut hypocritæ, qui amant in fynagogis et in angulis platearum ftantes orare, ut videantur ab hominibus; amen dico vobis, receperunt mercedem fuam. Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Sic de ieiunio mox agens: "> Tu autem, inquit b), cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava ne videaris hominibus ieiunans, fed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi, " Præ quibusvis locis, feu figuris rhetoricis eloquentiæ vim, fese insinuandi animo, attentionemque non folum movendi, fed etiam alte menti infixam retinendi, habent desumtæ ex rebus obviis fimilitudines Christo admodum familiares: veluti illa omnem eloquentiæ humanæ fubtilitatem fuperat, ubi argumentum hoc de non captanda vana apud homines gloria et existimatione orditur, dum dicit ad eleemosynam facientem : Noli tuba canere ante te. Nesciat finistra tua, quid faciat dextera tua. Dextera in fcripturis in bonam partem, hic de bono opere, finistra in malam partem accipitur, de finistro fine in captanda aura vanæ gloriæ. Porro fic loquitur Chri stus c):,, Attendite, ne iustitiam vestram faciatis a) Matth. VI. 5. b) Ib. 17. c) lb. I. et coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in cœlis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, ficut hypocritæ faciunt in fynagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem fuam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat finistra tua, quid faciat dextera tua, ut fit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Id genus est, quod postea dicit a):,, Nolite thesaurizare vobis thesau ros in terra: ubi ærugò et tinea demolitur, ubi fures effodiunt, et furantur." Quæ vero fententia antithesi apposita miram emphasim accipit b): Thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. cc Quibus admirabili nexu, quæ fequuntur cohærent, de lucerna actionum nostrarum c): Lucerna corporis tui est oculus tuus; si oculus tuus fuerit fimplex totum corpus tuum lucidum erit etc." Item d):,, Nemo potest duobus dominis fervire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum fustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo fervire et mammona. Ideo dico vobis, ne folliciti fitis animæ vestræ, quid manducetis etc." دو כן a) Matth. VI, 19. b) Ib. 20. c) Ib. 22. d) Ib. 24. Id vero, quod postea habet de angusta, quæ ducit ad vitam, porta, vim maximam ex illo accipit, quod alibi de divitibus dicit, quam difficile, imo apud homines impossibile fit, ut falventur a): Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum. De camelo item, Scribas et Pharisæos incessens, comparationem fumit, postquam eorum in iurando vanam observantiam notasset, de qua Christus quoque in fermone in monte cavet b): „Væ vobis Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham et anethum, et cyminum, et reliquistis, quæ graviora funt legis, iudicium, et misericordiam, fidem hæc oportuit facere, et illa non omittere. Duces cæci excolantes culicem, camelum autem glutientes." دو ét Non femel Scribæ et Pharisæi duces cæci a Christo vocantur, apud Lucam vero fingulariter, dum paucioribus fermonem in monte persequitur, in hoc Matthæo copiosior, quod beatitudinibus feu benedictionibus mox maledictiones, quibus deterreamur, adiungat oppositas c): „, Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationcm vestram. Væ vobis, qui faturati estis: quia esurietis: Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis, et flebitis. Væ cum benedixerint vobis homines fecundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. " Nos autem, edocti a Christo, non fic; beatos nos inter mala et miserjas huius vitæ (unice vero folatio, quo carent, qui prosperis præsentis vitæ felices se putant) a) Matth. XIX, 24. b) Ib. XXIII, £3. c) Lue. VI. 24. etc. |