Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit; Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor, Conscia funereo pectora torre movens : Seu moret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

45

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,
Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic, blandas spirantia sidera flammas
Virgineos videas præteriisse choros.

Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,
Quae possit senium vel reparare Jovis!
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant, Quæque fluit puro nectare tincta via;

[ocr errors]

50

55

41 puer] 'Puer infelix' is perhaps Shakespeare's 'Romeo.' The 'ferus ultor,' either Hamlet,' or 'Richard the Third.' Warton.

14 torre] The allusion is to Ate in the old play of 'Locrine.

Steevens.

49 uimo] The gods had their favorite trees. So had the poets. Milton's is the elm. See L'Allegro, 57. Arcades, 89. Comus, 354. Ep. Dam. 15, 49. P. L. v. 216. and Prolus. (Prose Works, ii. 569) Testor ipse iucos, et flumina, et aucctas villarum ulmos.' Warton.

4

53 stupui] This change from the plural (nos quoque) to the singular, and contrarywise, is authorised by the usage of the Latin poets.

58 Quæque] Consult Warton's note on this passage, the structure of which he illustrates by Virg. Æn. i. 573. Ter. Eun. iv. 3. 11.

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,
Aurea quæ fallax retia tendit Amor;
Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet
Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor!
Cedite laudatæ toties Heroides olim,
Et quæcunque vagum cepit amica Jovem:
Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

60

65

70

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon; Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ, Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus: Nec Pompeianas Tarpeïa Musa columnas Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis, Extera sat tibi sit fœmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis, Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua moenia claudis Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot cœlo scintillant astra sereno, Endymioneæ turba ministra deæ,

7.5

80

Quot tibi, conspicuæ formaque auroque, puellæ
Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

69 Pompeianas] Propert. ii. 32. 11.

85

'Scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis.' Warton.

78 Endymionea] Grotii Silv. iii. Ep. 3.

'Endymioneas invadit Cynthia noctes.' Todd.

Monia quam subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II. ANNO ÆTATIS 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea:
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phoebo nuntius ire tuo,
Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula
Alipes, ætherea missus ab arce Patris :

00 adire] The vowel made short before sc.
delituisse] Ov. Ep. Her. viii. 68.

'Nec querar in plumis delituisse Jovem?

Warton.

5

10

10 Coronides] Coronides is Esculapius, the son of Apollo

by Coronis. See Ov. Met. xv. 624. Warton.

15

Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,
Personet et totis nænia mosta scholis.

20

ELEG. III. ANNO ÆTATIS 17.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.

Mastus eram, et tacitus nullo comitante sedeHærebantque animo tristia plura meo, [bam, Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; [turres, Dum procerum ingressa est splendentes marmore Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit satrapum sternere falce greges.

17 regina] See Eleg. iii. 16.

21 Academia] The penultimate syllable shortened against the best authorities, and so at the conclusion of his Eleg. Liber (see p. 282), umbrosa Academia rivos.'

* Libitina] The plague that now raged in London, and carried off 35,417 persons. Whitelock's Mem. p. 2. Warton.

Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi
Intempestivis ossa crémata rogis:

Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te præcipue luxi, dignissime Præsul,
Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:
"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,
Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros,
Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,
Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa;
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus
Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cœlo
Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,
Et quot alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

10

15

20

25

clarique] Clarique ducis, fratrisque verendi.' See A. Gill's Tillii Epitaphium (p. 91), for an explanation of the persons meant.

Quem nec Mansfeltus, quem nec Brunonius heros,
Arma nec annorum quem domuere decem.'

The Count Mansfelt, and the Duke of Brunswick.

20 Cypridi] Cypris pro Venus' verbum Latinitatis deterioris. v. Jortin's Tracts, ii. 287. Pervigil. Veneris, p. 234, ed. Sanadon. El. vii. 48, Milton has Cypridos.' The word is common among the modern Latin poets.

[ocr errors]

21 contermina] Ov. Met. viii. 620. quercus.' Warton.

Tiliæ contermina

« AnteriorContinua »