et vitam in melius emendare nolunt; aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publicè satisfaciant, et scandalum tollant. Inter dubiè dispositos etiam consuetudinarii communiter numerandi sunt; quibus proinde extra casum necessitatis, absque notabili emendatione, absolutio communiter impendenda non est: præsertim si fidem anteà datam non semel fefellerint. Si verò quis confiteatur in periculo mortis constitutus, absolvendus est ab omnibus censuris et peccatis, quantumcumque reservatis (nisi sit manifestè indispositus) sed prius, si potest, cui debet, satisfuciat; ac si periculum evaserit, superiori a quo aliàs esset absolvendus, cum primùm poterit se sistat, quidquid debet præstiturus. Quod si vox et loquela ægrum deficiat, conetur sacerdos interrogationibus, nutibus, et signis peccata pœnitentis cognoscere; quibus utcumque in genere, vel in specie cognitis, vel etiam si confitendi desiderium, sivè per se, sivè per alios ostenderit, absolvendus est. Meminerit porro sacerdos ægris non esse injungendam gravem aut labori osam pœnitentiam, sed indicendam tantum illam, quam, si convaluerint, opportuno tempore peragant. Interim juxta gravitatem morbi, aliquá oratione, aut levi satisfactione imposita, et acceptatá, absolvantur, prout opus fuerit. Deniquè præter bonitatem, scientiam atque prudentiam in confessario requisitam, necessarium quoque est ut sigillum secretæ confessionis sub exacto perpetuoque silentio inviolatum conservet: atque adeo nihil unquam dicat vel faciat, quod vel directè vel indirectè tendat ad revelationem alicujus peccati, vel defectûs ex sold confessione cogniti. Sed neque scientia ex confessione acquisita unquam uti præsumat, cum gravamine pænitentis vel ejus periculo: neque de peccatis in confessione auditis, ne generaliter quidem loquatur, nisi postulet necessitas; et tunc discrete, et cum magnâ prudentia, ut nulla de personis, vel levis oriri possit suspicio; nec unquam coram laicis, ne forte scandalum pati antur. Nota-Omnes Vicarii Apostolici in hoc regno inter se convenerunt et concedunt, ut, si contigerit aliquem Mis sionarium Apostolicum ab unoquoque eorum legitimè approbatum, quácumque de causâ a suo in alienum transire Districtum, possit ibi per. unum mensem (computandum juxta Kalendarium Romanum) exercere Facultates a proprio Vicario Apostolico sibi concessas, dummodo illæ Facultates in intermedio spatio non expirent. + Absolutionis Forma. ANtequam pœnitens peccata sua confiteatur, petat a sacerdote benedictionem; quam his vel similibus verbis impertiri poterit: Dominus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut verè et humiliter confitearis peccata tua, in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti. Amen. Tum pænitens confessionem generalem Latiná vel vulgari lingua dicat: scilicet, Confiteor, &c. vel saltem utatur his verbis: Confiteor Deo om nipotenti, et tibi pater. Et exinde peccata sua confiteatur. Peractá autem confessione, si pænitens absolven dus sit, injuncta ei priùs, et ab eo dc ceptatá salutari pœnitentiâ, primo dicit Sacerdos : Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam æternam. Amen. Deinde dexterá versus pænitentem elevatâ, dicit: Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens et misericors Dominus. Amen. Dominus noster Jesus Christus te absolvat ; et ego auctoritate ipsius te absolvo ab omni vinculo› excommunicationis (suspensionis) et interdicti, in quantum possum, et tu indiges. Deinde ego te absolvo à peccatis tuis, in nomine. Patris, et Filii, et Spiritûs sancti.. Amen. Si pænitens sit laicus, omittitur verbum, suspensionis. . Passio Domini nostri Jesu Christi, merita beatæ Mariæ virginis, et omnium sanctorum, quidquid boni feceris, et mali sustinueris, sint tibi in remissionem peccatorum, augmentum gratiæ, et præmium vitæ æterAmen. na. In confessionibus autem frequentioribus et brevioribus, cæteris omissis, satis erit dicere: Dominus noster Jesus Christus, &c. ut suprà usque ad illud Passió Domini, &c, Urgente verà gravi necessitate, in periculo mortis, breviter dicere poterit. Ego te absolvo ab omnibus censuris et peccatis, in nomine Patris, &c. Forma reconciliandi Conversum, et absolvendi ab excommunicatione in foro externo. Sacerdos sedens ante medium altaris, humeris versis ad altare, alloquatur conversum coram se genuflexum, secundum formam positam in fine hujus Ritualis, vel verbis illis similibus. Deinde, sacerdos genuflexus ante medium altaris, dicit alternatim cum assistentibus. Veni Creator Spiritus, |