Patrem immens æ majestatis, Venerandum tuum verum et unicum Filium, Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriæ Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem: nou horruisti Virginis ute rum. Tu devicto mortis aculeo: aperuisti credentibus regna coelorum Tu ad dexteram Dei sedes: in gloria Patris. Judex crederis esse venturus. Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti. Eterna fac cum sanctis tuis: in gloriâ numerari. Salvum, fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuæ. Et rege eos et extolle illos usque in æternum. Per singulos dies, benedicimus te. Et laudamus nomen tuum in sæculum: et in sæculum sæculi. Dignare Domine die isto: sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine: miserere nostri. Fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te. In te Domine speravi: non confundar in æternum. Quo finito, Sacerdos stans dicit: V. Benedictus es Domine in firmamento cœli. R. Et laudabilis et gloriosus in sæcula. sativa V. Dominus vobiscum. Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione veræ fidei, æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentiâ Majestatis adorare unitatem: quæsumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis.. Per Dominum, &c. V. Dominus vobiscum. Benedictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritûs sancti, descendat super vos, et maneat semper. R. Amen. Deinde, Sacerdos sedens alloquatur conversum secundum formam positam in Appendice; vel similibus verbis. Inforo autem interiori confessarius habens facultatem absolvendi excommunicatum, obsolvat juxta formam communem, supra præscriptam in absolutione sacramentali. + Si sacerdoti sit commissa facultas absolvendi aliquem a suspensione, vel interdicto, uti poterit hâc formulâ. Auctoritate mihi ab N. traditâ, ego absolvo te a vinculo suspensionis (vel interdicti) quam (vel quod) propter tale factum (vel causam) incurristi, in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti, Amen. Si vero confessario, sive in foro conscientiæ, sive extra, data est potestas dispensandi super irregularitate, tunc postquam absolverit a peccatis, addat consequenter: Et eâdem auctoritate dispenso tecum super irregularitate, in quam ob talem causam incurristi, et habilem reddo, et restituo te executioni or dinum et officiorum tuorum, in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti. Amen. Si nullum habet ordinem, dicatur: Habilem te reddo ad omnes ordines suscipiendos; vel etiam ad alia, juxta tenorem mandati. De Communione Infirmorum. CURARE debet Parochus ut perpetuò aliquot particulæ consecrate, pro infirmorum usu, conserventur in pyxide ex solida decentique materiâ, eaque mundâ, et suo operculo bene clausa et albo velo cooperta; et in tabernaculo, quantum res feret ornáto, et clave obserato; lampadibus etiam pluribus, vel und saltem, die noctuque coram tabernáculo collucente, nisi metus profanationis ab infidelibus hoc prohibeat. Porro viaticum sacratisssimi Corporis Domini nostri Jesu Christi graviter ægrotantibus summo studio et diligentiá procurandum est; nimirum quando adeo periculosè infirmantur, ut probabile sit quod sacram commu nionem amplius sumere non poterunt. Et si per aliquod tempus in eodem periculo constituti remaneant, et sacrum Viaticum iterum devotè petant; eorum pio desiderio Parochus non deerit. Cavendum autem est, ne ad indignos cum aliorum scandalo deferatur, quales sunt publicè usurarii, concubinarii vel aliter notoriè criminosi, nisi sese prius sacrá confessione purgaverint, et publice offensioni, prout de jure, satisfecerint. Cæterum etiam aliis infirmis, qui non adeo graviter ægrotant, ut mortis periculum imminere videatur, sacra communio, si petant, administranda est: sed ante omnem cibum et potum, non aliter ac cæteris fidelibus. Ordo Communicandi Infirmum. SACERDOS locum ubi jacet infirmus ingrediens cum SS. Sacramento dicat: Pax huic domui. Resp. Et omnibus habitantibus in eâ. Tum depositum sacramentum super mensâ, supposito corporali, et adstantibus |