Imatges de pàgina
PDF
EPUB

aut per aspersionem, primus tumen vel secundus modus, qui magis sunt in usu, pro ecclesiarum consuetudine retineatur; ita ut trinâ ablutione caput baptizandi perfunda ur, vel immergatur in modum crucis, uno et eodem tempore quo verba proferuntur, et idem sit áquam adhibens et verba pronuntians.

Abluenda est pars capitis superior: -Sedulo curandum est ut pellem capitis aqua immediatè tangat. Cum igitur capillatus est qui baptizandus occurrit, densus capillamentum discriminet Sacerdos sinistra manus digitis dum aquam dextrâ infundit.-Cavendum ne aqua ex infantis capite in sacrum fontem, sed in sacrarium baptisterii prope ipsum fontem extructum defluat; aut in aliquo case ad hunc usum parato recepta, in ipsius baptis: terii, vel in ecclesiae sacrarium effun

datur.

Legitimus quidem baptismi minister est parochus.-Latinus Presbyter Latina forma semper utatur: sed quoties infans aut adultus versatur in vitæ periculo, potest sine solemnitate a quocumque baptizari, in qualibet lingua, sive clerico, sive laico-sive ciro, sive fæmina, servata tamen forma et in

tentione ecclesiæ.-Pater autem cel mater propriam prolem baptizare non debet, præterquam in mortis articulo, quando alius non reperitur qui baptizet; neque tunc ullam contrahunt cognationem quæ matrimonii usum impediat.

Patrinus in baptismo unus tantum, sive vir, sive mulier, vel ad summum unus et una adhibeantur ex decreto concilii Tridentini.-Ad hoc autem munus admittendi non sunt infideles aut hæretici aut publicè criminosi, aut infames, aut qui sana mente non sunt, aut qui rudimenta fidei ignorant; hæc enim patrini spirituales filios suos, ubi opus fuerit, opportunè docere te

nentur.

Infantes expositi, vel alii, de quorum baptismo re diligenter investigatá, non satis constat, sub conditione baptizentur.

Si mater prægnans mortua fuerit, fætus quamprimùm cautè extrahatur, ac si vivus fuerit baptizetur.

Sacrum chrisma et sanctum oleum catechumenorum, quorum usus est in baptismo, eodem anno sint ab episcopo benedicta, Feria quintá in Cand Domini. Quare curet Sacerdos ut

ea suo tempore quamprimum habeat, et tunc vetera in ecclesiá comburat. Hæc autem olea sancta diligenter à sacerdote servanda sunt, loco honesto et mundo, sub clave et tutá custodiá, ne ab aliquo alio temerè tangantur, aut eis sacrilegè quisquam abuti possit.-Curet etiam, quantum fieri potest, ne per laicos, sed per se, vel per alium sacerdotem, vel ecclesiæ ministrum, hæc olea deferantur.

Ad baptismi administrationem omnibus opportunè præparatis, quæ necessaria sunt, sacerdos lotis manibus, stola violaceâ indutus accedat: et accepto nomine baptizandi, positi, si infans fuerit, super brachium dextrum deferentis, in hunc modum nominatim interrogat, Latină, vel vulgari linguá, pro personarum captu.

Ordo administrandi Sacramentum Baptismi.

N. Quid petis ab ecclesià Dei? N. What dost thou ask of the Church of God?

Resp. Fidem. Faith.

Sacerdos. Fides quid tibi præstat? What doth Faith bring thee to?

Resp. Vitam æternam. Life everlasting.

Sacerdos. Si igitur vis ad vitam ingredi, serva mandata. Diliges

Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex totâ animâ tuâ, et ex totâ mente tuâ, et proximum tuum sicut teipsum. If then thou desirest to enter into Life, keep the Commandments. Thou shalt love the Lord thy God, with thy whole heart, with thy whole Soul, and with thy whole mind; and thy neighbour as thyself...

[ocr errors]

Deinde ter exsuflet leniter in faciem baptizandi, et dicat semel: exi ab eo, (vel ab eâ) immunde Spiritus, et da locum Spiritui Sancto Paraclito, ·Postea pollice faciat signum crucis in fronte et in pectore baptizandi, super fascias, dicens: Accipe signum crucis tam in fronte quam in corde + sume fidem cœlestium præceptorum, et talis esto moribus, ut templum Dei jam esse possis.

Oremus.

Preces nostras, quæsumus Domine, clementer exaudi: et hunc electun tuum (vel hanc electam tuam) N. crucis Dominicæ impressione signatum perpetuâ virtute custodi: ut

magnitudinis gloriæ tuæ rudimenta servans, per custodiam mandatorum. tuorum ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.. Deinde imponat manum super caput baptizandi, ar dicat:

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, Pa-i ter Domini nostri Jesu Christi, re spicere dignare super hunc famulum tuum N. quem ad rudimenta fidei. vocare dignatus es: omném cæcitatem cordis ab eo expelle: disrumpe omnes laqueos Satanæ, quibus fuerat colligatus: aperi ei Domine januam pietatis tuæ, ut signo sapientiæ tuæ, imbutus, omnium cupiditatum fæ toribus careat, et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus tibi in ecclesiâ tuâ deserviat, et proficiat de die in diem. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde Sacerdos benedicat salem, qui semel benedictus aliàs ad eumdem usum deservire potest, f

Benedictio salis:

Exorcizo te creatura salis, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in charitate Domini nostri Jesu

[ocr errors]
« AnteriorContinua »