Imatges de pàgina
PDF
EPUB

V. De oratione et eleemosynd.

Fidei, spei et charitatis præcepto adjungendum illud quod cætera Dei dona custodiat (1). Vigilate et orate; ut non intretis in tentationem (2), quod orandi studium, non tantùm in tentatione necessarium, cùm Christus non dixerit orate in tentatione, sed, orate ne intretis in tentationem; et quotidie rogare Deum doceamur, ne nos in tentationem inducat (3). Quædam enim non oranti esse impossibilia, probat illud celebre dictum sancti Augustini, à sacrâ œcumenicâ Tridentinâ synodo consecratum : et facere quod possis, et petere quod non possis (4). Ne ergo vigilandi et orandi negligentia ulla subrepat, ex quâ meritò deseramur variis tentationibus subvertendi; quoniam adversarius noster assidue vigilat (5), et dies tentationum dies isti, et omnes creaturæ sunt in tentationem et in muscipulam quod qui non attenderint, gravis lapsus docebit quàm et antea graviter, occultiùs licet, negligendo vel superbiendo peccaverint.

Nec minore periculo negligitur orationis adjutrix eleemosyna (6): Judicium enim sine misericordid illi qui non fecit misericordiam (7) : et ex neglectâ eleemosynâ damnari homines clamat Evangelium. Quare omnino eleemosyna spectat ad præceptum fraternæ charitatis, suo tamen loco, suoque tempore pro pauperum necessitatibus, et largientium facul

(1) Advers. prop. 71, 72, 73, 77, 106, 113.—(2) Matt. xxvI. 41. — (3) Ibid. v1. 13. — (4) Conc. Trid. sess. VI. cap. IV. — (5) I. Petr. v. 8. ·(6) Advers. prop. 113. ➡ (7) Jac. 11. 13.

tate, aliisque opportunitatibus facienda. Quod cùm pertineat ad eas res, quæ certâ regulâ, certâque ratione determinari non possint, rectè committitur prudentiæ et fidei dispensantis; adhibito, ubi necesse fuerit, prudente earum arbitro et consiliario. Sic agendum sub oculis Dei ut quisque actum suum Domino judici sed misericordi probare se posse confidat. Quòd verò nonnulli tam fautores cupiditatis quàm fraternæ charitatis impii contemptores, in amplissimâ fortunâ vix superfluum inveniri posse docent, quod pauperibus erogetur, meritò detestandum; et è contra statuendum, quemadmodum, in amplissimâ quoque ac lautissimâ re, nihil supersit, si cupiditatibus omnia permittantur, ita in exiguâ quamvis ac tenui, facilè inveniri quo fraterna inopia sublevetur, si adhibeatur cupiditati modus. Est enim quasi dives cùm nihil habeat, et est quasi pauper cùm in multis divitiis sit (1); et iterum: Mutuabitur peccator et non solvet, justus autem miseretur et tribuet (2). Talem pauperibus proventum parat magis magisque in dies crescente charitate circumcisa cupiditas et compressa superbia, et in rebus administrandis diligentia et modus.

VI. De Pœnitentiæ sacramento.

Jam quid à peccatoribus requirendum ex ante dictis patet (3), et synodus Tridentina apertè prædicat; nempe ut credant, ut timeant, ut sperent, ut diligere incipiant (4). Hæc sacerdos admoneat,

(1) Prov. xii. 7. — (2) Psalm. xxVI. 21. — (3) Advers. prop. 1, 2. 3, 8, 10, 11, 12, 14, 73, 74, 87, 107, 108. - (4) Conc. Trid. sess. VI. c. 6.

109.

[ocr errors]

quæ nec ipse impune omittere, nec verè pœnitentes recusare aut negligere possint. Nec minorem arbitrentur in reparandâ gratiâ quàm in comparandâ dilectionis sensum esse oportere, aut plura donaturum Dominum minùs diligendum, cùm ipse dixerit Dominus: Cui minùs dimittitur minùs diligit (1). An ergo minùs diligatur optimus Dominus, qui et prioris gratiæ objectæ et contemptæ dimittat injuriam, aut amorem non eliciat ac postulet tam impetrati beneficii sensus quàm spes impetrandi? Qui ergo est sanctificatus ac spiritu plenus, purè jam ac perfectè Deum diligat: qui sanctificandus et à spiritu motus, saltem diligere incipiat.

Quibus verò etiam confessis absolutionem dare non liceat, hos commemoramus (2).

Qui, proximas quamvis, peccandi occasiones, hoc est, eas quibus in peccatum induci soleant, non statim dimittant, neque attendere velint, quàm temerè et contumeliosè Deo supplicantes dicant Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos à malo (3), qui se in maximam tentationem immittant, seque ipsi inducant in Satanæ laqueos.

:

Qui consuetudine peccati victi, nullo vel penè nullo pœnitentiæ fructu sacramenta perceperint, nec sibi caverint, neque operam dederint, ut à peccato peccandique periculo quàm longissimè absint, quo experimento nullam spem probabilem emendationis præbeant. Nemo verò illis temeranda sacramenta commiserit, ne de dominica communione

(1) Luc. v11. 47. — (2) Advers. prop. 81, 85, 86, 88, 89, 90, 91, 92. - (3) Matt. VI. 13.

ludant (1), contingatque eis, vetante apostolorum principe, illud veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (2): Nolite enim, ait ipse Dominus, dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos (3).

Qui gravissimorum scelerum conscii congruam satisfactionem à sacerdote injunctam non accipiant. Neque enim sanari velit qui remedia respuat.

De injuriis dimittendis et restitutione sive honoris sive fortunarum (4), aliisque hujusmodi omittimus; quia pervulgatum et vix etiam à corruptissimis in dubium revocantur.

Audiant sanè Domini sacerdotes ipsique pœnitentes sanctam œcumenicam synodum Tridentinam graviter admonentem (5): Debent sacerdotes Domini, quantùm spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et pœnitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere, ne si fortè peccatis conniveant et indulgentiùs cum pœnitentibus agant, levissima quædam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur. Habeant autem præ oculis, ut satisfactio quam imponunt, non sit tantùm ad novæ vitæ custodiam, et infirmitatis medicamentum sed etiam ad præteritorum peccatorum vindictam et castigationem. Nam claves sacerdotum non ad solvendum duntaxat, sed et ad ligandum concessas, etiam antiqui patres et credunt et docent. Quare ad contemptum clavium pertinere, si vel à sacerdotibus

(1) Conc. Illib. c. 2. — (2) II. Petr. 11. 22. — (3) Matl. vii. 6. (4) Advers. prop. 44, 45, 46, 49, 63, 64. — (5) Conc. Trid. sess. XIV.

de Poenit. c. 8.

vel à pœnitentibus necessaria illa et congrua delictorum vindicta negligatur; neque adeo prudentiam à synodo commendatam, humanam esse prudentiam, sed à spiritu gubernatam, quæque omnino non carnis, sed spiritûs prudentiâ sit; et ita consulet infirmitati ne desidiam foveat, ac negligat regulam.

Hæc ergo nec Dei sacerdotes omittant, nec ex eâ regulâ agentibus succensere audeant pœnitentes. Etsi enim refrigescente charitate pridem canonum est emollitus vigor, non propterea evangelica disciplina, aut ecclesiastica penitus soluta censura est.

Hæc autem sacerdotes non affectatione severioris instituti aut atrocioris ingenii acerbitate, sed ex verâ charitate, et certâ medicinæ administrandæ ratione faciant; et quos necessitate, dolentes illi quidem et gementes, sine absolutione; non eos certè sine paternâ consolatione dimittant, aut eorum curam abjiciant. Quibus enim graviora ex artis præscripto adhibenda remedia sint, his major diligentia magisque sollicita curatio impendatur, ne peccatum desperatione cumulent, et absorbeantur à Sataná (1) !

Quæ hic desint, facilè addiscent pœnitentiæ ministri, ex sancti Caroli Borromæi admonitionibus, quas ipso tanti viri nomine commendatas, et Clerus Gallicanus et vigilantissimi quique episcopi per universam Ecclesiam suis presbyteris commendaverint (2), et nos majorem in modum in Christi nomine commendamus.

(1) II. Cor. 11. 7, 4. —(2) Conv. Cler. Galli. 1655, de quo in præf.

« AnteriorContinua »