Imatges de pàgina
PDF
EPUB

dies septembris, pro more congregatis, easdem Censuram ac Declarationem publicâ promulgatione notas facimus; districtè prohibentes sub pœnis adversùs inobedientes in jure contentis, aliisque pro rei gravitate nostro judicio infligendis, ne quis è clerò tam seculari quàm regulari, etiamsi immunem et exemptum sese contenderit, earumdem Censuræ ac Declarationis auctoritatem infringere, aut quidquam quod in illa sit Censura damnatum, verbo vel scripto docere præsumat.

His addimus epistolam ab eodem conventu ad universum clerum per Gallias consistentem eaque acta monumentaque simul edi, vobisque præsentibus observanda tradi, absentibus verò capitulis, congregationibus, ac religiosis cœtibus, nostri promotoris operâ in manus consignari jussimus.

Agite igitur, dilectissimi fratres, his instructi disciplinis, ductuque et auspiciis tanti conventûs ac nostris, oppugnate omnem doctrinam undecumque insurgentem adversùs scientiam Dei, non declinantes neque ad dexteram, neque ad sinistram, neque quidquam detrahentes doctrinæ véritatis, et jugo dominico, aut ei quidquam specie pietatis, aut disciplinæ sanctioris, addentes.

Vobis etiam impensissimè commendamus id quod nobis præluxit, eminentissimi ac reverendissimi D. D. cardinalis de Noailles, archiepiscopi Parisiensis, metropolitani nostri Mandatum, ad promulgandas easdem Censuram ac Declarationem, datum Lutetiæ Parisiorum, tertio nonas octobris, anno salutis м. DCC, quo nihil est doctius ac sanctius.

Speramus autem fore, ut antecessorum exemplo,

quo quisque majore studio veritatis ac morum disciplinæ tenebitur, eo promptiùs atque alacriùs huJus Censuræ ac Declarationis tutelam suscipiat, ad gloriam Christi, et collegii sacerdotalis unitatem ac dignitatem.

Omnes verò, quotquot rem theologicam tractant, adhortamur in Domino, ut omittant adulatricem scientiam, nec modò singulares, verùm etiam novas quasque fluctuantesque sententias, quæ cupiditatibus faveant, vimque et stimulos conscientiæ reclamantis obtundant, aut à sanctis patribus, eisque adhærentium optimorum magistrorum probatissimis decretis atque sententiis, imò verò ab unius magistri Christi mundum condemnantis et vincentis, præceptis et exemplis, christianorum animos amoveant. Meminerint autem Ecclesiastæ dicentis (1): « Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in >> altum defixi, quæ per magistrorum consilium data >> sunt à pastore uno ». Quo loco sanctus Hieronymus : « Dicit verba sua verba esse sapientium, quæ » in similitudinem stimulorum corrigant delinquen»tes, et pigros mortalium gressus aculeo pungente » commoveant; sicque sint firma, quasi clavi in » altum solidumque defixi: nec auctoritate unius, » sed consilio atque consensu magistrorum omnium » proferantur ». Subdit: « Simul et hoc notandum » est, quod dicantur verba sapientium pungere : non palpare, nec molli manu attrahere lasciviam : sed » errantibus, et, ut suprà diximus, tardis, pœniten» tiæ dolores et vulnus infigere..... Hæc autem et

>>

(2) Eccles. XII. 11.

» firma sunt, et à consilio sanctorum data, atque >> ab uno pastore concessa, et solidâ radice fundata » sunt ». Datum Meldis, in synodo nostrâ ordinariâ, die primâ septembris, anno Domini millesimo septingentesimo primo. Subscripsit.

† J. BENIGNUS, Episcopus Meldensis.

Et infrà :

De mandato præfati illustrissimi ac reverendissimi Domini mei D. Episcopi Meldensis:

ROYER, Notarius.

CENSURA ET DECLARATIO

CONVENTUS GENERALIS

CLERI GALLICANI,

CONGREGATI

IN PALATIO REGIO SAN-GERMANO,

ANNO M. DCC,

IN MATERIA FIDEI ET MORUM.

RELIGIONEM christianam fide et moribus constare, dogmatum autem tum fidei, tum morum eumdem esse fontem, ac bene vivendi regulam ad ipsum fidei caput pertinere, Ecclesia catholica semper intellexit. Nec minùs certum est, illud omnino esse depositum, quod à Christo et apostolis episcopi horum successores ad finem usque sæculi custodiendum receperunt. Cùm igitur hisce temporibus, fides dogmatum, et regula morum vitæque christianæ, variis erroribus impetatur, ac resecta licet mala subinde repullulent nos cardinales, archiepiscopi, et episcopi, permissione regiâ, in palatio San-Germano congregati, assistentibus aliis eccle

siasticis viris nobiscum deputatis, loci nostri memores, atque antecessorum nostrorum, in comitiis quoque generalibus, monitis et exemplis permoti, his Ecclesiæ laborantis incommodis occurrere, quantum Dominus ex alto concesserit, omni ope decrevimus; atque unanimitatem nostram tot tantisque dissidiis opponendam duximus, in spiritu charitatis, nulli personæ graves, nullis, quoad ratio temporis sinet, erroribus parcituri.

Sanè recentissimè, quippe hoc ipso anno м. DCC, prodiit huic cœtui dedicatus (1), et à censore legitimo approbatus liber, quo, tractatui, cui titulus: Nodus prædestinationis dissolutus, graves notæ inuruntur, Semipelagianismo quoque sæpius imputato. Sed cùm interim in præfatione libri (nobis dedicati) quædam occurrerent, quæ constitutionum apostolicarum de quinque famosis propositionibus infirmarent auctoritatem, hæc et alia ejusmodi variis libellis sparsa et ad nos delata, coercenda decrevimus, nec probatis reliquis quæ in eisdem occurrunt; neque patimur, ut spes ulla cuiquam superesse possit, nostri cœtûs pertrahendi in ullas veritati contrarias partes.

Neque propterea tolerari volumus importunos ac malevolos homines, qui viris bonis doctisque et ecclesiasticæ rei studiosis, vagam et invidiosam Jansenismi accusationem inferunt, eo quoque nomine, quod morum corruptelas acriter insectentur; cùm nos pro candore, et æquitate episcopalis ordinis, neminem pro suspecto habituri simus, nisi eum qui

(1) Augustiana Ecclesiæ Romanæ doctrina: etc. Coloniæ 1700.

« AnteriorContinua »