Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

5. Doctrine Articuli in Ecclesia Anglicana stabiliti, pii & Orthodoxi.

Quicunque in posterum affirmabit, ullum ex triginta novem Articulis, in quos consensum est ab Archiepiscopis & Episcopis utriusque Provinciæ, ac reliquo omni Clero in Synodo Londini habita Anno Domini 1562 (ad tollendam utique opinionum varietatem, & consensum in causa fidei firmandum, & stabiliendum) ulla ex parte superstitiosos aut erroneos existere, vel omnino ejusmodi, ut in eorum veritatem salva conscientia subscribi nequeat: excommunicetur ipso facto, non nisi per Archiepiscopum restituendus, idque postquam resipuerit, ac impios hoc errores publicè revocârit.

6. Cæremoniarum in Ecclesia Anglicana obtinentium usus, Pius & licitus.

Quicunque in posterum affirmabit, Ecclesiæ Anglicanæ ritus ac cæremonias legibus constitutas, impias, Antichristianas, aut superstitiosas esse, vel denique ejus generis, ut homines pii ac religiosi, quantumvis legitima authoritate jussi, non possunt integra conscientia eas approbare, aut observare, vel etiam (prout occasio tulerit) eisdem subscribere excommunicetur ipso facto, nullatenus absolvendus, priùsquam resipuerit, ac impios hos errores publicè revocârit.

7. Ecclesiæ Anglicana administratio, verbo divino consona.

Quicunque in posterum affirmabit, Ecclesiæ Anglicanæ sub Regia Majestate regimen & disciplinam per Archiepiscopos, Episcopos, Decanos, Archdiaconos, & reliquos ad ejusdem gubernaculum constitutos, Antichristianum esse, ac verbo divino contrarium: excommunicetur ipso facto, nullatenus absolvendus, priùsquam resipuerit, ac impium hunc errorem publicè revocârit.

8. Cleri ordinandi ratio in Ecclesia Anglicana, verbo divino

consona.

Quicunque in posterum affirmabit, aut docebit, formam & ritum Episcopos, Presbyteros, & Diaconos ordinandi, & inaugurandi quic

quam in se continere, quod pugnet cum Verbo divino, illosque omnes, quotquot ad eum modum Episcopi, Presbyteri, & Diaconi ordinantur, non esse ritè ordinatos, neque vel à seipsis vel ab aliis pro Episcopis, Presbyteris, aut Diaconis habendos, priùsquam ad sacra illa officia aliam ordinationem fuerint adepti: excommunicetur ipso facto, nulla... tenus absolvendus, priusquam resipuerit, ac impios hos errores publicè revocârit.

9. Authores schismatis ac dissidii ab Ecclesiæ Anglicanæ communione coerciti.

Quicunque in posterum à Sanctorum Communione, qualiter in Ecclesia Anglicana existet ex Apostolorum regulis approbata, seipsos segregabunt, & novo fraternitatis cujusdam fœdere consociati, Christianos omnes, quotquot doctrinæ, disciplinæ, ritibus ac cæremoniis Ecclesiæ Anglicana se conformes exhibent, prophanos ducent, & indignos quibuscum in Christiana professione communicent: excommunicenter ipso facto, non nisi per Archiepiscopum restituendi, idque postquam resipuerint, ac impios hos errores publicè revocârit.

10. Schismaticorum in Ecclesia Anglicana fautores, coerciti.

Quicunque in posterum affirmabunt, tùm ministros illos, qui formæ & modo divini cultus in Ecclesia Anglicana constitutis, ac in Libro publicæ Liturgiæ præscriptis recusant subscribere, tùm eorum etiam sectatores alterius Ecclesiæ, quæ non sit lege stabilita, nomen & tiṭulum posse sibi meritò assumere; itemque audebunt vulgò asseverare, pretensam hanc ipsorum Ecclesiam jamdiu ingemuisse sub onere certorum gravaminum, sibi & membris suis supradictis impositorum per Ecclesiam Anglicanam, ac decreta & sanctiones in eâdem legibus stabilitas excommunicenter ipso facto, nullatenus absolvendi, priusquam resipuerint, ac impios hos errores publicè revocârint.

11. Conventiculorum in Ecclesia Anglicana propugnatores coerciti.

Quicunque in posterum affirmabit, aut tuebitur, ullos conventus, cœtus, aut congregationes subditorum indigenarum infra hoc regnum existere (præter eos, qui ex hujus regni legibus tenentur, & appro

bantur) qui verarum, & legitimarum Ecclesiarum nomen possint sibi jure vendicare: excommunicetur, non nisi per Archiepiscopum restituendus, idque postquàm resipuerit, & impium hunc errorem publicè revocârit.

12. Ordinationem in Conventiculis conditarum propugnatores coerciti.

Quicunque in posterum asseverabunt, licitum esse cuivis Ministrorum aut Laicorum ordini, vel eorum alterutris simul congregatis, Canones, Decreta, aut Constitutiones de rebus Ecclesiasticis citra Regis authoritatem condere; & eisdem regendos & gubernandos se subjiciunt excommunicenter ipso facto, nullatenùs absolvendi, priusquam resipuerint, & impios hos Anabaptisticos errores publicè revocârint.

De Cultu Divino, & Sacramentorum administratione,

13. Liturgia publica, & reliqua pietatis exercitia diebus Sacris celebranda.

OMNES cujuscunque conditionis aut status personæ infra Ecclesiam Anglicanam deinceps celebrabunt diem Dominicum (vulgo diem solis nuncupatum) cæterosque dies Festivos, juxta regulam divinæ voluntatis, & Ecclesiæ Anglicane instituta hac in parte præscripta ; nimirum in audiendo Verbo Dei tàm lecto, quàm prædicatio, in privatis publicisque precibus faciendis, in peccatis Deo confitendis, & eisdem emendandis, in charitate cum proximis (sicubi læsa fuerit) reconcilianda, in sacra Communione corporis & sanguinis Dominici frequentanda, in pauperibus juvandis, & ægrotis visitandis, piam omnem ac sobriam conversationem interim adhibentes.

[merged small][ocr errors]

Liturgia pública distinctè, & debita cum reverentia legetur, vel canetur in illis diebus, & eorum vigiliis, qui in Libro precum publica+

rum Sacri ac Festivi designantur, horisque eorundem congruis, & usitatis, atque in eo potissimum Ecclesiæ cujusq. loco, qui Episcopo Diocesano, vel loci ordinario (ratione vel amplitudinis vel angustiæ) commodissimus, ac ad populi ædificationem maximè opportunus videbitur. Singuli etiam Ministri studiosè observabunt instituta, ritus, & ceremonias omnes, quæ in dicto libro præscribuntur, tam in sacris Scripturis legendis, ac precibus recitandis, quàm in administrandis Sacramentis, absque ulla sive materiæ sive formæ additione, aut diminutione, respectu vel concionis, vel alterius causæ cujuscunque.

15. Litania diebus Mercurii & Veneris recitanda.

Litania à Rectoribus, Vicariis, Ministris sive Curatis in Cathedralibus, Collegiatis, & Parochialibus Ecclesiis ac Capellis omnibus, eorumque loco aliquo conveniente pro arbitratu Episcopi, Diœcesani, vel loci Ordinarii recitabitur vel canetur illis temporibus, & sub ea forma, quæ in libro publicæ Liturgiæ præstituuntur; ac (ut restrictiùs loquamur) singulis diebus Mercurii & Veneris (etiamsi non fuerint Festivi) Minister ad horas Divinis precibus consuetas in Ecclesia aut Capella præstò erit, ac populo per sonitum campane convocato, Litaniam in dicto Libro præscriptam recitabit; cui singuli patres-familias, qui præsertim infra dimidium milliare ab Ecclesia habitant, vel ipsi debebunt interesse, vel unum saltem de familia sua mittere idoneum qui Ministro inter precandum assistat.

16. Liturgi publicæ præscriptus Canon in Academiis observandus.

In omnibus utriusque Academiæ Collegiis & Aulis per integram Liturgiam & sacræ Cœnæ administrationem debitè, & absque omni aut omissione, aut innovatione observari volumus ordinem, formam, ac cæremonias omnes prout indicto publicæ Liturgie Libro præscriptæ inveniuntur.

17. Inter Liturgia publicæ celebrationem Superpelliciæ, & Epomides in Academiis adhibendæ.

In omnibus utriusque Academiæ Collegiis & Aulis Præfecti ac Socii, cæterique Scholares & Studiosi in Ecclesiis & Capillis suis per singulos

[ocr errors][merged small][ocr errors]

dies Dominicos, & Festivos, eorumque vigilias tempore divinorum superpelliceis (juxta Ecclesiæ Anglicanæ mores ac instituta) utentur : quotquot verò gradum aliquem susceperint, caputia suo cujusque gradui competentia superpelliceis suis superinduent.

18. Inter Liturgiæ publicæ celebrationem reverentia solennis

adhibenda.

Cum divina peraguntur, vel eorum pars quælibet, æquum est, ut condigna omnis reverentia adhibeatur: sic enim monet Apostoli præceptum illud, Omnia decenter, & secundum ordinem fiant. Cui decentiæ, atque ordini regulas hasce nostras sequentes consentaneas esse judicamus. Nullus in Ecclesia vel Capella inter rem divinam caput suum operiet, nisi ex causa infirmitatis, quo casu pileolo, aut rica utendum censemus. Omnes cujuscunque status aut conditionis personæ humiliter in genua se inclinabunt, dum Generalis Confessio, Litania & reliquiæ precationes recitantur: cùm autem fidei Symbolum recensetur, stabunt erecto corpore, juxta regulas in libro publicæ Liturgiæ in eam partem præfinitas. Similiter etiam nomen Domini Jesu, quoties inter divinum cultum inciderit, congrua ac humili reverentia ab universis tum præsentibus excipietur, prout, hactenus fieri consuevit: ut per externas hasce cæremonias & gestus testatam faciant internam ipsorum humilitatem, Christianam constantiam, & debitam agnitionem, quòd Dominus Jesus Christus, verus & æternus Dei filius, unicus est mundi Salvator, in quo solo omnes misericordiæ, gratiæ ac promissiones homini à Deo indultæ, tam in præsentem vitam, quam futuram, integrè & in totum comprehenduntur. Nullus porrò cujuscunque tandem sexus, ætatis, aut conditionis fuerit, in Ecclesia tempore Divini cultus in aliud quicquam intendet, quàm ut quietè ascultans audiet, observet ac intelligat, quod à Ministro legitur, prædicatur, aut administratur, eique Confessionem, Orationem Dominicam, & Symbolum recitanti clara voce subserviat, aliaque in publicis precibus responsa subjiciat, quæ in libro Communis Liturgiæ præcipiuntur. Nullus denique preces vel concionem ambulando, aut garriendo, seu alio quovis modo interpellabit, vel ex Ecclesia ante easdem peractas, absque justa, aut probabili causa egredietur.

« AnteriorContinua »