Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

CONSTITUTIONUM
Capita & Contenta.

De Ecclesia Anglicana.

1 Suprema in Ecclesiam Anglicanam authoritas Regi Majestati asserenda.

2 Regii in Ecclesiam Anglicanam primâtus impugnatores coerciti. 3 Ecclesia Anglicana, Orthodoxa."

4 Divini cultus ratio in Ecclesia Anglicana stabilita, pia & Orthodoxa. 5 Doctrinæ Articuli in Ecclesia Anglicana stabiliti, pii & Orthodoxi. 6 Ceremoniarum in Ecclesia Anglicana obtinentium usus, pius & licitus.

7 Ecclesiæ Anglicanæ administratio, Verbo Divino consona.

8 Cleri ordinandi ratio in Ecclesia Anglicana, Verbo Divino consona. 9 Authores schismatis ac dissidii ab Ecclesiæ Anglicanæ communione coerciti.

10 Schismaticorum in Ecclesia Anglicana fautores coerciti.

11 Conventiculorum in Ecclesia Anglicana propugnatores coerciti. 12 Ordinationum in conventiculis conditarum propugnatores coerciti.

De Liturgia publica, & Sacramentorum administratione.

13 Liturgia publica, & reliqua pietatis exercitia diebus sacris celebranda. 14 Liturgiæ publicæ præscriptus Canon diebus sacris observandus. 15 Litania diebus Mercurii & Veneris recitanda.

16 Liturgiæ publicæ præscriptus Canon in Academiis observandus. 17 Inter Liturgiæ publicæ celebrationem Saperpellicea, & Epomides in Academiis adhibendæ.

18 Inter Liturgiæ publicæ celebrationem reverentia solennis adhibenda. 19 Inter Liturgiæ publicæ celebrationem otiosi ab Ecclesiæ ambitu repellendi.

20 Panis & vinum in sacræ Cœnæ usum paranda.

21 Cœnæ trina perceptio quotannis indicta.

22 Cœnæ administrationem solennis indictio præire jussa.

23 Cœnæ usus frequentior Academicis indictus, & Coena utentibus genuum flexio injuncta.

24 Cœnæ in festis solennibus administratio in Ecclesiis Cathedralibus indicta, & Cœnam administrantibus Caparum usus injunctus.

25 Vestis linteæ & Epomidum usus, Cœna non administrata, in Ecclesiis Cathedralibus injunctus.

[ocr errors]

26 Notorii peccati consuetudine infames à sacra Cœna repellendi.

27 Schismatici à Cœnæ communione arcendi.

28 Extranei à Cœnæ communione repellendi.

29 Parentes in liberorum suorum Baptismate, & pueri Cœnæ Dominicæ incapaces, Susceptores esse prohibiti.

30 Crucis in Baptismo cæremonia explicata.

De Ministris, eorumque ordinatione & functione.

31 Jejunia Quatuor Temporum Ministrorum ordinationi decreta. 32 Utrumque ordinem eodem die non conferendum.

33 Neminem sine certo titulo ordinandum.

34 Certæ conditiones in ordinandis requisitæ.

35 Neminem, nisi prævio solenni examine, ordinandum.

36 Neminem, nisi prævia trium Articulorum subscriptione, ordinandum. 37 Ordinatis, diœcesin mutantibus, subscriptio coram Episcopo Dicecesano iteranda.

38 Ordinati, post subscriptionem prævaricantes, à Ministerio removendi.

39 Ordinati, sine congruo testimonio ac examine, in Beneficia non instituendi.

40 Instituendi in Beneficia Simoniæ suspicionem solenni jurejurando jussi avertere.

41 Beneficiorum pluralitas parciùs dispensanda, ac de dispensatorum residentia cavendum.

42 Cathedralium Ecclesiarum Decani ad congruam residentiam

tenentur.

43 Decani & Prebendarii in Ecclesiis Cathedralibus residentes ad sedulam concionandi diligentiam tenentur.

44 Præbendarii Beneficiati ad congruam in Beneficiis suis residentiam

tenentur.

45 Beneficiati concionatores, in Beneficiis suis residentes, ad jugem concionandi industriam tenentur.

46 Beneficiati non concionatores vicariam concionatoris operam jubentur singulis mensibus adhibere.

47 Beneficiati, à beneficiis suis legitimè absentes, Curatum concionatorem jubentur adhibere.

48 Ministri, nisi ex Episcopi vel Ordinarii approbatione, pro Curatis non admittendi.

49 Ministris ad concionandum, non admissis glossæ & paraphrases in publica scripturarum lectione interdictæ.

50 Concionatores adventitii absque legitima missione ad concionandum

non admittendi.

51 Advenæ Concionatores, nisi authentico testimonio commendati, ad concionandum in Ecclesiis Cathedralibus non admittendi. 52 Concionatorum advenarum nomina in librum referenda. 53 Concionatorum mutuis oppositionibus pulpita non patebunt. 54 Concionatores schismatici licentiis suis mulctati.

55 Precationis formula, à concionatoribus in concionum suarum ingressu imitanda.

56 Ministris merè concionatoribus precum publicarum lectio, & Sacramentorum administratio bina annuatim injuncta.

57 A Ministris non concionatoribus Sacramenta efficaciter administrari. 58 Ministris sacra peragentibus linteæ vestis, & Epomidum usus injunctus.

59 Catechizandi diligentia Ministris injuncta.

60 Confirmationis solennitas in triennali Episcoporum visitatione celebranda.

61 Catechumeni Episcopo visitanti per Ministrum ad Confirmationem sistendi.

62 Ministri sine & bannis rite indictis, vel legitimè dispensatis matrimonium celebrare prohibiti.

63 Ministri in locis exemptis sine bannorum justa indictione, vel dispensatione legitima matrimonium celebrare prohibiti.

64 Feriæ à Ministris solenniter indicendæ.

65 Recusantes & Excommunicati à Ministris solenniter denunciandi.

66 Recusantium conversio à Ministris sedulò elaboranda.

ARTICULI

DE QUIBUS IN

SYNODO LONDINENSI,

Anno Dom. M. D. LII.

Ad tollendam opinionum dissensionem & consensum veræ religionis firmandum,

INTER

EPISCOPOS

Et alios Eruditos Viros convenerat.

REGIA Authoritate in lucem Editi.

Excusum Londini, apud Reginaldum Wolfium, Regiæ Majestatis in Latinis Typographum, Anno Dom. 1553.

De fide in Sacrosanctam Trinitatem.

NUS est vivus & verus Deus, æternus, incorporeus, impartibilis, impassibilis, immense potentiæ, sapientiæ, ac bonitatis, creator & conservator omnium, tum visibilium tum invisibilium. Et in unitate hujus divinæ naturæ tres sunt personæ, ejusdem essentiæ, potentiæ, ac æternitatis, Pater, Filius, & Spiritus Sanctus.

Verbum Dei, verum hominem esse factum.

Filius qui est verbum patris, in utero beatæ Virginis, ex illius substantiâ naturam humanam assumpsit, ita ut duæ naturæ, divina & humana, integre atque perfecte in unitate persone fuerint inseperabiliter conjunctæ, ex quibus est unus Christus, verus Deus & verus homo, qui vere passus est, crucifixus, mortuus & sepultus, ut patrem nobis reconciliaret, essetque hostia non tantum pro culpa originis, verum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

De descensu Christi ad Inferos.

Quemadmodum Christus pro nobis mortuus est & sepultus, ita est etiam credendus ad inferos descendisse. Nam corpus usque ad resurrectionem in sepulchro jacuit, Spiritus ab illo emissus, cum spiritibus qui in carcere sive in inferno detinebantur, fuit, illisque prædicavit, quemadmodum testatur Petri locus.

Resurrectio Christi.

Christus vere à mortuis resurrexit, suumque corpus cum carne, ossibus, omnibusque ad integritatem humanæ naturæ pertinentibus, recepit, cum quibus in cœlum ascendit, ibique residet, quoad extremo die ad judicandos homines revertatur.

Divine Scripturæ doctrina sufficit ad salutem.

Scriptura sacra continet omnia quæ sunt ad salutem necessaria, ita ut quicquid in ea nec legitur neque inde probari potest, licet interdum

« AnteriorContinua »