Imatges de pàgina
PDF
EPUB

LECTORIBUS.

QUUM disputationem hanc relegerem, animadverti, quædam inter disserendi contentionem paulo acriùs atque etiam asperiùs esse dicta: quæ aures quorundam delicatulas rodere fortasse possent. Et quando scio nonnullos bonos viros quibus de hâc summâ aliquid in animum instillatum fuerit, vel nimiâ credendi facilitate, vel ignorantiâ Scripturæ, quâ ad resistendum, pro tempore, non fuerint satis armati, in eorum offensionem (quoniam non pervicaciter peccant, nec maliciosè) quoad per eos liceat, nolim incurrere. Volui igitur hic commodùm eos præmonere, qui tales sunt, ne quicquam in contumeliam suam trahant: sed quoties aliquâ dicendi libertate' evehor,-sciant me agere cum nequissimo illo Anabaptistarum grege (è quorum scatebris hæc primùm, ut dixi, aqua profluxit) qui nec sic quidem pro meritis suis tractantur. Cum quibus sic pugnam institui, ut si in posterum obluctentur, sensuri sint, si non valdè peritum, certè constantem veritatis defensorem, et, ut mihi audeo de gratiâ Dei promittere, invictum. Quanquam nec contra eos, nisi modicè, bilem effudi: ut qui ab omni procacitate et loquendi petulantiâ perpetuò abstiD d

:

nuerim et sic ferè ubique stylum temperaverim, ut docendo esset aptior, quàm cogendo: trahere tamen posset eos qui duci nolint. Omnes certè in viam reducere magis quàm incessere, animus fuit. Lectores autem, siqui futuri sint, hortor et obtestor per nomen Dei et Domini nostri Jesu Christi, ut integrum judicium ad legendum adferant, et animum, quasi paratam veritati sedem. Scio quantum gratiæ habeat novitas ad demulcendas quorundam aures. Sed debemus cogitare, unam esse vocem vitæ: quæ est ex ore Domini. Huic uni patere debere aures nostras, quum de doctrinâ salutis agitur cæteris omnibus clausas esse: illius, inquam, verbum non novum est; sed quod fuit à principio, est, et semper erit. Et quàm errant, qui verbum Dei, perverso usu et ignaviâ desitum, quum in lucem redit, novitatis nomine infamant; tam peccant in alteram partem qui, velut arundines, quovis vento impelluntur; imò ad quamlibet levem auram nutant et inflectuntur. An hoc est Christum discere, quibusvis doctrinis, etiam veris, sine verbo Dei aurem accommodare? Si accipis ut ab homine, nonne et mendacia eâdem facilitate hauries? Quid enim homo suum habet, nisi vanitatem? At non sic illi, qui quum recepissent verbum, scrutabantur Scripturas, an hæc ita se haberent? Præclarum exemplum si quidem imitaremur; verùm nos nescio quâ desidiâ, seu potius contemptu, verbum Dei recipimus, ut quum tres syllabas didicerimus, statim opinione sapientiæ turgeamus, et tantùm non crepemus nobis divites ac reges. Hinc tam multos videas,

qui in omnium seculorum ignorantiam tragicè vociferantur, non minùs ipsi indocti ;-sed quid facias? Christiani videri volunt, et dicuntur: quia aliquot capita locorum communium delibarunt, et quum nescire aliquid pudeat, de omnibus confidentissimè, quasi ex tripode, respondent. Hinc rursum tot schismata, tot errores, tot fidei nostræ scandala : quâ occasione nomen ac verbum Dei blasphematur inter impios. Tandem (quod est caput mali) dum obstinatè tueri pergunt quod semel temerè effutiverunt; tum oracula Dei consulunt, ex quibus errorum suorum patrocinia quærant. Ibi, Deus bone, quid non invertunt? quid non depravant atque corrumpunt? ut ad sensum suum, non dico inflectant, sed vi incurvent. Scilicet verè dixit Poeta, "Furor arma ministrat." Hæccine est discendi via ? versare ac volutare Scripturas, ut libidini nostræ serviant? ut sensui nostro subjiciantur? quo nihil est stolidius. O sonticam pestem, et certissima zizania inimici hominis, quibus vult obcæcare verum semen! Et adhuc miramur unde tot sectæ inter eos qui primùm nomen Evangelio dederant, ac renascenti verbo? Equidem terret me dira illa denuntiatio; "Auferetur à vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus." Finem hic conquerendi faciam. Nam longum volumen conscribendum esset, si in hâc temporum perversitate ad justum modum declamare libeat. Nos verò, fratres, tot exemplis moniti, vel serò tandem sapiamus. Pendeamus semper ex ore Domini; et nequid ad ejus sapientiam addamus aut admisceamus de nostro; ne

velut fermentum, totam massam corrumpat: et salem etiam ipsum, qui in nobis est, infatuet. Præstemus nos Domino quales vult habere discipulos; pauperes, sapientiæ nostræ inanes et vacuos; discendi avidos; sed nihil scientes, aut etiam scire volentes, nisi quod ille docuerit: quicquid est exoticum, non secus ac præsen. tissimum venenum, fugientes. Volo autem et iis occurrere, qui consilium meum reprehendent: quòd de re nihili concitem ingentes pugnas, atque istæc leptologemata cruentis dissidiis decidam; non enim desunt qui sic me accipiant. His responsum sit; quum ex professo tentatur Dei veritas, nullo modo ferendum esse, ne tantillum quidem ex eâ delibari. Nec rem esse nihili aut contemnendam, videre tenebris diaboli extingui Dei lucem. Deinde, majoris momenti esse hanc causam, quàm à multis credatur. Neque tamen (ut falsò interpretantur) ad cruorem usque dissidet, qui aliorum erroribus non acquiescit. Reprehendi eorum curiositatem, qui has quæstiones, reverà nihil aliud quàm ingenii tormenta exagitarent. Postquam autem moverunt hanc camarinam, reprimenda est eorum temeritas, ne supra veritatem invalescat. Id an effecerim, nescio, volui certè: et quod optimum habui, dedi. Alii, siquid melius habeant, in commune bonum conferant. Basilea, M.D.XXXVI.

In hâc disputatione expoliendâ, ut non multum à me studii ponetur, ita dabitur opera, quò sensum meum

quàm simplicissimâ perspicuitate explicatum habeant lectores. Et sanè quâcunque de re instituatur dispu tatio, cùm ubique plurimùm refert, rem ipsam quæ agitatur, et scriptori probè perspectam esse, et lectori perspicuè definitam: ne aut ille suos fines transiliat, ac longiùs oratione evagetur: aut hic in ipso disputationis campo sine certâ viâ aberret: tum id verò præsertim in omni controversiâ diligenter observandum; quando hic non docendi solùm habenda cura, sed cum adversario negotium est, qui certè (ut ferè sunt hominum ingenia) nec vinci se unquam patietur, nisi invitus ; nec victum se fatebitur, quandiu cavillando, restitando, tergiversando, ludere ac delicias facere poterit; hæc autem optima premendi, stringendique adversarii, ne quâ elabatur, ratio est; si controversiæ caput ita designatè dilucidèque explices, ac in medium proponas, ut, quasi in rem præsentem, manu consertum vocare possis. De hominis ergo animâ nobis certamen est; quam alii fatentur quidem esse aliquid; sed à morte, ad judicii usque diem, qua è somno suo expergefiet, sine memoriâ, sine intelligentiâ, sine sensu dormire putant; alii nihil minus quàm substantiam esse concedunt: sed vim duntaxat vitæ esse aiunt, quæ ex spiritu arteriæ, aut pulmonum agitatione ducitur: et quia sine corpore subjecto subsistere nequit, ideò unà cum corpore interire et evanescere fingunt, donec totus homo suscitetur. Nos verò et substantiam esse ipsam contendimus, et verè post corporis interitum vivere, sensu videlicet et intelligentiâ præditam; ac utrumque evidentibus Scripturæ

« AnteriorContinua »