Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui foris, Adoni, rubor ! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagyım cepit amica Jovem : Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon ; Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus : Nec Pompeianas Tarpeia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mænia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot cælo scintillant astra sereno,

Endymioneæ turba ministra deæ, Quot tibi, conspicuæ formaque auroque, puella

Per medias radiant turba videnda vias. Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roscam posthabitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Monia quam subito linquere fausta paro
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima prieconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec savet ipsa suo ;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Joven.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Asonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante dea : Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer a Phoebo nuntius ire tuo,

Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, ætherea missus ab arce Patris :
Talis et Eury bates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modus querebunda Elegeïa tristes,

Personet et totis nänia mæsta scholis.

[blocks in formation]

Mastus eram, et tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo,
Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo ;
Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,

Dira sepulchrali mors metuenda face ;
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis
E, memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces :
At te præcipue luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar :

“Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,
Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros,
Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa ;
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima celo

Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

Quid juvat humana tingere cæde manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugasse sua ?"
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phoebus, ab Eoo littore mensus iter :

1

Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos ;
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro :

Heu ! nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum :
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar ;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos : "Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper abhinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ ;

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos :

Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEG. IV. ANNO ÆTATIS 18. Ad THOMAM JUNIUM præceptorem suum, apud mercatores Anglicos

Hamburgæ agentes, Pastoris munere fungentem. CURRE

per

immensum subito, mea litera, pontum ;
I, pete Teutonicos læve per æquor agros :
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,

Gratas Eleusina missus ab urbe puer.

Atque ubi Germanas Navere videbis arenas,

Ditis ad Hamburga mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci :
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves ;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Ilei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alia parte carere mei !
Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quamque Stagyrites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros

Myrmidonum regi, talis et illé mihi. Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthor,

Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

sut lingua dulces aure bibisse sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides, Invenies dulci cum conjuge sorte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo. Forritan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei :
Cælestive animas saturantem rore tenellas;

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos,

Verba verecundo sis memor ore loqui : Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris a lenio Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,

Et pudet ofħcium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.

Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad mostas delicuere preces :

,
Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor ;
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum late campos populatur Enyo,

suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos ;
Fugit et ærisonam Diva perosa tubam,

comans jam deflorescit oliva,
Fugit io terris, et jam non ultima virgo
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Creditur ad superas justa volasse domos.
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Patria dura parens, et saxis sævior albis

Sede peregrina quæris egenus opem.
Siccine te decet innocuos exponere foetus,

;

Germanisque
Perpetuoque

Spumea

Pressit

quæ pulsat littoris unda tui,
Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Siccine in externam ferrea cogis humum,
Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus ;
Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique,
Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent?
Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Æternaque animæ digna perire fame! Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

i nassueto devia tesqua pede, Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus :
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum

Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis

Finibus ingratus jussit abire suis.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Intententque tibi millia tela necem,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.

vel inerme latus violabitur armis,

eris ipse Dei radiante sub ægide tutus, Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Ille tibi custos, et pugil ille tibi ;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Assyrios fudit nocte silente viros;
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,

At nullis

Namque

« AnteriorContinua »