Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones,

Subdolus at tali Serpens velatus amictu,
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
Dormis nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor, O, fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni :
Surge, age ; surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua coeli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis ;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosa,
Thermodoontëâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle :
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit;
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor ; tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique, mone : quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illie tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus,
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas, Vestit inauratas redeunti lumine terras; Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati, Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis :

Cum somnos pepulit stellata janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus æterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu,
Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro ;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror;
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes ; nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,
Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt :
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi ; prudens natura negavit Indignam penitus nostro conjungere mundo : Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Tartareoque leves diftientur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago : Et quotquot fidei caluere cupidine vera, Consilii socios adhibete, operisque ministros. Finierat ; rigidi cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestra, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutanta somno, Lụmina subjectas late spectantia terras.

Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli :
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria ; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo ; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente:
Fama, siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?

Nec plura ; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis ; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora : jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nabes; Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit : Et primo Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura spargit : Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet ; stupuere relatis Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ, Effoetique senes pariter ; tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausius Papicolûm ; capti pænas raptantur ad acres : At pia thura Deo, et grati solvuntur honores ; Compita læta focis genialibus omnia fumant ; Turba choros juvenilis agit : Quintoque Novembris Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

ANNO ÆTATIS 17.
ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant-salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama, proh! semper mali

Cladisque vera nuntia,

[ocr errors]

Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui Rex sacrorum illa fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus ira protinus

Ebulliebat fervida, Tumulis potentem sæpe devovens deam :

Nec vota Naso in Ibida Concepit alto diriora pectore ;

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aura, flamine :
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque, et irritas minas :
Quid temere violas non nocenda numina.

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa, coelo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit ;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fodum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad coelum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis, Orion, tuus. Prætervolavi fulgidi solus globum, Longeque sub

pedibus deam Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis. Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,

Velocitatem sæpe miratus novam ;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo ; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amenitates illius loci ? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.
Hey, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis,
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?
Et se fassa senem, male certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas,
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Coelum, rapietque in viscera patrem ?
Heu potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cceli?
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitaque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aerei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors.

[ocr errors]
« AnteriorContinua »