Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Ire per

Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras

aëreas rupes, Alpemque nivosam !
Ecquid erat tantí Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah! certe extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse, "Vale, nostri memor ibis ad astra.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus:
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum ; nec puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas, docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi ; Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat : Imus? et arguta paulum recubamus in umbra, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentum, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro ! Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos : dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam ; vos cedite, sylvæ,

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes

Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, lögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camænis
Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni,
Non sperasse, uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orli)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni,
Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul ; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse
Et circum gemino cælaverat argumento :
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phænix, divina avis, unica terris,
Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis ;
Parte alia polus omnipotens, et magnus Olympus;
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ,
Ărma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit ; at circum flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus ;
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra,
Ite procul lacrymæ ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, coeli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Celicolæ norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores ;

Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lataque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

JAN. 23, 1646.
AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIÀ

BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis

nostris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

STROPHE I.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,
Munditieque nitens non operosa ;
Quem manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi

, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.
Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ?

STROPHE II.
Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas

Jam pene totis finibus Angligenum ;
Immundasque volucres,
Unguibus imminentes,
Figat Apollinea pharetra,
Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo ?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet mala
Fide, vel oscitantia,
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo terreris institoris insulsi,
Lætare felix : en iterum tibi
Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige penna :

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui
Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse ;
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virum monumenta curæ :
Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis ;
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quam cui præfuit lön,
Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Acta genitus Creusa.

ANTISTROPHE.
Ergo, tu visere lucos
Musarum ibis amenos;
Diamque Phobi rursus ibis in domum,
Oxonia quam valle colit,
Delo posthabita,
Bifidoque Parnassi jugo :
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,

Jam sero placidam sperare jubeo
Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,
Et tutela dabit solers Roüsi ;
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe
Turba legentum prava facesset :
At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas,
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit, integro sinu.
Tum, livore sepulto,
Si quid meremur sana posteritas sciet,
Rousio favente.

[graphic]
« AnteriorContinua »