EXTRACT OF THE PASSAGES IN THE CORRESPONDENCE OF NIC. HEINSIUS AND ISAAC VOSSIUS, WHERE MILTON IS MENTIONED. (v. Burmanni Syllogen, vol. iii) P. 217. Jussus ille (Is. Vossius) Miltonianum scriptum, simul ac allatum in aulam esset, Salmasio sistere, quod invitus credo, fecerit. Quâ fronte exceptum sit, vellem simul monuisset amicissimus Wullenius, qui ejus rei certiorem me fecit. P. 259. Salmasius post acceptum Miltoni scriptum, fremit ac frendet, auctoremque ejus se cum toto parlamento perditurum palam minatur. Sed illos primos impetus sufflaminabit credo, non nihil, respondendi molestia ac labor. P. 267. Salmasius in Miltono defricando totus est, quem a me subor natum instigatumque palam prædicat, magnumque mihi ac patri malum hoc nomine minatur in apologia quam parat, nobis tribus simul insultaturus. Mira profecto est hæc hominis insania, quam impune tamen non fecit. Vidi freneticam ejus epistolam, qua existimationi nostræ, dira quævis portendit. P. 270. Scribonii largi (i. e. Salmasii) atrox contra rempublicam Anglicanam scriptum, prælo Holmiensi jam commissum ferunt. Miser iste Senecio prorsus delirat ac insanit. Misit duas in hanc urbem nuper epistolas, rabiei sycophanticæ non inanes, quibus omne se virus in me conversurum minatur, quod Miltoni scriptum probari a me intelligat Ego vero, et dixi, et dicam porro, malam a Miltono causam tam bene actam, quam regis infelicissimi causam pessimè egit Scribonius. Hanc meam libertatem si ferre non potest, rumpatur. Adulatoris a me partes, non est, quod exigat. Cum nescire non debeat quam me servilis obsequii clientem hactenus non sit expertus. Hoc etiam maligne et Salmasiane quod regibus non minus ac Miltonum me infensum fingit, cum publice jam bis testatus sum, quid de parricidio Anglicano senserim. Inter regi cidas, si locum mihi dat, ut omni procul dubio daturus, videbis brevi pro meritis ornatum et depexum. Nihil neque senectuti ejus, neque valetudini adversæ parcam. Ita illum excipiam, ut parentem meum ille jam dudum excepit, pejus etiam, si potero. P. 271. Salmasii in Miltonum invectivæ jam eduntur. Graswinchelius noster etiam regum causam suscepit defendendam contra eundem Mil tonum. P. 276. Ludimagistrum vocat Scribonius passim Miltonum, qui tamen et nobili loco natus, ut ferunt, qui hominem norunt, et in re lautâ constitutus, variis peregrinationibus, assiduisque studiis privatus ætatem, quam quadraginta annis grandiorem vix numerat, exegisse narratur. Donec a consilio status Anglici ad scribæ provinciam in isto collegio suscipiendam invitatus est. Virum esse miti, comique ingenio aiunt, quique illam non habuisse se causam profitetur, Scribonium acerbe insectandi, quam quod ille et viros e maximis celeberrimisque multis nihil benignius exceperit, et quod in universam Anglorum gentem, convitiis atrocissimis injurius valde fuerit. Si quis Anglorum versibus illis meis, quos tu nosti, aliquid reponeret, numquid ridiculus tibi viderer si illum a Scribonio instigatum asseverarem? P. 286. Miltoni liber Londini auctior, et augusta forma iteratur, ingens rumorum materia discessus eodem tempore Toù deira (Salmasii) Freinshemi, Boecleri, Moncheronis, exhaustas arcas alii, alii gentis ferunt invidiam. P. 303. Prodiit et Clamor regii sanguinis,' sine auctoris nomine, quem tamen intelligo facile esse Morum qui etsi vult videri se causæ id dedisse, satis prodit, se potius id dedisse patrono hospiti, ut Miltono frigidam suffunderet in antecessum, dum alter mare, aut lacum criminum undique conductum parat. P. 305. Æthiops (A. Morus) Sociennus ejus triumphum egit, ut audio, in amici sui ædibus de subactis Britannis-Gazette certe Londiniensis fabellam narrant lepidissimam: palmam eam præreptam sibi dolet Alastor (Salmasius) quare simultates cum Ethiope nunc strenuas exercet, siquid famæ creditur. P. 307. Clamorem regii sanguinis' ab Anglo scriptum nescio quo, sed a Moro editum intellexeram. Morum tamen parricidæ pro auctore ejus libri habent, ac egregie in Gazettis, ut vocant, Londinensibus defricarunt, tanquam confessa sit ab illo, Alastoris (Salmasii) pedisequa addito hoc epigrammate Galli exconcubitu gravidam te, Bontia, Mori Agnoscis in illo Ouweiani acuminis ineptias, quod Ulitius herus mecum VOL. I. sepultum certe constat. Nimirum qui armis tantopere delectabatur, inter arma sepeliri voluit. Hunc casum accidisse mihi non valde lugubren fateor, non quod miros hominis edentulos timerem, sed quod tranquillitatem animi unice amem, quam ille mihi propriam ac perpetuam haud quaquam reliquisset. Erat etiam eâ ætate, ut nihil solidi aut eruditi ab eo amplius sperari posset. P. 595. Liber Miltoni heri huc est allatus. Exemplar meum petiit a me regina. Ipse non nisi cursim dum perlustravi. Nihil tale ab Anglo expectaram, et certe nisi me fallit animus, placuit quoque, uno tantum excepto, incomparabili nostræ Dominæ. Dicit tamen Salmasius se perditurum auctorem cum toto parlamento. P. 596. Miltoni apologiam pro parlamento suo, priori accepimus hebdomade. Legit istud scriptum incomparabilis nostra domina, et, nisi fallor, valde ei placuit. Certe et ingenium istius viri, et scribendi genus, multis præsentibus collaudavit. Salmasius jam sese ad respondendum accingit quamvis necdum a diuturno morbo convaluerit, ira tamen satis ei suppeditabit roboris et armorum. P. 600. Virulentum Miltoni librum jamdudum ad vos perlatum confido, ejus editiones quinque jam hic vidimus. Belgicam etiam versionem, Gallicam nunc adornari ferunt. P. 603. Ex Miltoniano libro unicum tantum exemplar Holmiam perlatum miror, cum tria uno eodemque tempore, fuisse missa sciam. Est hic liber in omnium hic manibus ob argumenti nobilitatem, et jam quatuor, præter Anglicanam, editiones vidimus, unam in quartâ ut vocant formâ Goudæ editum, tres in duodecima, quarum primam L. Elzevirius, secundam J. Jansenius, tertiam Trajentensis nescio quis edidit, quinta in octava forma editis. Haga sub prœlo sudat ut monet Elzevirius. Belgicam versionem video etiam circumferri, Gallicam expectari ferunt. Miltonus ille quis sit non satis constat. Vidi qui adfirmarint, infimo loco natum: eruditum tamen, et plebeiorum factione ad maximam dignitatem promotum. L. Elzevirius adfirmat, certo sibi constare hominem esse et nobili loco natum, et opulentum, a reipublicæ muniis negotiisque omnibus remotum, ac sibi in rure suo viventem. Refutavit Anglico sermone Iconem Basilicam, qui liber inter Parlamentarios maximo est in pretio. Poemata etiam Latina edidit, sed quæ in manus meas hactenus non pervenerunt. Si certiora cognovero, faciam ut ex me intelligas. P. 605. Valde quoque gratum erit, si porro significaveris, quis et qualis sit iste Miltonus, Iconoclastem si habeas, rogo ut transmittas. P. 606. Salmasius situs est in meditatione operis contra Miltonum. Lepidum est, quod de Graswinchelio narras, male mulctabitur, si Miltonum adtigerit. P. 601. Gronovii adversam valetudinem ægre admodum fero. At vero plus ægrotat Graswinchelius, si cum Anglo isto Molosso, Miltono dico, sese commiserit.-Ipse (Salmasius) totus nunc est in confutando Scripto Miltoni, cui totidem reddit convitia nec patietur, ut a minore, vel hâc in parte saperetur. P. 621. Graswinchelio interdictum esse, ne pergat in Miltono confutando, ægre fert Salmasius. Verum idem ex animo gaudet librum Miltoni, Lutetiæ publice a carnifice esse combustum. Non opus, ut meum de noc scripto interponam judicium, interim hoc scio, fatum esse bonorum fere librorum, ut hoc modo vel pereant vel periclitentur. Homines plerumque propter scelera et pravitatem manus carnificum subeunt, libri vero virtutis et præstantiæ ergo. Soli fatuorum labores tales non metuunt casus. Sed sane frustra sunt, qui se hoc modo exstirpare posse existimant Miltoni et aliorum Scripta, cum potius flammis istis, mirum quantum clarescant et illustrentur. Qua autem de Miltoni conditione, ad me scribis, illa convenire puto cum iis, quæ tibi ante hebdomades aliquot significavi. P. 643. De motibus Anglicanis certiora procul dubio ex illo intelligere possis. Ego quippe raro in publicum prodeo, et non me multum immisceo publicis rumoribus. Miltonum cæcum esse factum, jam tibi significavi, addunt alii etiam mortuum. P. 647. De Ethiope (Moro) et Anglå (Pontiâ famulâ Salmasii) lepida sunt et festiva quæ reponis. Sed nunc negant ea vera esse, et sparsa esse ab Malevolis quibusdam. Sane constant mihi Anglam istam omnes Ethiopi (Moro), reddidisse amatorias suas. Inter ipsum et Salmasium lis forte orietur (quænam inter tales possit esse diuturna Concordia), propter librum hic excusum, cui titulus "Clamor Sanguinis Regii in Calum." Scriptus ille videtur a quovis Anonymo Anglo transmissus vero Salmasio, divulgatus vero ab Ethiope (Moro). Propter sexaginta exemplaria, quæ permisit typographus, inter ipsos est contentio. venusta. P. 649. De Moro' vero quæ scribis, quam sunt ea lepida, quam Auctor sane ei sim, ut nummum det cum hac inscriptione, "Subacta Britannia" verum vide quam ingratus sit iste heros erga Æthiopem, cujus tamen clava istam debet victoriam, quoniam is non cupit eam uxorem ducere, acerrime nunc illum persequitur. Mihi sane Ethiops multo rectius facturus fuisse videtur, si ex Ovidii tui præcepto a Domina incipisset. Minor quidem voluptas ista fuissit, sed longe majorem inivisset gratiam, divulgata est passim hæc fabella etiam in gazettis publicis Londinensibus addita etiam Epigrammata. P. 651. De Salmasio nihil omnino habeo, quod tibi significem. Credo enim etiamnum cum solito suo malo conflictari. Rettulit tamen non nemo, eum nunc meliuscule valere. Lis ipsi est cum Moro. Cupit enim ut is Anglicanam suam in uxorem ducat, quod alter recusat. Verum isti duo boni amantes, qui nuper tam suaviter et amice oscula jungebant, valde nunc sibi invicem sunt infensi. Ante quatriduum siquidem, eum forte Maurus huic nostræ occurreret in vastâ ista areá, quæ ædibus Salmasii adjacet, statim illa capillitium ejus invasit, pluribusque adfecit verberibus. Neque eo contenta, etiam fuste in illum sævire conabatur, nisi bonus ille socius in horreum confugisset, super struicem quandam, jactuque se vindicasset cæspitum. Huic spectaculo non defuit ingens spectatorum numerus, qui ex vicinia passim eo confluxerant, vides quam omnes in iis ædibus sunt yvvaizozoaτovμeroi, facile hinc possis conjicere, falsos fuisse rumores qui de 'Subacta Britannia' passim fuere sparsi, cum illa potius Maurum subegerit, vel, si verus sit rumor, adparet non satis fuisse subac tam. P. 662. Salmasius totus est in responso ad Miltonum. Captus est jam excudi, qui mole non erit minor priori. Miltonum passim Catamitum vocat, aitque cum in Italiâ vilissimum fuisse scortum, et passim nummis nates prostituisse, examinat quoque passim Carmina ejus Latina. Dissidium vero quod exercet cum Moro, indies crescit, presertim postquam in jus vocavit Anglicam, infensus quoque est alio nomine, nempe quod ipsum Morus Cornigerum vocarit. P. 669. Miltonum mortuum credideram, sic certe nunciaras, sed præstat in vivis illum esse, ut Sycophantæ cum Sycophantis committantur. Poemata ejus mihi ostendit Holstenius, nihil illa ad elegantiam apologiæ. In prosodiam peccavit frequenter. Magnus igitur Salmasianæ crisi campus hic est assertus, sed quâ fronte alienos iste versus notabit, cujus musis nihil est cacatius? quod ait adversarium (Miltonum) nates Italis vendidisse, mira est calumnia. Utinam ejus malæ tam tutæ fuissent a pugnis uxoriis, quam posticum Miltoni os a sicariis Hetruscis! Imo invisus est Italis Anglus iste, inter quos multo vixit tempore, ob mores nimium severos, cum et de religione liberte disputaret, ac multa in Pontificem Romanum acerbe effutiret, quavis occasione. EXTRACT FROM GENERAL MURRAY'S DIARY. (UNPUBLISHED.) 24th August, 1790. I dined yesterday at Sir Gilbert's. As soon as the cloth was removed, Mr. Thornton gave the company an account of the violation of Milton's tomb; a circumstance which created in our minds a feeling of horror and disgust. He had been one of the visitors to the hallowed spot, and obtained his information from a person who |