Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

semper adhærebit, post dictam unctionem recludi: deinde detur ei annulus a consecrante, dicente sic, si prius fuerit benedictus: sin autem, benedicatur modo subscripto sic: Dominus vobiscum.

Oremus.

Creator, et conservator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor æternæ salutis, tu, Domine, mitte benedictionem tuam sanctam super hunc annulum, ut quæ illum gestaverit sit armata virtute cœlestis defensionis, et perficiat illi ad æternam salutem. Per Christum Dominum nostrum.

Oratio.

Benedic, Domine, hunc annulum, quem nos in tuo sancto nomine bene dicimus, ut quæcunque eum portaverit in tua pace consistat, et in tua voluntate permaneat, et in amore tuo vivat et senescat, et multiplicetur in longitudinem dierum: per Christum.

Tunc aspergatur annulus aqua benedicta, et detur ab episcopo regina, sic dicente:

Accipe annulum fidei, signaculum sinceritatis," quo possis omnes hæreticas pravitates devitare, et barbaras gentes virtute Dei premere, et ad agnitionem veritatis advocare.

Deinde sequatur oratio.

Dominus vobiscum.
Oremus.

Deus cujus est omnis potestas.
Ut supra in coronatione regis.

Postea benedicetur corona ab eodem præsule, dicente:
Deus tuorum corona.

Ut supra in coronatione regis.

77 "Signaculum sanctæ Trinitatis." Order of K. Ethelred.

Deinde imponatur corona capiti reginæ ab eodem episcopo, dicente:

Accipe coronam gloriæ, honorem jocunditatis, ut splendida fulgeas et æterna exultatione coroneris.

Primitus pileo lineo capiti reginæ apposito, ob sanctæ unctionis conservationem, quod postea comburetur.

Tunc subinferet episcopus. Oratio.

Officio nostræ indignitatis 78 in reginam solemniter benedicta, accipe coronam regalis excellentiæ, quæ licet ab indignis, episcopalibus tamen manibus capiti tuo imponitur: unde sicut exterius auro et gemmis redimita enites, ita et interius auro sapientiæ, virtutumque gemmis decorari contendas, quatenus post occasum hujus sæculi cum prudentibus virginibus sponso perenni Domino nostro Jesu Christo digne et laudabiliter occurrens, regiam cœlestis aulæ merearis ingredi jaǹuam, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui eum Deo Patre, et Spiritu Sancto, vivit et regnat per infinita sæcula sæculorum. Amen.

Et tradendo ei sceptrum in dextra, et virgam in sinistra, dicat hanc orationem sequentem:

Omnium, Domine, fons bonorum, et cunctorum dator profectuum, tribue famulæ tuæ .N. adeptam bene regere dignitatem, et a te sibi præstitam bonis operibus corroborare gloriam: per Dominum.

Coronata autem regina,79 sceptrumque in dextra fe

78 The Pontifical reads " dignitatis:" but I have introduced "indignitatis" into the text, upon the authority of the Royal MS. 12. D. iij., the Liber Regalis, the Order for K. Edwd. ij. and the early MS., Cotton, Tiberius B. viij.

The prayer occurs in the Office or the coronation of a queen, in the old "Ordo Romanus;" which reads also "indignitatis."

79"Finit consecratio reginæ." Order of K. Edwd. II. "Explicit consecratio reginæ." Royal MS. 12. D. iij.

rens, a duobus prædictis episcopis honorifice ducetur ad solium sibi ex parte regis sinistra præparatum, choro interim cantante hunc hymnum:

Te Deum laudamus.

Statim hymno finito, incipiatur officium missæ, et post officium ejusdem missæ procedet regina coronata ad offerendum.

Deinde ad sedem suam revertetur, ibique continue usque ad finem missæ residebit.

Completa tandem missa et omnibus rite peractis, præfati duo episcopi, unus a dextris, alius a sinistris, reducent reginam coronatam et sceptrum in manu dextra ferentem, ab ecclesia usque in thalamum sive aulam, præcedente processione, si commode fieri poterit.

81

The Exeter pontifical adds, "Tunc detur ei sceptrum di

cendo:

Accipe virgam virtutis et æquitatis, et esto pauperibus misericors et affabilis; viduis, pupillis, et orphanis diligentissimam curam exhibe, ut omnipotens Deus adaugeat tibi gloriam suam, qui vivit. etc."

With which the office in that MS. concludes.

80 "Regina vero ad prædictum solium veniens, ante ejus ascensum modicum regi inclinabit, ejus majestatem ut decet adorando. Choro interim hunc hymnum, Te Deum laudamus: solemniter concinnente. Statim, etc." Liber Regalis.

81" Post offertorium ejusdem missæ." Ibid.

Appendir to the Order of Coronation.

I. First Rubric of the Liber Regalis.

II. The Order of Coronation according to the Pontificals of Egbert, Archbishop of York, a. D. 740, and of Leofric, Bishop of Exeter, A. D. 1060.

III. The Order of the Coronation of her Majesty, Queen Victoria.

IV. The Order of the Coronation of her Majesty, Queen Adelaide, as Queen-consort.

« AnteriorContinua »