Imatges de pàgina
PDF
EPUB

tiæ, gaudium in Spiritu Sancto, gratiæ incrementum, in eaque perseverantia usque ad finem.

37. Q. Quænam a Christo beneficia in morte percipiunt fideles?

R. Animæ fidelium in mortě fiunt perfecte sanctæ, protinus in gloriam transferuntur; corporă vero usque Christo unita, in sepulchrīs, ad resurrectionem usque quiescunt.

38. Q. Que tandem beneficia a Christo percipiunt fideles in resurrectione?

R. In rēsurrectiōne fidēlēs, suscitāti in glōrĭā, pălăm agnoscentur et absolventur in die judicii, fientque perfectē beāti plenă Deī, in omně æternum, fruitiōně.

39. Q. Quid autem officii ab homine exposcit Deus?

R. Officium, quod ab homine exposcit Deus, est obēdientiă voluntati ējūs rēvēlātæ exhibendă.

40. Q. Quid homini primum revelavit Deus quod foret ipsi obedientiæ regula?

R. Obedientiæ rēgula, quam Deus hominī rěvēlāvit,

ĕrăt Lex Mōrālis.

41. Q. Ubinam summatim comprehenditur, Lex Moralis?

R. Lex mōrālis summatim comprehenditur in Decalogō.

42. Q. Dic quænam sit Decalogi summa?

R. Summă decalogi est, ut Dominum Deum nostrum tōtō cōrdě, tōtā anĭmā, tōtā mentě, totīsque viribus nostris dīlīgāmus; proximum vero nostrum sicut nosmetipsos.

43. Q. Quænam est Decalogi præfatio?

R. Děcălogi præfatio hisce verbis continetur, "Ego sum Dominus Deus tuus, qui te ēduxi e terrâ Ægypti, e dòmö servitūtis."

44. Q. Quid nos edocet Decalogi præfatio?

R. Děcălogi præfatio nos docet, quod quoniam Deus est Dominus, nosterque Deus ac Redemptor, proptěreă præcepta ejus omnia těnēmur observāre.

45. Q. Quodnam est mandatum primum?

R. Mandatum primum est, "Non habebis Deos alios cōram mē❞

46. Q. In mandato primo quid exigitur?

R. Mandato prīmo exigitur, ut Jehovam esse unicum illum verumque Deum, Deumque nostrum cognoscāmus simul et agnoscāmus, atque ut tālem colāmus, ac glōrificēmus.

47. Q. Quid est prohibitum in mandato primo?

R. In primo mandāto prohibētur vēri Dei abnegatio, neglectusque ipsum tanquam Deum, Deumque nostrum, colendi ac glorificandi: prout etiam cultum ac glōriăm, illi sōli dēbrtă, ălii cuivis tribùĕre aut exhibērě.

48. Q. Quid imprimis docemur verbis istis mandati primi (Coram Me.)

E. Vērba isthæc (Coram Me.) in mandāto primo nos docent, Deum, qui omnia intuetur, peccatum ǎiĭum hăbendi Deum cum imprimis advertere, tum vero eōdem offendi plurimum.

49. Q. Quodnam est præceptum secundum?

R. Secundum præceptum est, "Non făcies tibi imaginem quamvis sculptibilem, aut similitudinem rei cujūsvis, quæ est in cœlis supernē, aut inferius in terris, aut in aquis infra terram: non incurvabis te iis, nec eis servies: siquidem Ego Dominus Deus tuus, Deus sum zēlŏtypus, vīsitans iniquitātes patrum in filios ad tertiam usque quartamque progeniem osōrum mei, exhibens vero misericordiam ad millēnas usque diligentium me, ac mandāta mea observantium."

50. Q. Quid exigitur in secundo præcepto?

R. Præceptum secundum exigit, ut cultus omnēs, ac institūtă religiōnis, quæcunque Deus in verbo suo constituit, excipiamus, observēmus, pūră dēnique ac integră custodiamus.

51. Q. Quid est quod in secundo præcepto prohibetur?

R. Secundum præceptum interdicit nobis cultu Dei per simulachră, aut alia ratione quaviscunque, quam in vērbō sūō Deus non præscripsit.

52. Q. Quænam sunt rationes præcepto secundo annexæ.

R. Rătiōnēs secundo præcepto annexæ sunt suprê

mum Dei in nos dominium, illius jus in nobis peculiare, zelusque quo suum ipsius cultum prosequitur.

52. Q. Quodnam est tertium mandatum?

R. Mandātum tertium sic habetur, "Nōmen Domini Dei tui inaniter non usurpābis; non enim eum pro insonte hǎbēbit Dõmìnus, qui nomen ejus inaniter adhibŭĕrit."

54. Q. Quid exigitur in mandatio tertio?

R. Mandatum tertium exigit, ut Dei nomina, tĭtůlōs, attribūta, institūta, verba, opěrăque, sancte summaque cum reverentia adhiběāmus.

55. Q. Quid prohibetur mandato tertio?

R. Mandatum tertium prohibet rei cujusvis, quã Deus se nōtum făcit, profanatiōnem omnem, ac ǎbūsum. 52. Q. Quænam est ratio subnexa mandato tertio?

R. Ratio mandāto tertio subnexa est, quod licět hujus præcepti violatūrēs ab hominibus quandoque nil sup plicii ferant, nihilominus tăměn Dominus Deus noster eōs justum ejus judicium neutiquam pătiētur subterfugĕre.

57. Q. Recita mandatum quartum.

R. Mandati quarti verba sunt isthæc, "Měmžněris diem sabbăti ut sanctificēs eum; sex diēbus õpĕrăbĕris, et făcies omně špŭs tuum, septimus vēro diēs sabbătum est Domini Dei tui, opus in ěō nullum făcžēs, tu, neque filius tuus, neque filia tua, nec servus tuus, nec ancilla tua, neque jumentum tuum, nec hospĕs tuus, quicūnque intra portas tuas commoratur: Nam sex diebus perfecit Dominus cœlum terramque, măre et quicquid in illis continetur, septimo vēro dié rèquiēvit, quamōbreni běnědixit Dominus diei sabbăti eumque sanctificāvit." 58. Q. Quid a nobis exigit mandatum quartum?

R. Quartum mandātum a nobis exigit, ut statūtum illud tempus quod in verbo suō designavit Deus sanctum ei observēmus, intēgrum nempe diem e septēnis unum in sanctum ipsi sabbătum cělĕbrāndum.

59. Q. E septenis autem quem diem sabbatum hebdomadarium designavit Deus?

R. Deus hebdomădărium sabbatum designavit septimum diem hebdomădis ab initiō mundi usque ad Christi resurrectiōnem, exindě vero, ad finem usque mundi durātūrum, diem septimānæ primum, qui est sabbătum Christiānum.

60. Q. Quomodo autem est sabbatum sanctificandum?

R. Sabbatum est sanctificandum diem illum intēgrům quiescendo; etiam ab nēgōtiis et recreationibus mundānis, ǎliis quidem diebus haud illicitis, totumque illud temporis (nisi quod òpĕribus necessitatis ac misericordiæ insumendum fuĕrit) cultus divini exercitiis publicis privatisque impendendo.

61. Q. Quid prohibetur in mandato quarto?

R. Mandatum quartum prohibet officiōrum quæ înîbi requiruntur, cum omissionem, tum præstātiōnem něgligentem, prout etiam ejus diei profānātiōnem quālēmcunque, sive illum ōtiōsē consumendo, sīvě quod in se peccatum est făciēndo, seū dēnique circa mundāna něgotia vel recreatiōnes, cogitatiōnĭbus, dictis, factisvě non něcessariis.

62. Q. Quænam sunt quarto præcepto rationes annexæ?

R. Rătiōnes quarto præcepto annexæ sunt istiusmŏdi; quoniam e septimānā qualibět sex dies concesserit nōbis Deus nostris ipsōrum negōtiīs insūmendos, quoniam in septimo jus sibi vendicat peculiare; quoniam Deus exemplo suo nobis præīvit, ac diēi sabbăti běnědixit.

63. Q. Quodnam est præceptum quintum?

R. Quintum præceptum est hujūsmŏdi, “Kõnōra påtrem tuum et matrem tuam, ut prolongēntur diēs tui in terra illa, quam tibi largitur Dominus Deus tuus.

64. Q. Quid est quod jubemur mandato quinto?

R. Mandatum quintum nos jubet honōrem conservare, ac officia persolvère unicuique pro rătiōne ordinis. ac relātiōnis in quibus fuerit exhibenda, seu superior nobis sit, sīvě inferior, sive denique æqualis.

B

65. Q. Quid est quod mandatum quintum vetat?

R. Quintum mandātum větat honorem officiumque singulis debitum pro rătiōne ordinis, ac relătiōnis in quibus fuerint, aut negligère, aut adversus ea quicquam machināri.

66. Q. Quæ ratio subnectitur quinto præcepto?

R. Rătio quinto præcepto subnexa est prōmissio longævitātis, prosperitatisque (quatenus nempě Dei glōriæ ipsorumque conducant utilitāti) omnibus factă hoc præeeptum observantibus.

67. Q. Repete mandatum sextum.

R. Mandatum sextum hisce verbis comprehenditur "Non occides."

68. Q. Quid a nobis exigit mandatum sextum?

R. Exigit a nobis mandatum sextum, ut vitam cum nostram, tum ǎliōrum, honestis quibuscunque rationibus tueamur.

69. Q. Quid vero prohibet sextum mandatum?

R. Sextum mandatum prohibet vītam nöbismētipsis, aut injustē proxĭmo vītam ădĭmère, aut quidvis quod eò tendit ǎgère.

70. Q. Quodnam est mandatum septimum?

R. Mandatum septimum hæc verba complectuntur, "Non mechābĕris."

71. Q. Quid exigitur mandato septimo?

R. Mandātum septimum exigit ut tam nostram, quam proximōrum castĭtātem anĭmō, sermōně, gestuque, cōnservēmŭs.

72. Q. Quid prohibetur mandato septimo?

R. Mandatum septimum prohibet cogitatiōnēs, sermōnēs, actionesque omnes impůdīcas..

73. Q. Quodnam est præceptum octavum?

R. Præceptum octavum hoc est, "Non furaberis.”

74. Q. Mandatum octavum quid a nobis exigit?

R. Octavum mandatum a nobis exigit, facultates ac rem externam nostri aliōrumque ut prōcūrēmus ac prōměvěāmus.

« AnteriorContinua »