documented to be printed in Scotland older than this Poem, or any thing so old, and I am humbly of this opinion, never any thing printed in Scotland before this having occurred to me in any enquiries nor have I observed any printer in Scotland before Thomas Davidson.
"This is thought to be printed about yē year 1525. In 1536 He printed Bellendens translation of Hector Boece's Hist. of Scotland and is designed then, the King's printer."
Tempora magnanimo que nunc felicia Regi Sydera portendunt, dicere musa cupit. Ausus ob hec nimium tenui cantare camena, Incipiam auspitiis rex Jacobe tuis. Puri dum tu dulce decus, concede fauorem Edere judicio metra legenda bono. Torpenses fracto repares cum pectine neruos, Et moueas docilem per tua filą manum. Principium bifrons anni jam Janus apertum Fecerit, et phebus celsius orbe micat. Ipse potens rerum pater alta mente reponens Omnia, fatales prospiciensq. vices, Protiuus aligerum coram jubet esse ministrum, Clausaque dat claris scripta ferenda deo. Jussa peracturus tecto Jouis euolat alto Nuncius, et rapidum flectitur ante deum,
Phebe (ait) immensi magnus tibi rector olympi Scribit epistolio que velit ille, suo. Cura fuit phebo celeres cohibere Jugales,
Et cohibet, donec litera lecta fuit, Nec mora, signatum diducit pollice ceram, Et legit auratis talia verba notis. Nos qui celestes positis digessimus orbes Legibus, et certis voluimus astra modis, Cura hominum nonnulla tenet terréna potestas Summa nisi flaueant numina, nulla foret. En mea progenies regni moderator auiti Jam sceptrum arripuit, Scotica iura tuens, Est illic pietas, illic reuerentia nostri, Est illic pure religionis amor,
Ut regem auersata fuit fortuna potentem, Dura sub infausto sydere fata tulit. Nam desperatis languet pessundata rebus Scotia, que miseros ducere visa dies. Factio, rupta fides, et pax simulata, tumultus, Fulsus amor, cedes, lata rapina, dolus, Regnandi cepere locum, concordia, fedus, Pax, amor atq. quies, et sine cede manus : Extorres abiere simul aurea veri
Gloria, iustitie lycia rupta iacent, Nam vexat iustos immensa licentia furum, Templorum passim diruta tecta cadunt. Si quis in hac dignus est tempestate catonis Nomine perpetuo, consilioq valens, Ipsius catilina loco sceleratus honore Fungitur, et tumido suspicit ore minax. Elati incedunt mentita pelle lycurgi, Is bonus est consul, qui mage fraudis habet, Cogimur errores tandem componere tantos Ne quis regnantem non putet esse Jouem. CC 2
Hoc Jacobus aget quintus rex stirpe suorum Inclytus offitium, quod sibi jure vacat. Clarior haud bello quisqs, nec pacis amator Ancus pace fuit, relligione numa.
Mascula thoracem vertus huic pectora fortem Induet, et galeam spes geret ampla suam. Ferripidem urgenti viso calcaribus hoste Aggressoq. hastam porriget alma fides. Periure nulla dextre formidine pulsus, Subueniet miseris, colla superba premens. Hectore nec tantum sua troia superstite gaudens: Nec fuit eacide gretia beta suo: Quantum gaudebit promisso principe fatis Scotia, solus erit ille daturus opem. Omnia que tanto felicem principe terram Effitiant, diuum sedula cura geret. Eia age, phebe tuis circundes ignibus orbem Et plaga feruores sentiat illa tuos, Temperiem diffunde bonam, sit grata colonis Ut veniat messis semine digna suo.
Nos quod pro re prolis faciemus honore Quod bene susceptum, secula cuncta canent, Delius ut cartam legit, gramioque reclusam Condidit, expediam jussa totantis, ait. Alipedes premittit equos, curruq. sequutus Auriuomo, placida dirigit ora manu. Vertice ceruleo summus se extollit olympus, Et fugiunt toto nubila densa polo. Hinc natura suas varie et subtiliter artes Perq. astra exercet, viscera aperq. soli. Id mirata, colunt imasque numina terras, Que degunt tremulis flumina clara vadis. Frugiferum hoc celum (dixerunt) destinat annum, Florescet leto germine terra ferax.
Scotia (sentimus) tardo subjecta boete, Rege sub excelso fenora larga dabit. Mox capiunt fauni siluas, hostiq. priapus Pomiferis prohibet sidere nudus aues. Flora recens campos gemmato vestit honore, Officio dryadum pascua leta virent. Herbida gramineos exhalat terra sapores, Inq. nouum pergunt, sponte fruteta decus, Per valles blando lapidosas murmure serpunt Flumina, nereides flumina clara tenent. Seminibus paleata ceres fecundat opimis Jugera, que nullo culta labore forent. Ingentemq. auidi spem non lusura coloni Sydere promittit grana legenda suo. Pan curare greges, pan cogere montibus agnos Armentisque studet claudere septa vagis. Maiori redeunt spumantia mulctra colostro, Et solito pecudes grandius vber habent. Res ita disposuit nostra clementia diuum, Propitios meminit quis magis ante deos. Interea Jouis ipse puer placidissima regni Sceptra gerens, populo dat bona jura suo.
Impressum Ediburgi apud Thomam Dauidson.
James V. was born on the twelfth of April, 1512. He died on the fourteenth of December, 1542. He took upon himself the government
Hoc Jacobus aget quintus rex stirpe suorum Inclytus offitium, quod sibi jure vacat. Clarior haud bello quisqs, nec pacis amator Ancus pace fuit, relligione numa.
Mascula thoracem vertus huic pectora fortem Induet, et galeam spes geret ampla suam. Ferripidem urgenti viso calcaribus hoste Aggressoq. hastam porriget alma fides. Periure nulla dextre formidine pulsus, Subueniet miseris, colla superba premens. Hectore nec tantum sua troia superstite gaudens: Nec fuit eacide gretia beta suo: Quantum gaudebit promisso principe fatis Scotia, solus erit ille daturus opem. Omnia que tanto felicem principe terram Effitiant, diuum sedula cura geret. Eia age, phebe tuis circundes ignibus orbem Et plaga feruores sentiat illa tuos, Temperiem diffunde bonam, sit grata colonis Ut veniat messis semine digna suo.
Nos quod pro re prolis faciemus honore
Quod bene susceptum, secula cuncta canent, Delius ut cartam legit, gramioque reclusam Condidit, expediam jussa totantis, ait. Alipedes premittit equos, curruq. sequutus Auriuomo, placida dirigit ora manu. Vertice ceruleo summus se extollit olympus, Et fugiunt toto nubila densa polo. Hinc natura suas varie et subtiliter artes Perq. astra exercet, viscera aperq. soli. Id mirata, colunt imasque numina terras, Que degunt tremulis flumina clara vadis. Frugiferum hoc celum (dixerunt) destinat annum, Florescet leto germine terra ferax.
« AnteriorContinua » |