Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Tu quoque in his certè es; nam quò tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas? nam quò tua candida virtus? 200
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco;

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra
Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat

Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris;
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti
Calicola nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En! etiam tibi virginei servantur honores!
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenæos,
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."

210

Jan. 23, 1646

AD JOANNEM ROUSIUM

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM

STROPHE I

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecd Publica reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt xarà exéow, partem ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditieque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim

Sedula, tamen haud nimii poetæ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE

Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo,

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,

Orbi notus per immensos

Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE 2

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas

Jam penè totis finibus Angligenûm,
Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

IC

30

30

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

ANTISTROPHE

Quin tu, libelle, nuntii licet malâ

Fide, vel oscitantiâ,

[blocks in formation]

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris
Quam cui præfuit Ion,

Clarus Erechtheides.

Opulenta dei per templa parentis,

Fulvosque tripodas, donaque Delphica,

Ion Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE

Ergo tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phœbi rursus ibis in domum

Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabita,

Bifidoque Parnassi jugo;

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latinæ

Antiqua gentis lumina et verum decus.

60

70

EPODOS

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsî,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

Turba legentûm prava facesset;

At ultimi nepotes

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

1

IN SALMASII HUNDREDAM

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobæi

Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd, si dolosi spes refulserit nummi,

Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,

Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

IN SALMASIUM

GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium sale,
Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius Eques
Bonus amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii:
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

80

GLOSSARY

P.L. Paradise Lost.

C. Comus.

P.R. Paradise Regained.
S.A. Samson Agonistes.

When the page alone is given Poems.

Abaddon, a name of hell. See | Africa, P.R. ü. 199; Scipio

Prov. IV. II Abarim, a mountain range in Moab, of which Nebo was the highest peak Abassin, Abyssinian Abbana, a river flowing through Damascus

abide, pay for, P.L. iv. 87 abortive, full of abortive or monstrous things, P.L. ii. 441 Academe, a garden near Athens, where Plato taught Accaron, Ekron, one of the five

chief cities of the Philistines Acheron, River of Woe, one of the rivers of the infernal regions in Greek mythology Achilles, the great hero of the Grecian army before Troy, described in Homer's Iliad acquist, acquisition, S.A. 1755 Ades, or Hades, Greek name of

the king of the infernal regions, or the place itself Adiabene, a district in Assyria admire, wonder, P.L. i. 690; P.R. i. 214

Adonis, a river rising in Lebanon, whose waters in flood were tinged with red. The name was applied to Aphrodite's lover, a beautiful youth, whose death was celebrated each year by a dramatic feast, when "Gardens of Adonis "were planted

66

in his honour Adramelech, mighty king," an idol worshipt in Samaria Adria, the Adriatic Sea adust, burnt. P.L. xii. 635 Emilian Road, a road made by M. Æmilius Lepidus through northern Italy Enon, of unknown position near Jordan, John iii. 23 Afer, the S.-W. wind

Africanus, at the capture of New Carthage, when he was twenty-four years old, restored a noble captive lady of Spain to her lover African, Scipio Africanus agast, terrified, P.R. i. 43 Agonistes," the struggler " (Gr.) Ahab, 1 Kings xxii. 6 Ahaz, King of Judah, who persuaded the Assyrians to conquer Damascus. He made an altar in Jerusalem on the pattern of one he saw in Damascus

Aialon (Ajalon), a valley near Jerusalem, where Joshua defeated the Canaanites Aladule, Armenia, SO called from its last king Aladules Albracca, the city of Gallaphrone, King of Cathay, in Boiardo's Orlando Innamorato. It is besieged by Agricane, King of Tartary, to win Angelica, Gallaphrone's daughter (Masson)

Alcairo, Cairo, the modern city built near the ruins of Memphis

Alcestis, wife of Admetus, brought back to him from the dead by Hercules alchymy, a composite metal, so called because made by the alchemists, P.L. ii. 517 Alcides, Hercules (Herakles), son of Jove, who received from his wife a robe dipt in venom, which burnt his flesh and killed him

Alcinous, King of Scheria, a fabulous land of plenty described in Homer. His famous garden is described in Odyssey, Bk. vii. Alexander's tutor, Aristotle

« AnteriorContinua »