Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

five male fanis locutionibus factum oportuit, & ita proculdubio feciffent graviffimi illi, Doctifsimique Theologi, fi iftum, quem modo cernimus, tollerantiæ exitum, jam tum prævidere potuiffent; ubi enim illi hac ratione paci publicæ litatum voluerunt, contra evenit, jurgiorum ac difcordiarum femina (quod maximopere delendum eft) hinc inde, per agros Ecclefiæ infeliciter jada, ubique pullulaffe; neque deerit unquam (fi quid ego hariolari poflum) contentionum materia, donec ifta litium infaufta feges authoritate publica radicitus evelli pofsit; Quod uti fiat, exorandi funt orbis domini, ut conventu Doctorum Theologorum tempeftive habito, cominuni confilio (interveniente ipforum imperio) tollantur ifta five calami, five mentis i qualiacunque.

Quod dum fieri pofsit, monendi rogandique funt doctifsimi quique viri frates noftri Charifsimi, coufque uti paci ftudeant omnes, ut pofthabita verborum cura rebus ipfis componendis operam fuam toti impendant: Id nimirum folicitos nos habet,ut veritas Dei in cordibus hominum (nobis fuaforibus) locum invenire pofsit; hoc vero, fi quo fuaviore, ac blandiore modo effici queat, nonne multo gratius, aptabiliufque foret, quam ut rigidiore, ac duriuscula agendi ratione, bilem, fcandalumve infirmiori cuique moveremus: ulcus meum qui leviore tractaverit manu, modo non minus cito fanaverit, dignus eft quem amicius excipiam. At at, nifi in re ipfa paululum hæreremus non ita nimium de verbis laborare precium operæ duceremus: De ipfis quidem, fateor, notionum quarundam momentis, aliquid litigü eft, fed, quod vix cernat oculatus arbiter, vix curet pacificus: Ad eundem video exitum veritatis Theologica tendere utriufque partis fententiam, non fine aliquo interim, in via, difcrimine; non eft quod de unoquoque veftigio nimium foliciti fimus quin poft paffus unius,alteriusve divertiunculam idem omnino stadium emetimur, mollior placet huic femita, illi calcata, vel filicea, recta ducit utraque ad metam eandem ; quis iftic jurgio locus ? quod fi fua cuique (uti fit) placuerit fententia, nec quis cedere velit alteri paulo aliter animi fui fenfum exprimenti, litefque adhuc inter partes infeliciter continuentur ; illud ego fratribus meis cum primis fuaferim (quod in omnibus hujus generis controverfiis tutifsimum, utilifsimumque femper expertus fum) ut ad generaliores quafdam enuntiandi formulas confugiamus ; neque ultra terminos ita fixos, finatur alterutrius partis difcurfus cvagari; Quod de dolofo com

[ocr errors][merged small]

X.

2.

3.

muniter dici folebat olim, liceat mihi de pacifico dicere; verfatur ille in generalibus; nec quid penfi habet ad fpecialiffima quæque defcendere; nempe, ex imis illis conceptuum humanorum fractionibus, ac divifiunculis, nimio quam accuratis, oriri folent difcordiæ, inter illos, qui vel de proximis rerum capitibus perpacate confentirent. Hac profecto ratione, plurimæ, quibus orbis Chriftianus mifere conflictatur, lites fopirentar: Caute tamen iftic, & non fine fumma fide, ac fana difcretione procedendum eft; ne forte, dum paci nimium intenti fumus, veritatis integritatem vel violemus, vel inique fupprimamus ; ubi ergo de ipfis Chriftianæ fidei capitibus deque fumma religionis quæftio eft, nihil non urgeri debet, in quo falus vertitur hominis Chriftiani, nihil iftic non momentofum, & quovis dignum certamine videri deber, fed ubi de Dogmatibus quibufdam fere adiaphoris, deque tricis (uti fit) Scholafticis, a falutis five fpe, five periculo longe alienis, difputatur, non eft quod nimis anxie fingula difquiramus, & de minimis quibufque opinionum apicibus curiofius contendamus, fat erit in generalioribus quibufdam exprimendi modis confpiraffe.

Quod fi qui fint opinionum fuarum paulo tenaciores, qui de leviffimis quibufque controverfiarum particulis veluti pro aris ac fois digladiari malunt, valde expediens fuerit, illud unum præcipue accurare, ut ifti, moderatis quibufque agendi rationibus, (fi fieri poffint) convincantur ; inter quas nulla mihi, ferio cogitanti, occurrit probabilior, quam ut certæ quædam figantur regule Dogmatice, irrefragabiles illæ quidem & utrique parti in confeffo, ad quarum veluti examen utrorumque fententiæ reducantur, exiganturque: Certum eft, enim, vera quæque ubique save; quæ ergo inter fe comparata ab indubitate veris diffonare deprehenduntur, in falfi fufpicionem juftiffime incurrunt ; Ut in hifce quas modo fub manibus habemus controverfiis, funto, fi placet, hujufmodi.

Fieri non poteft ut voluntatis Dei quæ omnium caufa eft, caufa detur ulla, nempe hoc foret, præter curiofam quandam infolentiam, ultra infinitum procedere.

Et fi Deus jufte uti potuiffet jure fuo abfoluto in creaturas fuas,. fecundum ordinatum tamen jus, ac revelatum, procedere & folet, & vult.

Cum Deus fit ipfa effentialis bonitas, fapientia, juftitia, adco

que

que omnis bonitatis, fapientiæ, juftitiæ, fons & fcaturigo, nihil poteft ab illo fluere, quod non perfe&te bonum, fapiens, jultumque fit, in illius ergo di humillime acquiefcere debemus creaturæ. Sed & hinc neceffario fequitur nihil boni ineffe poffe creaturæ, nifi quod ab ipfo, boni omnis principio, inditum fuerit, & ab ipfo derivatum.

Sed & hoc infuper; Deum non effe authorem peccati. Illud folebat offendiculi, fæpe prætendere, D. Tilenus, hofpes olim meus, jam tum mutatæ infeliciter fententiæ reus, quorundam noftrorum rigore, aliquid hic in Deum conjici, fanctifsimo ipfius numine indignum proteftatus interea omnia fe paratum concedere, modo Dei bonitas, & juftitia hac in re integra & illibata confervaretur, abfit vero ut quis Chriftianus aliter aut fentiat, aut loquatur: Omnes in hanc fententiam pedibus imus unanimiter, reus peragatur blasphemiæ, qui cum Florino, contra hiscere aufit.

Deum neminem damnare nifi propter peccatum, damnatio enim actus eft punitivæ juftitiæ, punitio autem culpam fupponit; quis enim juftus plectat innocentem ?

Deum ferio invitare omnes vbicunque terrarum ad fidem & penitentiam, & fub illa conditione, ad falutem: non co folum animo ut inde fiant inexcufabiles (hoc enim nihil fonat philanthropicum ) fed ut vere fi juffa præftiterint, affequantur quod gratiofe propofuit.

[ocr errors]

In re prædeftinationis nihil nobis negotii effe debet cum arcanis Dei confiliis, fed fecundum revelatam ejus voluntatem, de nobis, aliifve judicandum; ita ergo nos gerere debemus in tota vitæ noftræ inftitutione & in operando falutem noftram, ac fi nulli occulto Dei decreto fubeffemus. Quid ad te, O homo, quod in coelo ftatutum eft! Fac tu quod fanctiffimus & juftiffimus, Creator, Redemptorque, tibi injunxit faciendum, non potes non tutus & falvus effe; alias, fruftra es, qui tibi falutem polliceris, fic itaque fidei, pænitentiæ, bonifque operibus danda eft opera, quafi ab illis unice penderet falus, & immunitas ab omni reprobationis periculo; fic cavenda infidelitas, omnifque legis divinæ certa, lubenfque violatio, ac fi fepofita quavis abfconditi decreti ratione, damnatio iftinc fequeretur; qui fecus fecerit, & a priori, de æterna fui conditione judicium feret, mifere abutetur fecretis Dei confiliis, quæ filenter debuiffet revereri.

[ocr errors]

In actibus ad converfionem præviis, bonifque motibus quos fpiritus 002

Dei

4.

5.

6.

7.

8.

Dei ingerit, etiam nondum renatis, Deus neminem deferit, prius quam deferatur ipfe; fola ergo culpa fua ad regenerationem ferio invitati gratia ulteriore deftituuntur, & fpontanea infidelitate & contumacia pereunt.

Sed video me longius quam mihi propofueram excurriffe, vide quo me provexerit pacis amor, ut ego ifta tibi, Theologo exercitatiffimo fuggererem,huic tu præfumptioni ignofces; & fi quid erraverit feftinatio mea, comiter monftrabis: Perges denique bene velle huic, quam tantopere boni omnes expetimus, Paci, & Duræum noftrum, fidiffimum ejus proxenetam omni amore ac ftudio, quod facis, profequi & mutuis infuper precibus, piifque officüs beare.

Tuum in Christo fratrem

ac inpor fideliffimum. Jof. Exon

Cla

Clariffimo Viro, Theologo graviffimo,

D. HERMANNO HILDEBRANDO

AD

Sti. STEPH. Ecclefiæ BREMENSIS Paftori
Vigilantiffimo, Salutem ac Pacem.

Ncumbat mihi licet plus modo quam cui ferendo par fim
oneris (reverende admodum in Chrifto frater) non po-
tui tamen committere ut votis tuis tam piis, tam paci-
ficis deeffe viderer: Ipfe curabo ne nihil refpondeam,
ignofce tu, fi brevius.

Declarationem tuamarium Articulorum in conventu cleri Bremenfis præle&orum, gravem illam quidem, moderatam, folidam, vereq; Orthodoxam quanta potui cum cura perlegi, claufulafque fingulas penfitavi fedulo; quoque accuratiori trutine fingula fubjecerim eo magis fubiit animum, mirari quid illud tandem fit, quod parum æquis,apud vos cenforibus difplicere poffit;aut ubi demum lateat illud, de quo quofdam ais immane quantum conqueri, Pelagianismi five (quod horribilius dictu) Socinifini virus. Fallor fi qua iftic occurrat phrafis,aut vero fyllaba,quæ vel ex ipfo facro Scripturarum fonte, vel ex fanctorum patrum rivalis, vel denique ex aliorum probatiffimorum authorum (præfertim vero Theologorum Dordracenorum) fitulis parum petita fit Abfit vero ut quis iftorum cuiquam tam prodigiofæ opinionis crimen impingere aufit. Cautius tu quidem, & paulo mollius exprimere maluifti hæc divinæ veritatis arcana, quam rigidiores quidam (fani licet) Theologi folent; quam tibi five prudentiam, five moderationem ex animo gratulor: Ilicet hæc recta eft ad Chriftianam concordiam via, hoc eft quod vox clamantis in deferto præconiata eft olim, parare femitam Deo pacis afpera in vias planas redigere: Ambulent alii, fi volunt, per dumos falebrafque,complanemus nos (quantum poffimus) facros hofce calles ut libero ac

« AnteriorContinua »