DE SUBLIMI IN EVANGELIO CHRISTI JUXTA DIVINAM VERBI INCARNATI OECONOMIA M. AUCTORE MARTINO GERBERTO MONASTERII ET CONGREGATIONIS S. BLASII IN DE SUBLIMI IN EVANGELIO CHRISTI CAPITA SELECTA. CAPUT CVIII. CHRISTO STRUCTE INSIDIE AD Accesserunt quidam Pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio dæmonia, et fanitates perficio hodie, et cras, et tertia dié consummor. Verumtamen oportet me hodie, et cras, et fequenti die ambu lare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Luc. XIII. 31. etc. Videantur forte hi Pharisæi emissarii in CAPUT Galilæa, ubi hæc facta funt, eorum, qui CVIII. iam Hierosolymis constituerant occidere Sed interChristum, quo vulpina astutia co allicerent pestive. illum, ut quod destinaverant, effectum ire CAPUT possent, periculum quidem prætendentes CVIII. ab Herode. Sed vox ἐντεῦθεν, quæ habetur in textu originali innuit eos indigenos fuisse Galilææ Herodis fubditos. Ex responsione porro Christi colligitur fubmissos eos ab Herode. Fuit hic Antipas filius Herodis M. qui Christum infantem persecutus pueros in Bethlehem occidi lusserat, Messiam promissum regem veritus. Idem forte timor ex fama de Christo, ac eius. miraculis etiam filium iterum incesserat, ut cuperet eum finibus fuis arcere, nesciens regnum Christi non esse de hoc mundo, utpote qui non haberet, ubi caput reclinaret, ut alibi dixerat Luc. IX. 58. Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Aut forte Herodes necem intentabat Christo, idem fibi ab eo, quod prius a Joanne formidans, ne is palam facinora fua incessens apud populum, cuius favorem quovis modo astutus princeps aucupabat, fuæ existimationi detraheret. At Christus una vulpi Herodi, et vulpibus Pharisæis respondet, ex neutrorum destinatione se mortem propediem (unde non esset, quod fibi Herodes a Christo timeret) fubiturum quidem, fed non in Galilæa, ubi Herodes potestatem vitæ et necis habebat, neque Hierosolymis præcise ad festum illud fcenopegiæ; fed tunc, quando CAPUT Erat porro hic Herodes ille, ad quem Pilatus Christum miserat Luc. XXIII. qui viso Jesu gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eoquod audierat multa de eo, et fperabat fignum aliquod videre ab eo fieri. Sciebat igitur Christus, Herodem curiositate, non religione ductum desiderare fignum aliquod videre; ideo dicit: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio demonid, et fanitates perficio etc. reliqua etiam ad Pharisæos a) Joan. X. 17. b) Hebr. X. 4. etc. |