Imatges de pàgina
PDF
EPUB

nem discipulis apparuit, commemorat, dicens: Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit. GREGORIUS in homil. XXIX In Evang. Notandum autem quid Lucas in Actibus cap. 1, referat dicens : « Convescens præcepit eis ab Hierosolymis ne discederent: » et post pauca « Videntibus illis elevatus est. » Comedit enim et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis veritas patesceret carnis unde et hic dicitur, quod recumbentibus illis novissime apparuit. HIERONYMUS, Super Novissime recumbentibus. Apparuit autem undecim simul congregatis, ut omnes testes sint, et enarrent' omnibus quod communiter viderunt et audierunt.

Sequitur: Et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis : quia his qui viderant eum resurrexisse, non credi derunt. AUGUSTINUS, Decons. Evang. lib. III, cap. xxv. Quomodo autem novissime hoc factum est? Novissimum quippe illud est quod Dominum in terra Apostoli viderunt, quod factum est quadragesima die post resurrectionem ejus. Numquidnam tunc exprobraturus erat quod non credidissent eis qui cum viderant resurrexisse, quando jam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant? Restat igitur ut intelligamus, nunc Marcum breviter commemorare voluisse, et jam dixisse, Novissime, quia ipso die hoc novissimum fuit jam incipiente nocturno tempore, posteaquam discipuli de castello redierunt in Hierusalem et invenerunt, sicut dicit Lucas, undecim, et qui cum illis erant colloquentes de resurrectione Domini. Sed erant ibi utique non credentes. His ergo, sicut Marcus dicit, discumbentibus, et adhuc inde, sicut dicit Lucas, loquentibus, stetit in medio eorum Dominus, et « ait illis, Pax vobis, » sicut Lucas et Joannes dicunt. Verbis itaque Domini, quæ tunc eum locutum esse discipulis, Lucas Joannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio de qua Marcus hic dicit. Sed hoc rursus movet quomodo discumbentibus undecim, dicit apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici jam noctis initio; cum aperte Joannes dicat non cum eis fuisse Thomam, quem credimus exiisse inde antequam Dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut

Al.: enarrarent. » — Al.: «idest Christo. >>

2

apud Lucam invenitur. Sed Lucas in sa narratione dat locum quod possit intelligi, dum hæc loquerentur, prius inde exiisse Thomam, et postea Dominum intrasse. Marcus autem qui dicit, Novissime discumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri : nisi forte quamvis uno absente undecim tamen voluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Mathias in locum Judæ subrogaretur. Aut si hoc datum est accipere, illud accipiamus, post multas demonstrationes ejus, eum novissime recumbentibus undecim apparuisse, idest ipsa quadragesima die. Et quoniam jam erat ab eis ascensurus in cœlum, hoc eis illo die magis exprobrare voluisse, quia his qui audierant eum resurrexisse, non crediderant, antequam ipsi eum viderunt; cum utique post ascensionem suam prædicantibus Evangelium etiam etiam Gentes quæ non viderunt fuerant credituræ : post illam quippe exprobrationem ait idem Marcus: Et dixit eis: Euntes inmundum universum : et infra: Qui vero ch derit, condemnabitur. Hoc ergo pra dicturi, nonne ipsi primitus fuerant objurgandi, qui antequam Dominum vidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset? GREGORIUS in hom. XXIX, In Ev. Idcirco etiam tunc Dominus discipulos increpavit cum corporaliter reliquit, ut verba quæ recedens diceret, in corde audientium arctius impressa remanerent. HIERONYMUS, ubi supra. Exprobrat autem incredulitatem, ut succedat credulitas; exprobrat duritiam cordis lapidei, ut succedat cor carneum caritate plenum. GREGORIUS in hom. XXIX In Evang. Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat audiamus sequitur enim : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ: Omnis creaturæ nomine significatur homo: omnis enim creaturæ aliquid habet homo habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum Angelis. Omni enim creaturæ prædicatur Evangelium, cum soli homini prædicatnr : qui ille videlicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt3. Potest etiam omnis creaturæ nomine omnis natio Gentium designari: ante enim

[blocks in formation]

dictum fuerat, Matth. x, « In viam Gentium ne abieritis : » nunc autem dicitur: Prædicate Evangelium omni creaturæ: ut scilicet prius a Judæa Apostolorum repulsa prædicatio, tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suæ testimonium superbe repulisset. THEOPHYLACTUS, inter med. et fin. Comment. Vel omni creaturæ, idest credenti et non credenti. Sequitur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Non enim sufficit credere: nam qui credit et nondum est baptizatus, sed catechumenus, nondum est perfecte salutem adeptus. GREGORIUS in homil. XXIX In Evang. Fortasse autem unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus teneat. Vera etenim fides est quæ in hoc quod verbis dicit, operibus non contradicit.

Sequitur: Qui vero non crediderit, condemnabitur. BEDA. Quid adhuc hic dicemus de parvulis, qui per ætatem adhuc credere non valent? Nam de majoribus nulla quæstio est. In Ecclesia enim Salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ illis in baptismo peccata remittuntur pertraxerunt.

Sequitur: Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur. In nomine meo damonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. THEOPHYLACTUS, paulo ante finem. Comment. Hoe est, dispergent intellectuales, sicut illud Lucæ x: << Calcabitis super serpentes et scorpiones,» intellectualiter intelligitur. Potest autem intelligi de sensibilibus serpentibus, sicut etiam Paulus a vipera nullum habuit nocumentum. Sequitur: Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Multa talia facta in historiis legimus: multos namque venena bibita Christi munita signaculo lædere non valebant.

Sequitur: Super ægros manus imponent, et bene habebunt. GREGORIUS, in hom. XXIX In Evang. Numquid autem quia ista signa non facimus, minime credimus? Sed hæc necessaria in exordio Ecclesiæ fuerunt; ut enim fides cresceret credentium, miraculis fuit nutrienda : quia et nos cum arbusta plantamus, tamdiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse videamus; at si semel radicem fixerint, a rigando cessamus. Habemus de his signis atque virtutibus quæ

2

P. Nicolai ex Theophylacto ponit: «< Hoc est dispergent serpentes vel sensibiles vel intellectua

adhuc subtilius considerare debeamus. Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritualiter facit quod tunc per Apostolos corporaliter faciebat: nam sacerdotes ejus cum per exorcismi gratiam manum credentitibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mentibus contradicunt, quid aliud faciunt, nisi dæmonia ejiciunt? Et fideles quippe, qui jam sæcularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, linguis loquuntur novis; qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt; et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum est quod bibunt, sed non eis nocebit qui, quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum exemplo suæ operationis illorum vitam roborant, super ægros manus imponunt ut bene habeant. Quæ nimirum miracula tanto majora sunt quanto spiritualia, et quanto per hæc non corpora, sed animæ suscitantur.

4. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.

4. HIERONYMUS, super Euntes in mundum. Dominus Jesus, qui de cœlo descenderat ad liberandam infirmitatis nostræ naturam, ipse etiam super cœlos ascendit: unde dicitur, Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. AUGUSTINUS, De consen. Evang. lib. III, cap. ult. In quo satis videtur ostendere novissimum cum illis in terra præmissum habuisse sermonem, quamvis non omnimodo ad id coarctari 3 videatur: non enim ait, Postquam hæc locutus est eis: unde admittit, si necessitas cogeret, non illam fuisse novissimam locutionem, sed ad omnia qnæ cum eis omnibus illis diebus locutus est, posse pertinere quod dictum est: Postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum. Sed quia ea quæ supra diximus, magis suadent novissimum diem fuisse; et ideo post præmissam locutionem quam Marcus commemoravit, adjunctis etiam illis verbis quæ commemorantur in Actibus Apostolorum, credendum est assumptum esse Dominum in cœlum. GREGORIUS, in hom. XXIX In

[ocr errors][merged small][merged small]

Evang. In veteri testamento cognovimus quod Elias sit raptus in cœlum. Sed aliud æthereum, aliud cœlum aereum. Coelum quippe aereum terræ est proximum '. In cœlum itaque aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam regionem terræ repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quo ad usque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Notandum quoque est, quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte illis demonstraretur quia homo purus adjutorio indigebat alieno. Redemptor autem noster non curru, non Angelis sublevatus legitur: quia qui fecerat omnia, super omnia sua virtute ferebatur. Considerandum vero nobis est, quod Marcus subdit, Et sedet a dextris Dei; cum Stephanus dicat Act. vi: «Video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. » Sed sedere judicantis est, stare vero pugnantis vel adjuvantis. Stephanus ergo in laboris certamine positus stantem vidit, quem adjutorem habuit; sed hunc post assumptionem Marcus sedere describit: quia post assumptionis suæ gloriam judex in fine videbitur. AUGUSTINUS, De symbolo'. Sessionem igitur istam non accipiamus quasi sit in humanis membris positus; tamquam Pater sedeat in sinistra, et Filius sedeat a dextris; sed ipsam dexteram intelligimus potestatein quam accepit ille homo a Deo, ut veniat judicaturus qui primo venerat judicandus. Sedere enim, habitare intelligitur; quomodo dicitur de quocumque homine. In illa patria sedit per tres annos: sic ergo credite Christum in dextera Dei Patris. Beatus enim est, et habitat in beatitudine, quæ dextera Patris vocatur ibi enim omnis dextera est, quia nulla est ibi miseria.

Sequitur: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et ser

In editione Romana an. 1570 et Veneta 1593, deest « Cœlum quippe aerenm terræ est proximum. >> 2 Nempe lib. 11, de Symbolo ad Catechumenos cap. vii, paulo post initium capitis

monem confirmante sequentibus signis BEDA, super illud, Domino cooperante. Nota, quod Marcus Evangelista Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto in longinquiora tempora scribendo porrexit: ab initio enim evangelicæ prædicationis quod a Joanne factum est, cœpit, et ad illud usque tempus narrando pervenit quo Apostoli idem Evangelii verbum per totum orbem seminaverunt. GREGORIUS, hom. XXIX, ut supra. Quid autem in his considerandum est nisi quod præceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? Præceperat enim Dominus Euntes in mundum universum, prædicate_Evangelium: et in Actibus cap. «Eritis mihi testes usque ad extremum terræ. » AUGUSTINUS, Ad Hesychium epist. LXXX. Quo autem pacto ab Apostolis est prædicatio ista completa, quando usque adhuc sunt gentes in quibus modo cœpit, et in quibus nondum cœpit impleri? Non utique hoc a Domino sic mandatum est Apostolis, tamquam ipsi soli quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi; sed sicut eis solis videtur dixisse Matth. ult. : « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi: » quod tamen eum universæ Ecclesiæ promisisse, quæ, aliis morientibus, aliis nascentibus, hic usque in sæculi consummationem futura est, quis non intelligat? THEOPHYLACTUS, circ. finem Com. Sciendum est autem et hic, quod sermo per opera confirmatur, sicut in Apostolis tunc operationes confirmabant sermonem, sequentibus signis. Fiat autem, o Christe, ut nostri sermones quos de virtute dicimus, per opera confirmentur et actus; ut tandem simus perfecti te cooperante in omnibus verbis et operibus quia te decet et sermonum et operum gloria. Amen.

quo ad priorem appendicem, sed lib. I, cap. IV, statim ab initio quo ad posteriorem. Ex edit. P. Nicolai.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »