Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Unctio capitis specialiter ad episcopum pertinet, ut intelligat se vicarium esse illius de quo scriptum est, Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ. Hi, post invocationem Spiritus Sancti, stolam super utrumque humerum accipiunt, quæ in modum sustentaculorum dextrum latus munit et sinistrum, ut ex hoc intelligant, se per hoc armis justitiæ a dextris et a sinistris esse munitos, ut eos nec adversa frangant nec prospera extollant. Accipiunt et calicem cum vino, et patenam cum hostiis, de manu episcopi, quatenus his instrumentis potestatem se accepisse agnoscant placabiles Deo hostias offerendi. Ad ipsos namque pertinet, sacramentum corporis et sanguinis Domini in altare Dei conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei. Hoc officio usus est Dominus noster Jesus Christus quando post cœnam, panem et vinum in corpus suum et sanguinem suum commutavit, et ut in memoriam suæ passionis idem facerent discipulos monens instituit. Hoc quoque excellenter officium implens exhibuit, quando ipse sacerdos et hostia se ipsum Deo Patri in ara crucis, propter peccata generis humani, obtulit, et per proprium sanguinem sancta æterna ingrediens, cœlestia et terrena pacificavit. In quo apparet quanta sit excellentia sacerdotalis officii, per quod quotidie in altare passio Christi celebratur, et reus quisque a peccatis conversus Deo reconciliatur. Quibus omnibus de sacerdotali officio breviter pertractatis, admonendi sunt Christi sacerdotes, quatenus sicut excellunt ordinis dignitate, sic excellant vitæ sanctitate, ut plebs eis commissa atque eorum disciplinis edocta, gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat, et ad præmia perveniat sempiterna.

Decretum de electo Episcopo.

Consecratio electi in Episcopum.

Decretum de electo Episcopo.

ECRETUM quod clerus et populus firmare debet de electo episcopo.1

Venerando sancto Cantuariensis ecclesiæ metropolitano N. clerus et populus ecclesiæ N. debitam subjectionem: vestræ paternitati

1 Many examples of forms of this" decretum" are to be found in the historians and ritualists of the middle ages. At the end of the Salisbury pontifical, that is, the manuscript from which our text is taken, there occurs the following short office; which I insert here, as it doubtless is to be referred to the occasion of an election by the clergy of a new bishop.

"Confirmatio electi.

"Cantato Te Deum, dicatur, Pater noster.

[ocr errors]

Episcopus dicat: Et ne nos. "Salvum fac servum tuum. "Dominus custodiat introitum ejus, et exitum ejus.

ad regimen animarum eligimus, gratiæ tuæ dono prosequaris, ut, te largiente, cum ipsa tibi nostra electione placeamus. Per Christum Dominum nostrum."

Immediately preceding the "decretum," there is a short form, which I subjoin.

"Quæ episcopus, in consecratione sua, profitetur se observa

turum.

"Omnem prudentiam, quantum natura sua capax est, divinæ scripturæ sensibus accommodare. Ea, quæ ex divinis scripturis intelligit, plebi cui ordinatus est verbo docere et exemplo. Traditiones orthodoxorum patrum, et decretales ac constitutiones sedis

"Dominus custodiat eum ab apostolicæ, reverenter suscipere,

omni malo.

"Mittat ei Dominus auxilium de sancto.

"Exsurge, Domine, adjuva nos. "Dominus vobiscum. Et cum. Oremus.

"Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut famulum tuum, quem

docere, et servare. Beato Petro apostolo, ejusque vicariis summis pontificibus, vel eorum archiepiscopis, fidem et subjectionem per omnia exhibere. Castitatem et sobrietatem, cum Dei auxilio, custodire et docere. Mores ab omni malo temperare, et quantum pos

est cognitum, quantum temporis est ex quo accidentibus variis eventibus ecclesia N. suo sit viduata pastore ac destituta rectore. Quod, non solum ad nostrum, verum et ad vestrum ac omnis hujus diœceseos detrimentum pertinere dignoscitur; cum totius provinciæ solicitudinem metropolitano constet esse commissam. Propterea elegimus illius nostræ ecclesiæ presbyterum N. nobis sufficientissime cognitum, natalibus et moribus nobilem, apostolica et ecclesiastica disciplina imbutum, fide catholicum, natura prudentem, docibilem, patientem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, literatum, in lege Dei instructum, in scripturarum sensibus cautum, in dogmatibus ecclesiasticis exercitatum, et secundum scripturarum tramitem traditionemque orthodoxorum, et canonum ac decretorum sedis apostolicæ præsulum constitutiones, sano sensu ecclesiasticas regulas intelligentem, sanoque sermone docentem atque servantem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, et cum modestia corripientem eos qui resistunt, et qui sanæ doctrinæ adversantur, eis resistere et redarguere prævalentem, hospitalem, modestum, suæ domui bene præpositum, non neophytum, habentem testimonium bonum in gradibus singulis, secundum traditionem ecclesiasticam ministrantem ad omne opus bonum, et ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quæ in illo est spe paratum: quem nobis quan

sibile est, Domino auxiliante, ad omne bonum commutare. Semper in divinis negotiis mancipari, et a terrenis negotiis et lucris turpibus alienari, quantum humana fragilitas consenserit posse: humilita

tem et patientiam custodire in seipso, et alios idem docere. Pauperibus et peregrinis omnibusque indigentibus, propter nomen Domini, esse affabilis et misericors."

tocius petimus ordinari pontificem, quatenus, auctore Domino, regulariter nobis præesse valeat et prodesse, et nos sub ejus regimine salubriter militare possimus, quia integritas præsidentium salus est subditorum; et ubi est incolumitas obedientiæ, ibi sana est forma doctrinæ. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic decreto canonico, promptissima voluntate, singuli manibus propriis roborantes subscripsimus.

« AnteriorContinua »