Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

ad ecclesiam, ut in die nativitatis Domini, prælatis ultimis. Episcopus incedat inter duos digniores prælatos, vel prælatis absentibus inter decanum et præcentorem, præcentore sive succentore incipiente responsum, Summæ Trinitati. Et sic eadem via quoque qua accesserunt, usque ad gradum altaris adducant.

Et cum venerit ante magnum altare, episcopus inclinet se super sedile, cum quarello substrato tapeto, genuflectendo. Responso percantato, cum suo versu, a toto choro, sequatur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

torem dedisti, et ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc, quæsumus Domine, gratiam largiaris, ut cathedram pontificalem ad regendam ecclesiam tuam, et plebem universam, ascendat. Per.

"Hic mittatur in cathedram episcopalem: et hæc oratio di

catur:

66

Omnipotens pater, sancte Deus æterne, tu omnem ordinem dignatus es in cœlestibus sedibus ordinare, in cœlo, Domine, in æternum permanet verbum tuum, ubi angelos et archangelos, suo tibi ordine mancipasti; et in veteris testamenti privilegio, Moysen et Aaron in sacerdotibus tuis, et Samuel inter eos qui invocant nomen tuum, patriarchas et prophetas ad consulendum populo tuo ordinasti; et in novo, per Filium tuum, Jesum Christum, apostolos sanctos, et præcipue Petrum apostolum, in cathedram honoris universæ eccle

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Sine nota.

Pater noster.

Deinde super episcopum, cum prosternat se in oratione ad gradum altaris, dicat diaconus, vel qui est major in choro, capa serica indutus:

Et ne nos.

Salvum fac servum tuum, Domine, Deus meus.
Mitte ei Domine auxilium de sancto.

Et de Syon.

Nihil proficiat inimicus in eo.
Et filius.

doubt that these two pontificals contemplate the consecration of the bishop in his own cathedral: in which case the inthronization would take place at once, and form a part of the great solemnity. Or, according to the Uses of those churches in the office of consecration, the ceremony still retained in the church of Rome, might have been intended: namely, the placing of the new bishop in a "seat" or "throne" either prepared for him, or that in which the consecrating bishop had sat. It may not be improper to extract the rubric on this point from the modern Roman pontifical, as it illustrates what I have just said.

The rubric after the putting on of the gloves, proceeds: "Tum surgit consecrator, et accipit consecratum per manum dexteram, et primus ex assistentibus epis.

copis per sinistram, et inthronizant eum, ponendo ipsum ad sedendum in faldistorio, de quo surrexit consecrator: vel, si id fiat in ecclesia propria consecrati, inthronizant eum in sede episcopali consueta, et consecrator tradit ei baculum pastoralem in sinistra." Rubr. Pontif. Rom.

The pontifical of Egbert includes the inthronization, in the Order of Consecration: appointing two prayers only:

"Modo mittatur in cathedram episcopalem, et hæc oratio dicenda est:

66

Omnipotens Pater, sancte:

etc.

"Domine, Jesu Christe, tu præelegisti etc." ut supra.

This pontifical doubtless supposed the consecration to be in the new bishop's own cathedral.

Esto ei Domine turris fortitudinis.

A facie inimici.

Domine exaudi orationem meam.

Et clamor meus.

Dominus vobiscum.

Oremus.

Oratio.

Concede, quæsumus Domine, famulo tuo N. episcopo nostro, ut prædicando et exercendo quæ recta sunt, exemplo bonorum operum animas suorum instruet subditorum, et æternæ remunerationis mercedem a te piissimo pastore percipiat. Per Dominum.

Et osculato altari, dicat episcopus benedictionem stando ante altare conversus ad populum.

Sit nomen.

Adjutorium nostrum.

Benedicat vos omnipotens Deus.

Postea admittat prælatos, et decanum, in osculum pacis, cum capitulo. Postea archidiaconus Cantuariensis, vel alius vice sua installet eum, ut mos est; et dum installatur, incipiatur a cantore:

Te Deum laudamus:

et percantetur a choro, episcopo sedente in sede sua : et tunc post Te Deum laudamus, dicat diaconus istas orationes sequentes, cum,

Dominus vobiscum: et, Oremus.

Oratio.

Deus, cui omnis potestas et omnis dignitas famulatur, qui de summo cœlorum fastigio cuncta creata gubernas, da famulo tuo pontifici nostro, quem ad pastoralis honorem cathedræ sublimasti, prosperum suæ dignitatis effectum; fac eum, quæsumus, virtutum titulis

præpollentem, illustrante gratia tua, sic morum et meritorum splendore clarescere, ut servus tibi fidelis et prudens his quibus præest proficiens, verbo pariter et exemplo multiplicatum tibi fructum valeat opportuno tempore reportare.

Alia oratio.

Rege eum, quæsumus Domine, dextera cœlestis auxilii et in tua semper protectione conserva, ut te timendo super omnia perfecte diligat, et ab omnibus tuo munimine liberatus adversis, temporalibus non destituatur auxiliis, et sempiternis gaudeat institutis.

Oratio.

Fidelium, Deus, omnium rector et pastor, famulo tuo pontifici nostro quem pastorem ecclesiæ tuæ esse voluisti, tribue cœlestium propitius incrementa carismatum, et ei concede commissum sibi gregem digne et fideliter gubernare, quatenus eosdem pastor bonus ad pascua perennis vitæ deducens, a te bonorum omnium retributore mercedem et regnum sine fine mansurum simul cum illis percipere mereatur. Per Christum.

Et dicitur sub uno Per Christum.

Si aliquis episcopus præsens fuerit, dicat super ipsum istam benedictionem.

Populus te honoret, adjuvet te Deus, quicquid petieris præstet tibi Dominus, cum honore, cum castitate, cum scientia, cum largitate, cum caritate, cum humilitate dignus sis, justus sis, sincerus sis, apostolus Christi sis accipe benedictionem ac apostolatum, qui permanet in die ista, et in die futura: angeli sint ad dexteram tuam et ad sinistram tuam: ecclesia sit mater tua, sit Deus Pater tuus, sint angeli amici tui, sint apostoli fratres tui, et apostolatus tui gradum custodiant: confirmet te Deus in justitia, in sanctitate, in

VOL. III.

U

ecclesia sancta: angeli recipiant te, et pax tecum inseparabilis per Redemptorem, Dominum nostrum, Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum.

Resp. Amen.

Benedictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, super te descendat, et maneat semper. Amen.2

2 This last benediction is omitted in the Exeter pontifical.

« AnteriorContinua »