Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

1.

De inthronizatione Archiepiscopi,

si pallium a sede apostolica
personaliter receperit.

II.

Item de inthronizatione Archiepiscopi, quando sibi pallium mittitur a sede apostolica per nuncios speciales,

et de professione
ejusdem.

Officium inthronizationis archiepis

copi, si pallium a sede apostolica
personaliter receperit.1

ONVENTUS a summo mane, totum servitium usque ad magnam missam celebrabit.

Cum enim archiepiscopus civitatem ingressus fuerit, prior et conventus, capis induti, usque ad portam cœmeterii cum solemni processione

[blocks in formation]

*The rubric here, and below, is much rubbed and defaced.

eidem occurrant, et accepta aqua benedicta, et archiepiscopo incensato, cruces et textus osculetur.

Deinde prior pallium archiepiscopi de manu clerici illud portantis recipiat, et dictum pallium capellano

[blocks in formation]

archiepiscopi revestito, si monachus fuerit Cantuariæ, tradat deferendum. Si vero archiepiscopus capellanum de conventu Cantuariæ nondum habuerit, prior tradat hujusmodi pallium alicui seniori monacho Cantuariæ deferendum. Qui in vase argenteo, panno serico albo cooperto, pallium deplicatum, manu erecta, conventu præcedente, coram archiepiscopo et priore ad magnum altare solemniter portabit, et super altare ponet.

Conventus vero in choro manebit, decantans responsorium inceptum; archiepiscopus vero ante magnum altare interim prostratus orabit.

Finito cantu in choro, subjungat prior:

Salvum fac servum.

Deus meus sperantem.
Mitte ei, Domine.
Et de Sion.

Dominus vobiscum.

Oremus.

Deus Pater, et pastor ecclesiæ triumphantis, famulum tuum, quem pastorem ecclesiæ tuæ militanti præesse voluisti, propitius respice; da ei verbo et exemplo quibus præest ita proficere, ut ad illorum consortium, quorum vicem gerit in terris, una cum grege sibi credito valeat feliciter pervenire. Per Christum.

Finita collecta, archiepiscopus erigat se, et data populo benedictione, cantor incipiat :

Te Deum laudamus.

Interim vero archiepiscopus ad sedem suam ligneam in choro declinabit, pallio super altare remanente.

Finito Te Deum, prior, deinde singuli fratres per ordinem ad altare accedentes pallium osculentur: deinde archiepiscopum, si tamen archiepiscopus post consecrationem suam tunc primo ecclesiam Cantuariæ intra

His peractis pallium in vestiarium deportetur, et archiepiscopus in cameram suam declinet.

¶ Adveniente hora celebranda missæ, archiepiscopus solemnibus vestimentis pontificalibus in vestiario indutus, et pallio redimitus, cum priore, tribus diaconis, et tribus subdiaconis cardinalibus, chorum intrabit; presbyteros vero cardinales non habebit, propter pressuram populi

circa altare.

Ad introitum vero chori cantor incipiat resp. Deum time, quod solemniter chorus decantabit.

Interim vero archiepiscopus et prior et prædicti ministri altaris, faciant stationem coram sede marmorea archiepiscopi sub feretro sancti Blasii versa ad ori

entem.

Finito responsorio, prior subjungat collectam:

Deus, qui ab excelso cœlorum habitaculo, corda fidelium Spiritu Sancto corroborando illustras, archipræsulem nostrum quem sanctitatis pallio decorasti, virtutum quoque cœlestium robore confirma, ut ejus exemplo nos et documento iter vitæ cœlestis ingredi, et cum eo regni tui consortes fieri mereamur. Per Dominum. In unitate ejusdem.

Dicta collecta, prior perducat archiepiscopum ad cathedram suam pontificalem, et facta modica statione coram cathedra, prior dicat hanc orationem:

Omnipotens sempiterne Deus, qui cum sis altissimus humilis ad nos descendere dignatus es, te suppliciter exoramus, ut fastidio sacerdotii huic famulo tuo a te collato humilitatis dignitate promoveatur, et sicut in ministerio regiminis sui hanc sedem pontificalem ascensurus aggreditur, ita sedem pectoris ejus tuæ inhabitationis visitatione aggrediaris, quatenus solium tuæ sessionis largiente gratia tua existere mereatur: per te, Jesu Christe, qui cum æterno tibi Patre, et Spiritu

« AnteriorContinua »