Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Sancto, vivis et regnas Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Dicta vero collecta, prior, ad quem pertinet archiepiscopum inthronizare, eundem archiepiscopum inter brachia sua recipiat reverenter, et archiepiscopum in cathedra pontificali inthronizet, et verba subscripta legat hoc modo:

2

In Dei nomine. Amen. Auctoritate ejusdem ego .N. prior hujus ecclesiæ Christi Cantuariæ, inthronizo te dominum archiepiscopum in hac Cantuariæ ecclesia, in qua idem Dominus noster, Jesus Christus, custodiat introitum tuum ex hoc, nunc, et usque in sæculum.

His peractis, et archiepiscopo in throno suo sedente, octo monachi coram archiepiscopo, sub feretro sancti Blasii, alternatim cantent cantum :

Benedictus Deus.

Finito cantu, prior subjungat hanc orationem.

Omnipotens sempiterne Deus, qui de summo cœli fastigio omnia regnorum gubernacula regis, archipræsuli nostro, dominium hujus cathedræ a te bonorum omnium largitore suscipienti, cœlestium tribue incre

"It is possible that this was a relic of a very ancient custom, once observed in the Gallic, and probably in the British churches. Before enthronization, the newly consecrated bishop was carried by the other bishops present, to his seat or to one prepared for the occasion. Eddius relates the observance of it, in the case of Wilfrid, archbishop of York, the predecessor of Egbert: who was consecrated, not in his own cathedral,

but in France. C
Ibique statim
conventio magna facta est, non
minus quam duodecim episcopo-
rum catholicorum, e quibus unus
erat Ægelbercthus episcopus, qui
eum propter fidem suam indicatam
in sella aurea sedentem more
eorum sursum elevaverunt, por-
tantes in manibus soli episcopi
intra oratoria, nullo alio attin-
gente, hymnosque et cantica in
choro canentes." Vita S. Wil-
fridi. cap. 12.

menta carismatum, quatenus oves sibi commendatas ita gubernet, ut cum fructu bonorum operum ad regnum sine fine mansurum cum illis, te donante, perveniat. Per Dominum.

Dicta collecta, cantor incipiat solemniter officium missæ de Trinitate. Cantato officio, et Kyrieleyson, archiepiscopus coram throno, versus ad orientem, incipiat:

Gloria in excelsis.

Deinde collectam missa: et lecto evangelio, dicat Credo. Et post Credo, Dominus vobiscum dicet ibidem.

Cantato offertorio in choro, archiepiscopus de throno suo descendet, et ante magnum altare veniet, et oblationem panis et vini a cantore, prout moris est, recipiet. Et ex tunc totam missam ibidem complebit, nec ad thronum suum illo die redibit.

Missa celebrata, archiepiscopus et omnes episcopi præsentes indulgentias populo concedant, prout eis placebit.

Deinde sacris vestibus in vestiario exutus, archiepiscopus ad cameram suam declinabit, pransurus cum prælatis et proceribus ad solemnitatem hujus invitatis.

Die inthronizationis archiepiscopi quando pallium suum mittitur a sede apostolica per nuncios speciales, ad hoc destinatos, conventus summo mane primam et totum servitium usque ad magnam missam celebrabit.

His peractis, ordinetur solemnis processio in choro, et procedent qui cruces, cereos, thuribula, textus, et alia sanctuaria portant. Deinde sequatur archiepiscopus pontificalibus indutus, nudis pedibus. Deinde prior et conventus capis induti ; et procedant omnes obviam pal

lium portanti, usque ad portam civitatis per quam intrabit, si serenitas temporis hoc permittat.

Ille vero qui pallium defert de sede apostolica, alba et capa chori erit indutus, et pallium in aliquo vase aureo, vel argenteo, inclusum honorifice portabit.

Cum vero pallium portanti occurrerint, revertetur processio, et procedant qui cruces et alia portant. Deinde minores et omnes alii juxta ordinem suum. Et ultimo sequatur archiepiscopus, et post illum pallium portans. Et reversi in chorum, ponatur pallium super magnum altare.

Interim vero archiepiscopus coram magno altari prostratus orabit. Finito vero cantu in choro, surgat episcopus et data benedictione super populum, accedat ad altare, et faciat professionem suam in scriptis sub hac forma:

Ego N. archiepiscopus Cantuariæ ab hora fidelis et obediens ero3

99

[ocr errors]
[ocr errors]

99

99

99

""

successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant aut membrum, aut capiantur mala captione. Consilium quod mihi credituri sunt, per se, aut per nuntios suos, sive litteras, ad eorum damnum, me sciente, nulli pandam. Papatum Romanæ ecclesiæ et regalia sancti Petri, adjutor ero, ad defendendum et retinendum, salvo ordine meo, contra omnem hominem. Legatum sedis apostolicæ eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adjuvabo. Vocatus ad synodum veniam, nisi præpeditus fuero canonica præpeditione. Apostolorum limina singulis trienniis, aut

3 This sentence has been completely erased in the manuscript.

per me aut per nuntios meos, visitabo, nisi apostolica absolvar licentia. Possessiones ad mensam mei archiepiscopatus pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, neque de novo infeodabo, vel aliquo modo alienabo, inconsulto Romano pontifice. Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta evangelia.

Lecta vero professione, archiepiscopus accipiat pallium in manibus suis, et statim incipiat cantor :

Te Deum.

Interim vero stet archiepiscopus coram altari, tenens pallium plicatum in manu sua, et accedant omnes fratres, a priore incipientes; et osculentur pallium cum reve

rentia.

Quibus expletis, et lotis pedibus archiepiscopi, præparet se archiepiscopus ad missam celebrandam, et indutus pontificalibus in vestiario, antequam pallio circumdetur, dicatur ab illo qui pallium detulit a curia Romana si episcopus fuerit, alioquin ab alio episcopo solemniori tunc præsente, hæc oratio :1

4

4 The Leofric MS. in the Bodleian contains: "Orationes quæ dicendæ sunt super archiepiscopo, antequam palliam accipiat." I place them here, on account of the age and value of that manuscript.

"Deus, omnipotens Pater, qui non propriis suffragantibus meritis, sed sola ineffabili, etc.

"Alia.

"Deus, innocentiæ restitutor et amator, dirige hunc famulum tuum, ill. Spiritus tui fervore, ut in fide inveniatur stabilis, et in operibus tuis efficax. Illumina

eum lumine sapientiæ, munda eum
et sanctifica, da ei consilium rec-
tum, doctrinam sanctam, ut qui
eum inter summos sacerdotes vo-
luisti numerare, concede ut quod
humano ore eum voluisti vocari,
hoc in conspectu tuo per gratiam
tuæ pietatis possit fieri, ut cum
electis tuis æternæ vitæ beatitudi-
nem percipere mereatur.
"Sequitur oratio postquam
acceptum fuerit.

"Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, Rex regum et Dominus dominantium, clementiam tuam humiliter exoramus

Domine Deus, Pater omnipotens, qui sola ineffabili gratiæ tuæ largitate hunc famulum tuum .N. populo tuo præesse jussisti: tribue ei, quæsumus, per gratiam Sancti Spiritus tui, digne tibi persolvere ministerium officii sacerdotalis, ecclesiasticis convenienter servire sacramentis, plebemque sibi commissam ad gloriam tui sancti nominis digne gubernare. Per Dominum. In unitate.

Qua dicta, ponatur ei pallium super humeros, dicente episcopo:

Accipe pallium summi sacerdotii Domini Dei tui signum, per quod undique vallatus atque munitus, valeas

necnon et Unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Christi, qui omnes æterno pontificatu supereminens, solus sine macula sacerdotale ministerium implevit; simulque Sancti Spiritus, cujus septiformi gratia cœlesti virtute cuncta sanctificas, ut hunc famulum tuum, ill. divinæ providentiæ gratia largiente, a minoribus usque ad majora per gradus ascendentem, supernæ pietatis tuæ gremio gratanter suscipias, et quia nobis indignis, quos sedis apostolicæ summæque ministros servitutis, non exigentibus meritis sed dono clementiæ constituisti, salutaribus indumentis ad sacri altaris officium foras vestitus in præsenti apparet, ab omnibus criminum contagiis castigatus, perpetua spiritus tui sanctificatione intus impleri mereatur, vivique fontis fluentibus irrigatum, virtutum fructibus crescere, et coram omnibus clarescere concedas,

ut ejus vita aliis possit exempla præbere. Sit ei honor pallii ornamentum animæ, et unde advenit fastigium visibile, inde florescat amor invisibilis. Tua divina potentia eum corroboret, tui Filii virtus viscera ejus fœcundet, tui Spiritus gratia interiora ejus impleat, per te firmitatem fidei catholicæ, non solum sibimet servandi sed etiam alios docendi causa, conservet. Per te cathedræ episcopalis et ecclesiæ universalis scutum non solum a spiritualibus, sed etiam a corporalibus hujus sæculi adversitatibus, habere mereatur. Per te apostolicæ dignitatis, in cœlis et in terris solvendi et ligandi, non solum corpora sed et animas, divina ditatus gratia, dominium suscipiat; ut ita dignis successibus devote degens, ad destinata sanctis præmia perveniens, æternam accipiat beatitudinem. Per."

« AnteriorContinua »