Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Deus, in cujus manu corda sunt regum, qui es humilium consolator, et fidelium fortitudo, et protector omnium in te sperantium, da regi nostro . N. et reginæ nostræ .N. populoque Christiano, triumphum virtutis tuæ scienter excolere, ut per te semper reparentur ad veniam. Per Dominum.

Lectio epistolæ beati Petri Apostoli.

Carissimi; subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi quasi præcellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum,` laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite. Deum timete, regem honorificate. Servi subditi estote in omni timore dominis. Non tantum bonis et modestis; sed etiam discolis. Hæc est enim gratia in Christo, Jesu, Domino nostro.

Gr. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.

Vers. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Alleluia.

Vers. Domine, in virtute tua lætabitur rex: et super salutare tuum exultabit vehementer.

Si dicta coronatio fiat infra Septuagesimam, dicatur sequens Tractus:

Desiderium animi ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

Vers. Quoniam prævenisti eum in benedictione dulcedinis.

Vers. Posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso.

Secundum Matthæum.

In illo tempore: Abeuntes Pharisæi consilium ini

erunt, ut caperent Jesum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes; Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo. Non enim respicis personam hominum. Dic ergo nobis quid tibi videtur : Si licet censum dari Cæsari an non? Cognita autem Jesus nequitia eorum ait; Quid me tentatis, hypocritæ? Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus, Cujus est imago hæc et superscriptio? Dicunt ei, Cæsaris. Tunc ait illis Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo.

Lecto evangelio, dum symbolum a choro cantatur, major inter archiepiscopos sive episcopos tunc assistens librum evangelii accipiet, et tam ad regem quam ad reginam deportabit ad osculandum. Deinde referet ad archiepiscopum sive episcopum qui missam celebrat. Quo vero evangelistario a dicto pontifice deosculato, symboloque a choro decantato, incipiatur Offertorium.

Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine.

Dum canitur offertorium,59 procedent rex et regina de soliis suis coronati ad altare, dictique metropolitani manibus vel missam celebrantis oblationem panis et vini, imitando Melchisedech, [rex?] imponet. Deinde offeret marcam auri, et postea regina offeret oblationem suam, et capite regis ante altare paululum inclinato, dicat pontifex qui celebrat missam orationes sequentes.

Dominus vobiscum.

Omnipotens Deus det tibi de rore cœli.

Benedic, Domine, fortitudinem hujus principis.

59"Oblatio panis, et vini, et unius marcæ." Marginal note in the Pontifical.

60

Ut supra, vel dicantur loco quo intitulantur, secun

dum quosdam.

His orationibus finitis, reducantur ad sedes suas.
Sequatur Secretum.

Munera, quæsumus Domine, oblata sanctifica, ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant, et famulo tuo regi nostro ad obtinendam animæ corporisque salutem, et ad peragendum injunctum officium, te largiente, usquequaque perficiant. Per eundem.

Aliud secretum pro rege et regina.

Suscipe, Deus, preces et hostias ecclesiæ tuæ, pro salute famuli tui regis nostri .N. et reginæ nostræ N. et protectione fidelium populorum, supplicantis ut antiqua brachii tui te operante miracula, superatis inimicis, secura tibi serviat Christianorum libertas. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum. Præfatio in coronatione regis.

62

Eterne Deus, qui es fons immarcessibilis lucis, et origo perpetuæ bonitatis, regum consecrator, bonorum omnium attributor, dignitatumque largitor. Cujus ineffabilem clementiam votis omnibus exoramus, ut famulum tuum .N. quem regalis dignitatis fastigio voluisti sublimari, sapientiæ cæterarumque virtutum ornamentis facias decorari. Et quia tui est muneris quod regnat, tuæ sit pietatis quo id feliciter agat, qua

60 See above, p. 38, and the note there. It may be added here, that the mass in the text agrees, generally, with that appointed in the order of K. Edward II.

61 This does not occur in the Royal MS. D. 12. iij., nor in the order of Edward II., nor in the

Evesham pontifical. The Liber Regalis reads: "Suscipe, Domine, preces," etc.

62 The order of K. Ethelred appoints this Preface; and it is somewhat remarkable that the Evesham pontifical, unless I am mistaken in my note of it, has no proper Preface.

tenus in fundamento spei fidei caritatisque fundatus, peccatorum labe abstersus, de visibilibus et invisibilibus hostibus triumphator effectus, subjecti populi augmento, prosperitate et securitate exhilaratus, cum eis mutua dilectione connexus, et transitorii regni gubernacula inculpabiliter teneat, et ad æterni infinita gaudia, te miserante, perveniat. Per Christum Dominum

nostrum.

Sequatur ante Agnus Dei, Benedictio super regem et populum.

Omnipotens Deus carismatum suorum vos locupletet jocunditate, et regem nostrum ecclesiasticæ pacis perfrui faciat tranquillitate. Amen.

Angelum sanctum suum ubique ei custodem tribuat et defensorem, tamque vobis quam et illi virtutum sanctarum conferat vigorem. Amen.

Ambitum regni sui in diebus ejus pax circumdet honesta, et quocumque se vertet, adversariorum vis enervetur infesta, omnisque in vobis religio abundet modesta. Amen. Quod ipse præstare.

Dum canitur Agnus Dei, accepto osculo pacis a pontifice missam celebrante, is qui librum evangelii ante detulerat, deferet pacem regi et reginæ in soliis suis re

63 The following is appointed in K. Ethelred's Form.

"Benedictio. Providentia et gubernatio Dei omnipotentis, quæ te in regale dignitatis solium hodierna die mirifice disposuit ordinare, dignetur te benedicere, sublimare, et triumphabiliter confirmare.

63

"Faciat te prudentem consilio, audacem ingenio, præclarum im

perio, ut culmina regni sagaciter prævideas, et hostium machinamenta fortiter repugnes. Amen.

"Quatenus lorica fidei munitus, ense trophæi stipatus, galea quoque salutis redimitus, securus vitæ tempora subtiliter et perspicaciter possideas, ut cum Christo, Rege regum et Domino dominorum, in æternæ felicitatis regno feliciter regnare valeas. Amen."

sidentibus. Osculo autem pacis a rege et regina accepto, descendentes rex et regina de soliis suis, et accedentes humiliter ad altare, percipient corpus et sanguinem Domini de manu archiepiscopi, vel episcopi missam celebrantis. Perceptis tam a rege quam a regina corpore et sanguine Christi, ad dicta solia redibunt immediate. Quibus in sedibus suis residentibus, incipiatur a cantoribus Communio.

Intellige clamorem meum, intende voci orationis meæ, Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine.

Postcommunio.

Hæc nos, Domine, communio purget a crimine, et famulum tuum .N. regem nostrum ab omnibus tueatur adversis, quatenus et ecclesiasticæ pacis obtineat tranquillitatem, et post istius temporis decursum ad æternam perveniat hæreditatem. Per Dominum.

Alia postcommunio pro rege et regina.

Præsta, quæsumus omnipotens Deus, ut per hæc mysteria quæ sumpsimus, rex noster et regina nostra N. et populus Christianus semper rationabilia meditantes, quæ tibi sunt placita et dictis exequantur et factis. Per.

64" Corpore vero Domini a rege recepto, ministrabit ei vinum ad utendum post perceptionem sacramenti abbas Westm. vel is qui vicem ejus pro tempore gerit, prout dictum est, de calice lapideo de regalibus; ac etiam reginæ post regem de eodem calice prædictus abbas ministrabit, in signum videlicet unitatis. Quia sicut in Christo sunt una caro

foedere conjugali, sic etiam de uno calice participare debent. Perceptis tam, etc." Liber Regalis, and the margin of the Pontifical.

65 The order for K. Edwd. II. ends here: with the rubric: "Finit consecratio regis." Nor is this second post-communion in the Royal MS. 12. D. iij., or, in the Evesham pontifical.

« AnteriorContinua »