Imatges de pàgina
PDF
EPUB

sustentantibus; quæ cum ad gradus magni altaris pervenerit, prosternet se super tapeta et quissinos, prius ibidem per regios ministros honeste præparatos, archiepiscopo vel episcopo incipiente : 73

Ps. Veni Creator Spiritus.

Deinde super ipsam ita prostratam, dicatur hæc

oratio :

Deus, qui solus habes immortalitatem, lucemque inhabitas inaccessibilem, cujus providentia in sui dispositione non fallitur, qui fecisti quæ futura sunt, et vocas ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt, qui superbos æquo moderamine de principatu dejicis, atque humiles dignanter in sublime provehis, ineffabilem misericordiam tuam supplices exoramus, ut sicut reginam Hester, causa Judaicæ salutis, de captivitatis suæ compede solutam, ad regis Assueri thalamum regnique sui consortium transire fecisti, ita hanc famulam tuam .N. humilitatis nostræ benedictione, Christianæ plebis gratia salutis, ad dignam sublimemque regis nostri copulam misericorditer transire concedas, ut in regalis fœdere conjugii semper manens pudica, proximam virginitati palmam continere queat, tibique, Deo vivo et vero, in omnibus et super omnia jugiter placere desideret, et, te inspirante, quæ tibi placita sunt toto corde perficiat: per Dominum.

73 The Order of K. Edwd. II., and the Exeter pontifical, omit the Ps. Veni Creator, and the first thus continues after the

prayer "Omnipotens." "Item alia benedictio ejusdem, coram optimatibus, ante altare dicenda: Dominus vobiscum. Oratio. Deus qui solus habes. Hic effun

datur oleum sanctum super verticem ejus in modum crucis, dicente episcopo: In nomine Patris. etc. Omnipotens sempiterne Deus affluentem." The Exeter MS. also mentions only the anointing of the head. The Bodley MS. Rawl. C. 425. reads "effundetur sanctum chrisma."

74

Terminata autem hac oratione, eriget se regina et genuflectet; super cujus verticem effundetur sanctum oleums in modum crucis. Postea de eodem oleo ungetur. in pectore, modo consimili, in modum crucis; ad utramque unctionem tam capitis quam pectoris, dicetur a pontifice consecrante:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, prosit tibi hæc unctio olei in honorem et confirmationem æternam, in sæcula sæculorum. Amen.

Circulo quem in capite gestaverat prius deposito.
Tunc subjungetur oratio sequens :

Omnipotens sempiterne Deus, affluentem spiritum tuæ benedictionis, super famulam tuam, nobis orantibus, propitiatus infunde, ut quæ per manus nostræ impositionem hodie regina instituitur, sanctificatione tua digna et electa permaneat, ut nunquam postmodum de tua gratia separetur indigna. Per.

Hoc proviso,76 quod tunica reginæ sic fiat quod per consecrantem, ante sanctam pectoris unctionem, facile possit aperiri, et a nobiliori domina, quæ dictæ reginæ

74 The Evesham pontifical has operari queas, auxiliante Domino here an additional prayer. nostro Jesu Christo. Qui cum Deo Patre. etc.

“Item post hanc in sacri olei unctione sequitur hæc oratio:

"Spiritus Sancti gratia, humilitatis nostræ officio, in te copiosa descendat, ut sicut manibus nostris indignis oleo materiali oblita pinguescis exterius, ita ejus invisibili unguine delibuta inpinguari merearis interius, ejusque spiritali unctione perfectissime semper imbuta, et illicita declinare tota mente, et spernere discas seu valeas, et utilia animæ tuæ jugiter cogitare, optare, atque

[blocks in formation]

semper adhærebit, post dictam unctionem recludi: deinde detur ei annulus a consecrante, dicente sic, si prius fuerit benedictus: sin autem, benedicatur modo subscripto sic: Dominus vobiscum.

Oremus.

Creator, et conservator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor æternæ salutis, tu, Domine, mitte benedictionem tuam sanctam super hunc annulum, ut quæ illum gestaverit sit armata virtute cœlestis defensionis, et perficiat illi ad æternam salutem. Per Christum Dominum nostrum.

Oratio.

Benedic, Domine, hunc annulum, quem nos in tuo sancto nomine bene dicimus, ut quæcunque eum portaverit in tua pace consistat, et in tua voluntate permaneat, et in amore tuo vivat et senescat, et multiplicetur in longitudinem dierum: per Christum.

Tunc aspergatur annulus aqua benedicta, et detur ab episcopo regina, sic dicente:

Accipe annulum fidei, signaculum sinceritatis," quo possis omnes hæreticas pravitates devitare, et barbaras gentes virtute Dei premere, et ad agnitionem veritatis advocare.

Deinde sequatur oratio.

Dominus vobiscum.

Oremus.

Deus cujus est omnis potestas.
Ut supra in coronatione regis.

Postea benedicetur corona ab eodem præsule, dicente:
Deus tuorum corona.

Ut supra in coronatione regis.

77 66 Signaculum sanctæ Trinitatis." Order of K. Ethelred.

Deinde imponatur corona capiti reginæ ab eodem episcopo, dicente:

Accipe coronam gloriæ, honorem jocunditatis, ut splendida fulgeas et æterna exultatione coroneris. Primitus pileo lineo capiti reginæ apposito, ob sanctæ unctionis conservationem, quod postea comburetur. Tunc subinferet episcopus. Oratio.

. Officio nostræ indignitatis 78 in reginam solemniter benedicta, accipe coronam regalis excellentiæ, quæ licet ab indignis, episcopalibus tamen manibus capiti tuo imponitur: unde sicut exterius auro et gemmis redimita enites, ita et interius auro sapientiæ, virtutumque gemmis decorari contendas, quatenus post occasum hujus sæculi cum prudentibus virginibus sponso perenni Domino nostro Jesu Christo digne et laudabiliter occurrens, regiam cœlestis aulæ merearis ingredi januam, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui eum Deo Patre, et Spiritu Sancto, vivit et regnat per infinita sæcula sæculorum. Amen.

Et tradendo ei sceptrum in dextra, et virgam in sinistra, dicat hanc orationem sequentem :

Omnium, Domine, fons bonorum, et cunctorum dator profectuum, tribue famulæ tuæ .N. adeptam bene regere dignitatem, et a te sibi præstitam bonis operibus corroborare gloriam: per Dominum.

Coronata autem regina,

78 The Pontifical reads " dignitatis:" but I have introduced "indignitatis" into the text, upon the authority of the Royal MS. 12. D. iij., the Liber Regalis, the Order for K. Edwd. ij. and the early MS., Cotton, Tiberius B. viij.

79

sceptrumque in dextra fe

The prayer occurs in the Office or the coronation of a queen, in the old "Ordo Romanus;" which reads also "indignitatis."

79"Finit consecratio reginæ." Order of K. Edwd. II. "Explicit consecratio reginæ." Royal MS. 12. D. iij.

rens, a duobus prædictis episcopis honorifice ducetur ad solium sibi ex parte regis sinistra præparatum,80 choro interim cantante hunc hymnum :

Te Deum laudamus.

81

Statim hymno finito, incipiatur officium missa, et post officium ejusdem missæ procedet regina coronata ad offerendum.

Deinde ad sedem suam revertetur, ibique continue usque ad finem missæ residebit.

Completa tandem missa et omnibus rite peractis, præfati duo episcopi, unus a dextris, alius a sinistris, reducent reginam coronatam et sceptrum in manu dextra ferentem, ab ecclesia usque in thalamum sive aulam, præcedente processione, si commode fieri poterit.

The Exeter pontifical adds, "Tunc detur ei sceptrum dicendo:

Accipe virgam virtutis et æquitatis, et esto pauperibus misericors et affabilis; viduis, pupillis, et orphanis diligentissimam curam exhibe, ut omnipotens Deus adaugeat tibi gloriam suam, qui vivit. etc."

With which the office in that MS. concludes.

80 "Regina vero ad prædictum solium veniens, ante ejus ascensum modicum regi inclinabit, ejus majestatem ut decet adorando. Choro interim hunc hymnum, Te Deum laudamus: solemniter concinnente. Statim, etc." Liber Regalis.

81" Post offertorium ejusdem missæ." Ibid.

« AnteriorContinua »