Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Appendir to the Order of Coronation.

I. First Rubric of the Liber Regalis.

II. The Order of Coronation according to the Pontificals of Egbert, Archbishop of York, a. D. 740, and of Leofric, Bishop of Exeter, A. D. 1060.

III. The Order of the Coronation of her Majesty, Queen Victoria.

IV. The Order of the Coronation of her Majesty, Queen Adelaide, as Queen-consort.

Officia in Coronationem

K. Richardi II. M.CCCLXXVII.1

IC est ordo, secundum quem rex debet coronari pariter et inungi.

In primis præparetur pulpitum, aliquantulum eminens, inter magnum altare et chorum ecclesiæ beati Petri Westmonasterii, videlicet contiguum ex omni parte quatuor columnis principalioribus, infra crucem ecclesiæ prælibatæ; ad cujus quidem pulpiti ascensum fiant gradus de medio chori a parte occidentali, per quos princeps coronandus, in adventu suo transiens per chori medium, dictum pulpitum possit ascendere: ac etiam fiant alii gradus a parte orientali, per quos princeps præfatus descendere possit versus majus altare, ibidem ante gradus dicti altaris, sacrosanctæ unctionis ac suæ coronationis solemnia a metropolitano, sive episcopo ipsum consecrando, debita cum devotione accepturus. In medio

1 This first appendix is the first rubric of the "Liber Regalis." In the library of the Dean and Canons of Westminster there is a noble manuscript missal, probably the most beautiful copy, of English Use, now extant, of a large size, and richly illuminated; and which was given to the church there, by Abbot Litlington, about the year 1370. This contains several royal services; among them that of the coronation: in

almost every respect it agrees with the "Liber regalis," and especially in having this long rubric at the commencement. But it has not the title "Officia, etc." beginning simply with the usual formula "Hic est ordo secundum quem. etc."

The Lansdown MS. 278, is a modern and apparently a correct transcript of the "Liber Regalis :" written in the 17th century.

vero dicti pulpiti erit præparatus thronus excelsus, ut in eo princeps residens, clare ab omnibus possit intueri.

Ungere enim et coronare reges Angliæ atque reginas, ex antiqua consuetudine et hactenus usitata, principaliter competit archiepiscopo Cantuariensi, si præsens fuerit, et si compos extiterit. Et si contigerit quod propter corporis debilitatem, aut infirmitatem, illud officium non poterit in sua persona rite peragere, aut forte aliqua tunc causa impeditus in hujusmodi coronatione non queat præsentialiter interesse, hujusmodi unctionis ac coronationis solemnia supplebit alius, qui inter episcopos tunc præsentes dignior reperitur, aut cui dictus metropolitanus dictum officium velit committere.

Rex autem præcedenti die coronationis suæ, de turri Londonensi per mediam civitatem versus palatium regium West. in cultu decentissimo equitabit, plebi occurrenti se offerens intuendum, capite denudato.

Et prævideatur semper quod coronatio tam regis quam reginæ, fiat in die dominico, vel in festo aliquo solemni.

2 The "Dies Dominica" is the day which is specified for this high solemnity in most of the ancient pontificals and on that day we know that many sovereigns were crowned. Thus, in the year 816, Baronius says of Pope Stephen V. "Die dominica in ecclesia S. Petri, coram clero et omni populo, ante missarum solemnia conse

ravit et unxit Ludovicum ipsum imperatorem, et coronam

posuit super caput ejus.” And Henry of Germany was crowned in the year 1014, upon the same day.

There are very early examples also of coronations upon festivals: Charlemagne was crowned upon Christmas-day, A. D. 801: and, as Hoveden tells us, K. Stephen of England was crowned upon S. Stephen's day, and, not to name others, Henry I. upon the feast of

Memoratus vero princeps nocte præcedente coronationis suæ diem vacabit contemplationi divinæ et orationi intimæ, considerans ad quem apicem sit vocatus qualiter is per quem reges regnant, ad populi sui ac plebis christianæ gubernationem, ipsum specialius præelegit. Et cogitet illud sapientis: Principem te constituerunt noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis.' Et cogitet dignitatem regalem sibi a Deo præstitam, tanquam homini mortali, et ipsum idcirco ad tantam sublimitatem vocatum a Deo, ut ecclesiæ catholicæ sit defensor, fidei Christianæ dilatator, ac regni sui, et patriæ sibi a Deo commissæ, secundum vires protector. In oratione autem Salamonis imitetur prudentiam, cui in sui regno primordio pro cultu Creatoris ab ipso Creatore præceptum est, ut ea peteret quæ sibi vellet conferri. Qui non aurum, non argentum, neque divitias, nec de inimicis victoriam, ut homo juvenis, sibi dari deprecatus est. Sed magis ea postulavit quæ et Deus gratis præberet, et utiliter homo perciperet. 'Redde mihi,' inquit, Domine, mentem sanam et prudentiam bonam, ut circa populum justum possim verumque proferre judicium.' Deprecetur igitur princeps

[ocr errors]

the assumption. "Consecratus est in regem apud Westmonasterium in die assumptionis B. Mariæ."

3 The modern Roman pontifical directs: "Rex triduanum jejunium devote peragit per hebdomadam præcedentem, videlicet quarta, et sexta feria, et sabbato." Upon this Catalani remarks: "Fateor, de hoc ritu nihil me invenisse apud antiquos scriptores: conveniens tamen esse vi

VOL. III.

detur, ut rex ad sui inaugurationem, non modo per religiosa jejunia se præparet, sed etiam per alia pia opera. Unde ex MS. pontificali insignis ecclesiæ Senonensis, debet rex sabbato præcedente diem Dominicam, in qua est consecrandus, intempesta noctis silentio venire in ecclesiam orationem facturus, et ibidem in oratione aliquantulum, si voluerit, vigilaturus." Comment. in Pontif. tom. 1. p. 372.

F

« AnteriorContinua »