Imatges de pàgina
PDF
EPUB

0

Reconciliatio Ecclesiae vel

X

Coemeterii.

N reconciliatione ecclesiæ, sive cœmeterii, vel alterius loci sacri, ubi sanguis fuerit effusus, aut homicidium factum, aut aliqua spurcitia publice perpetrata.

Primo ordinentur vasa cum aqua, et cætera vasa convenientia ad deferendam aquam, sal, cinis, vinum: et induat se extra ut supra in dedicatione cœmeterii, dicendo psalmos qui in consecratione ecclesiæ intitulantur, cum precibus et oratione:

1 Both the Bangor and the Exeter pontificals contain this office with few and not important variations: some of which I shall notice, as we proceed.

The first rubric of the Bangor MS. commences as in the text: it is much defaced and rubbed. After the word "perpetrata," it continues: "Primo ante omnia nocte præcedente reconciliationem ecclesiæ vel altaris, asportentur reliquiæ cum cæteris sacris ab ecclesia profanata, et serventur in tentorio tota nocte cum vigiliis et excubiis dignis. Sed si cometerium sit tantum profanatum, nihil propter hoc ab ecclesia asportetur. Ipsa autem die reconciliationis, primo veniat episcopus

[merged small][ocr errors]

The Exeter MS. begins. "In reconciliatione ecclesiæ seu cœmeterii fiat tentorium honestum extra cœmeterium, si ecclesia fuerit polluta, a parte occidentali: si vero cœmeterium fuerit pollutum, paret se episcopus infra ecclesiam pontificalibus: et pro reconciliatione ecclesiæ præparentur sal, aqua, cineres, vinum, ysopus, scopa ad spargendum aquam. Episcopo vero induto pontificalibus, sicut in dedicationibus ecclesiarum solet indui, et egrediente de tentorio, cantetur a choro antiphona: Deus in sancto.'"

[ocr errors]

Deus, qui paterna etc.

Post hæc veniat episcopus cum baculo pastorali, ornatus amictu, alba, stola, pluviali, et capa de bisso i. e. bokeram, et mitra simplici, et baculo, sine manipulo.

In eundo versus ecclesiam vel cœmeterium cantatur hæc antiphona:

Deus in sancto via tua; quis Deus magnus sicut Deus noster? tu es Deus qui facis mirabilia solus. Psalmus: Viderunt te aquæ.

Et ante ipsam ecclesiam veniens, vel cœmeterium, deposita mitra, dicat episcopus hanc orationem.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui sacerdotibus tuis præ cæteris tantam gratiam contulisti, ut quicquid in tuo nomine digne perfecteque ab eis agitur, a te fieri credatur, quæsumus immensam clementiam tuam, ut quod modo visitaturi sumus visites, et quicquid benedicturi sumus bene dicas, sitque ad nostræ humilitatis introitum, sanctorum tuorum meritis, fuga dæmonum, angeli pacis ingressus, per Christum.

Oratio.

Aufer a nobis, Domine quæsumus, omnes iniquitates nostras, ut ad loca nomini tuo purificanda puris mereamur mentibus accedere, per Dominum nostrum.

Tunc intret episcopus ecclesiam, si sit reconcilianda, vel cœmeterium, choro canente hanc antiphonam: Pax huic domui, vel loco, et omnibus habitantibus in ea, vel eo, pax ingredientibus et egredientibus.

2

Alleluia.

Et veniens coram cruce in ecclesia, vel infra came

2❝Si solum cœmeterium sit reconciliandum, omittenda est illa antiphona, Pax' cum psalmo." Rubr. pontif. Exon. The Ban

gor MS. does not state this, but evidently contemplates that the antiphon should be said only at the reconciliation of a church.

terium in occidente, accumbat ibi super faldistorium, dum dicitur litania, ut supra in ordinibus.

3

Et cum ventum fuerit ad versum, qui pro domino episcopo cantatur, surgat episcopus, et dicat:

Ut ecclesiam istam vel cœmeterium istud recon

ciliare digneris.

Te rogamus.

Ut ecclesiam istam vel cœmeterium istud reconciliare et mundare digneris.

Te rogamus.

Ut ecclesiam istam vel cœmeterium istud reconciliare, mundare, et sanctificare digneris.

Te rogamus.

Interim prosternat se episcopus, et cantores percantent litaniam usque in finem. Qua finita, surgat episcopus, ibidem deposita mitra, et dicat:

Oremus.

Diaconus. Flectamus genua. Levate.

Oratio:

Deus, qui peccati veteris hæreditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi, Filii tui, Domini nostri passione solvisti, dona propitius, ut conformes ejusdem facti, sicut imaginem terreni parentis naturæ necessitate portavimus, ita imaginem cœlestis gratiæ sanctificatione portemus ejusdem Christi Domini nostri. Qui tecum vivit. Postea dicat episcopus ter:

Deus in adjutorium meum intende.
Chorus respondeat sic:

Domine ad adjuvandum me festina.

et Sicut erat, sine Alleluia.

Gloria Patri

3 The Bangor pontifical does not direct the litany.

Postea fiat benedictio salis, aquæ, cinerum, et vini. Finita benedictione, si ecclesia sit, circumeat episcopus tribus vicibus intrinsecus, ter spargendo aquam benedictam cum sale, cinere, et vino primo per pavimentum : secundo in medio; tertio, in summitate parietis, ut supra in dedicatione ecclesiæ, ac præcipue in loco contaminato, incipiens qualibet vice ab occidente per boream ad partem orientalem, usque dum redeat per sinistram in occidentem, ad locum quo inceperit. Eodem modo fiat extrinsecus. Si fuerit cœmeterium, primo de remotiori parte, secundo in medio, tertio juxta ecclesiam circumeundo, et maxime in loco delicti, spargat aquam benedictam. Interim cantetur hæc antiphona a choro.

Antiphona.

Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Psalmus.

Gloria Patri.

Miserere mei Deus. Et dicatur sine,

Et post unumquemque versum repetatur antiphona, Asperges me.

Deinde rediens ad locum primum ubi litaniam dixerit, dicat istam orationem, sine Oremus.

Oratio.

Deum indultorem criminum, Deum sordium mundatorem, Deum qui concretum originalibus peccatis mundum adventus sui nitore purificavit, supplices deprecemur, ut contra diaboli furentis insidias fortis nobis pugnator assistat, et quicquid ejus virosa calliditate quotidianisque infestationibus maculatum hic corruptumque fuerit, efficiatur cœlesti sanctificatione ac mundatione purgatum; quia sicut illius est solidum perfectumque quassare, ita auctoris nostri est lapsa restaurare et corrupta purgare; cujus majestatem precamur, ut hic locus fiat ab omni pollutione purga

tus, et sanctificatus, atque in priorem statum restitutus, et reconciliatus, ac sacratus: terminando submisse, per eum, qui in Trinitate perfecta vivit, et gloriatur, Deus: Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Dominus vobiscum.

Et cum spiritu tuo.

Sursum corda.

Habemus ad Dominum.

Gratias agamus Domino Deo nostro.
Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus. Cujus bonitas nec principium nec finem habet, cujus est polluta purgare, neglecta restaurare, ædificia reædificare: exaudi orationes nostras, ut hujus loci receptaculum placatus accipias: et altare tuum vel ecclesiam tuam, vel cœmeterium tuum, quod infestantis diaboli fraude est pollutum, per infusionem gratiæ cœlestis sanctifices, purifices, purificatumque possideas. Nihil hic, quæsumus Domine, postmodum noceat præteriti culpa contagii, nihil sit quod maneat inimici fraude pollutum. Resurgat vero hujus loci pura simplicitas, et candor innocentiæ pristinæ immaculatus, et dum recipit gratiam, revertatur ad gloriam. Quatenus hic populorum turba conveniens, dum petitionis ingerit vota, votorum se sentiat obtinuisse suffragia: Terminando secrete, Per Dominum nostrum, Jesum

The proper preface appointed in the Bangor and Exeter pontificals is different from this, and much longer and both those manuscripts agree in saying, "Cujus bonitas, &c." not as a

::

preface, but as a prayer: the Bangor after and the Exeter before, the preface.

The pontificals vary also in their arrangement of the prayers which succeed.

« AnteriorContinua »