Velleji Paterculi historiarum ... libri duo, emendavit F.H. Bothe

Portada
 

Pàgines seleccionades

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 125 - Romani, ut stationi paternae succederet, illius, ut potius aequalem civem quam eminentem liceret agere principem. Tandem magis ratione quam honore victus est, cum quidquid tuendum non suscepisset, periturum videret, solique huic contigit paene diutius recusare principatum, quam, ut occuparent eum, alii armis pugnaverant.
Pàgina 9 - Macedonicae4 victoriae compoti quattuor filii fuere ; ex iis duos natu maiores, unum P. Scipioni P. Africani filio, nihil ex paterna maiestate praeter speciem nominis vigoremque eloquentiae retinenti, in adoptionem dederat, alterum Fabio Maximo. Duos minores natu praetextatos, 4 quo tempore victoriam adeptus est, habuit.
Pàgina 38 - Adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper et in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani, Attica fieri, praedicarent.
Pàgina 45 - In Antonio homines aequo animo passi erant; raro enim invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur. Contra in iis homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri, aut retenturi videntur, et modum in voluntate habent.
Pàgina 26 - Graecorum ingeniorum comparationem evecta , magnumque inter hos ipsos facientis operi suo locum, adeo quidem, ut in illis limae, in hoc paene plus videatur fuisse sanguinis.
Pàgina 17 - Galbae dixerim), ita universa sub principe operis sui erupit Tullio, ut delectari ante eum paucissimis, mirari vero neminem possis , nisi aut ab illo visum , aut qui illum viderit.
Pàgina 19 - Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior aperuit. Quippe remoto Carthaginis metu , sublataque imperii aemula , non gradu , sed praecipiti cursu, a virtute descitum, ad vitia transcursum ; vetus disciplina deserta , nova inducta ; in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis in otium conversa civitas.
Pàgina 48 - Porciae, homo virtuti simillimus, et per omnia ingenio diis, quam hominibus propior, qui nunquam recte fecit , ut facere videretur, sed quia aliter facere non poterat...
Pàgina 12 - Panaetiumque, praecellentes ingenio viros, domi militiaeque secum habuerit. Neque enim quisquam hoc Scipione elegantius intervalla negotiorum otio dispunxit semperque aut belli aut pacis serviit artibus : semper inter arma ac studia versatus aut corpus periculis aut animum disciplinis exercuit.
Pàgina 108 - Nihil erat iam in Germania, quod vinci posset, praeter gentem Marcomannorum, quae Maroboduo duce excita sedibus suis atque in interiora refugiens 2 incinctos Hercynia silva campos incolebat.

Informació bibliogràfica