Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cœli
Per tua secretò guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensim immortali assuescere posse sono.

Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,
In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

ΙΟ

Ad eandem.

ALTERA Torquatum cepit Leonora Poëtam,
Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo
Perditus, & propter te Leonora foret!
Et te Pieriâ sensisset voce canentem
Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuâ;
Et poteras ægro spirans sub corde quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

Ad eandem.

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Achelöiados,
Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, & amoenâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Pausilipi.

Illic Romulidûm studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

Elegiarum Finis.

ΤΟ

[Added in Second Edition, 1673.]
Apologus de Rustico & Hero.

RUSTICUS ex Malo sapidissima poma quotannis
Legit, & urbano lecta dedit Domino :
Hic incredibili fructûs dulcedine Captus
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,
Mota solo assueto, protinùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus.
Atque ait, Heu quantò satius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tulisse animo!

Possem Ego avaritiam fronare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi & foetus & ipsa parens.

[From Defensio pro populo anglicano, 1651.]
In Salmasii Hundredam.

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobei

Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi modo qui primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium melos.

[From Defensio secunda, 1654.]
In Salmasium.

GAUDETE Scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigida hyeme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius Eques

Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus, apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii:
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

10

[ocr errors]

In obitum Procancellarii medici.

SYLVARUM

LIBER.

Anno ætatis 16. In obitum Procancellarii medici.

PARERE fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

Jäpeti colitis nepotes.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore
Emathiâ jacuisset Etâ.

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ.

Læsisset & nec te Philyreie
Sagitta echidnæ perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cæse puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,

ΙΟ

20

30

[blocks in formation]

In quintum Novembris, Anno ætatis 17.

JAM pius extremâ veniens Jäcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque sedebat
In solio, occultique doli securus & hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera moœsta futuros;
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat & invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, & somno nictantibus astris.

40

ΙΟ

20

Talibus infestat populos Summanus & urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, & terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Troiæ.

At simul hanc opibusque & festâ pace beatam
Aspicit, & pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes & luridum olentia sulphur.
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætna
Efflat tabifico monstrosus ab ore Tiphous.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta,
Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis ;
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinosas velox superaverat alpes,
Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistrâ
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt summisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitúsque canentum

30

40

50

60

57 Summisso] submisso 1673

« AnteriorContinua »