Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Appendix.

Admonitio informatoria episcopi ad primam tonsuram recipientes, et ad omnes alios ordines.

Informatio de prima tonsura clericali, et sumitur de verbis magistri Hugonis de Sancto Victore, libro de sacramentis.1

RIMUM signaculum clerici est corona, quia per hoc signum eligitur in partem sortis ministerii divini, cui servire regnare est, sicut dicit Petrus, Vos estis genus electum, regale sacerdotium.' Propter hoc et coma ei in modum coronæ rotundæ tonditur, et caput desuper nudatur, ut per hoc et se ad regiam in Christo digni

1 These admonitions are placed at the beginning of the Sarum pontifical, from which the offices in this volume are edited. I have thought them well worthy of a place here, as an appendix to the Ordination Service: and the reader will be repaid by comparing them with those, different, but similar in character, printed by Martene, in his great work; de Ant. Ecc. Rit. Tom. 2. p. 17. He speaks of them, as of uncommon occurrence, and deserving consideration. The copy in which he found them, was a manuscript

pontifical of the church of Rouen : imperfect, not containing the admonition to the "ostiarii," as he himself remarks; nor the "informatio de prima tonsura," of the existence of which, as a preliminary admonition of the same kind, he was probably not aware.

This "informatio" is stated in the text to have been derived from Hugh S. Victor on the Sacraments. But it differs much from the chapter on the subject, Lib. 1. Cap. 32. as given in the Auctarium to the Bibl. Patrum. Tom.

1.

tatem assumi intelligat, et quia inter ipsum et Deum velamen desuper nullum esse debeat, sed revelata facie, secundum apostolum, Domini sui gloriam contempletur. Clericus enim non sicut laici secretorum Dei ignarus esse debet, quia nuntius ejus est ad laicum populum. Unde et usque ad apertionem oculorum et aurium amoventur crines quasi superflui, ut eum ab audiendo et intelligendo verbo Dei occupatio sæcularis, et terrena ambitio non impediat. Extunc vero debet ecclesiæ stipendiis sustentari, et Scriptura Sacra instrui, et in officio ecclesiastico institui: ut cum ratio poposcerit, et ætas, ac scientia, et mores suppetunt, ad ordines sacros assumi possit sub titulo certo, sine quo non sunt ordinandi, ne potius acephali quam clerici efficiantur. Hujus tonsuræ ritus ex veteri Testamento a Nazareis, ut dicitur, sumpsit exordium, quoniam crines diu crescentes, ob vitæ continentiam tandem rasos in ignem sacrificii, consumebant. Sed et in Actibus Apostolorum, Priscillam et Aquilam, atque beatum Paulum, et quosdam alios, idem fecisse legimus, significando in corde et opere pullulantia vitia præcidenda.

Admonitio ad ostiarios, qui primi sunt ordinis.

O

STIARII in veteri Testamento janitores dicebantur. Quorum officium est claves ecclesiæ custodire, et competentibus horis claudere et aperire, et quæ intus sunt custodire, fideles Christianos recipere, excommunicatos vero et infideles excludere, sicut patet partim ex verbis episcopi ordinantis. Hoc officium Christus per se ipsum exercuit et constituit, quando ementes et vendentes in templo, per quos omnes hæretici et infideles figurantur, cum flagello de funiculis ejecit de templo.

Admonitio ad lectores, qui secundi sunt in ordine.

L

ECTORES a prophetis sumpserunt exordium, qui verbum Dei populo annunciabant sicut Esdras et alii. Ideoque potestatem ab episcopo recipiunt, prophetias et alias lectiones sacri canonis in auribus populi recitare. Unde debent esse sacris literis instructi, ut intelligant quæ legunt, et bene accentuent, et distincte pronuncient, ne intellectum audientibus tollant, pariter et devotionem. Considerare bene habent quid indicative et quid interrogative legant, et ubi media, et ubi finalis sit clausula terminanda. Quia hæc male observata intellectum audientium aut perturbant, aut ridiculum provocant. Vox enim lectoris non tantum auribus sed cordi potius imprimi debet: quia factores verbi, secundum Jacobum, esse debemus, non auditores tantum. Nec oculorum aut aliorum membrorum motu dissoluto spectatores potius quam auditores sibi faciant: vocem tam fractam vel fœmineam æque ut agrestem vel rusticam devitando. Lectores olim præcones vel proclamatores vocabantur. Hoc officium exercuit et instituit Dominus, quando duodenus in medio doctorum et seniorum sedens, librum Isaiæ aperuit, et ibi legit, Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, ad evangelizandum pauperibus misit me. Ex quo innuitur quod lectores gratia spirituali clarere debent, qui populo annunciant verbum Dei.

Admonitio ad exorcistas, qui tertii sunt ordinis.

XORCISTÆ spiritum bonum et mundum intra se habere debent, quia imperium spirituale accipiunt super malos spiritus et immundos, ut eos de cor

poribus obsessis ejiciant. Habent etiam facere in catechumenis officium apertionis. Hi in ordine et officio ecclesiæ constituti sunt secundum hoc, quod in templo Salamonis dispositi erant primo, sed postea ab Esdra dictinctius ordinati. Hoc officium exercuit et instituit Dominus, quando cum saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti, dicens, Ephphatha, quod est, adaperire; docens nos per hoc spiritualiter aperire aures et ora cordium, ad recte intelligendum et confitendum Christum. Hoc etiam officium exercuit sæpius, sed specialiter expellendo septem dæmonia de Magdalena.

[ocr errors]

Admonitio ad acolytos, qui in quarto ordine
succedunt.

COLYTI Græce, ceroferarii dicuntur Latine. Qui dum evangelium legitur, vel sacrificium offertur, vel cæterum ministerium sacrum perficitur, cereos accensos deferunt, non ut hujus aeris tenebras illuminent, sed ut spiritualiter lucis opera proximis ostendant, et errantibus more lucis ducatum præstent. Accipiunt et urceolum vacuum de manu episcopi, quia nondum digni sunt tenere plenum; in signum quod vasa templi tangere quidem possunt, sed nondum perfecti sunt ad sacri ordinis officium ministrandum. Hoc officium se habere testatur Dominus, dicens, ' Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.'

Admonitio ad subdiaconos, qui quintum locum

Q

obtinent.

UINTO loco, ordo est subdiaconorum, qui apud
Græcos hypodiaconi vocantur. Isti sunt qui in

[ocr errors]

Esdra Nathinæi, id est, in humilitate Deo servientes, appellantur. Ex quorum ordine fuit ille Nathanael, qui in evangelio Dominum confiteri, et ab ipso meruit collaudari, dicente Domino, Ecce vir Israelita, in quo dolus non est.' Isti subserviunt Levitis, et vasa corporis et sanguinis Christi ipsis ad altaria offerunt, et iterum referunt. De quibus quidem patribus placuit, ut qui sacra mysteria contractant, legem observent continentiæ, sicut scriptum est, Mundamini qui fertis vasa Domini.' Hi in templo Domini oblationes suscipiunt a populis. Ad istorum etiam provisionem pertinet, tantum de oblationibus ponere in altari, quantum sufficere possit populo Dei. Similiter ipsi corporales pallas, et substratoria lavare, et aquam in baptismum vergere debent. Urceum quoque et aquamanilem et manutergium tenere episcopo, et presbytero, et levitis, pro lavandis ante altare manibus, aquam præbere. Hi cum ordinantur sicut sacerdotes et levitæ manus impositionem non accipiunt, sed tantum calicem vacuum, et patenam vacuam, de manu episcopi; de manu vero archidiaconi, urceolum cum aquamanile et manutergium, quibus mundare debent manus sacerdos et levita, tractaturi divina sacramenta. Hoc officio usus est Dominus, quando facta cœna cum discipulis, linteo se præcinxit, et mittens aquam in pelvim, pedes discipulorum lavit, et linteo extersit.

Admonitio ad diaconos, qui sextum locum obtinent.

IACONORUM ordo sexto sequitur loco, non sine

propter perfec

"Substratorium, mappa altaris, cui corporale insternitur." Du

cange.

« AnteriorContinua »