In versione Masii, ex ea quam tetigimus ratione, apparet discrimen leviculum quidem, sed quod lectores linguae Syriacae non peritos, quasi majus esset, posset in errorem inducere: nam quod Masius vertit corpus gloriosum, est idem quod Graeci τίμιον pretiosum vocant, ut idem vertit in formula ad calicem, Sanguinem redimentem. Radix Syriaca redimere quidem significat, sed frequentius salvare: unde melius vertitur salutarem, ut infra sanguinem propitiatorium. Postea: sacrificium reverendum: melius timendum φρικτόν. Qui in Ecclesiis serviunt Patrum bonae memoriae. Vox ministrare magis huic loco convenit: quomodo vero legerit in Codice suo Masius obscurum est; neque enim bonae memoriae usurpatur loquendo de vivis, ut hic de illis agitur. In Codice Colbertino ubi mentio fit Patriarchae et Episcopi, legitur Orthodoxorum. Ad cognoscenda ea sensa, quae tibi, Deus congruunt. Haec obscura sunt: at in Syriaco nostro, Aperi oculos mentis meae, ut exoriatur mihi lumen cognitionis intelligentiarum Deo dignarum: sententia clarior est, nempe petit Sacerdos divinum lumen, ad intelligenda divina mysteria. Post pauca. Herbarum quoque et terrae frugum memineris Deus. In Syriaco. Aërum quoque et fructuum terrae memento Domine. Syri enim Graecorum exemplo vocem Aër, in plurali numero efferunt, quem Latini non agnoscunt. Memento Domine Regum nostrorum laudabilis memoriae. Itidem in Syriaco, Orthodoxorum, et sane alterum hic locum non habet. Subjicitur in Codice Colbertino. Domine, Domine, pacificato regna quae Ecclesias tuas sanctas, per haereses impugnant, et corpus unanime membrorum Christianorum scindunt, atque oves spirituales gregis tui dispergunt: et tempestates fraudulentas sub falso religionis praetextu dolose excitant: illos ad ea quae tibi placita sunt, convertendo. Ea porro oratio Imperatores Graecos spectare praecipue videtur, qui cum Antiochiam aliquoties recuperassent, Jacobitis molesti fuerunt. Videnda de hoc argumento quae referuntur in Historia Patriarcharum Alexandrinorum ex Epistola Joannis Patriarchae Antiocheni, in qua narrat quomodo Constantinopolin ductus fuerit, et coram Imperatore Jacobi- p. 356. et seq. ticam fidem propugnaverit. Possunt etiam haec ad Latinos pertinere, qui Antiochiae principatum multis annis obtinuerunt, a quibus Orientales Christiani etiam Orthodoxi, saepe non mitius habiti sunt. Memoria et legatione eorum protecti. Melius, interventione seu intercessione. Syri vocem πρεσβεία expresserunt per propriam, quae Legationem significat: sed cum in stilo Ecclesiastico aliud, nempe quod modo diximus significet, utrumque sensum non distinxerunt, quod interpres cavere debuisset. Sacerdos. Oratio Dominica. Non dicitur Oratio Dominica nisi post illam quam prius Sacerdos recitat, ut patet ex omnibus aliis Liturgiis. Diaconus. Reverenter contemplemur. Graecum est Μετὰ φόβου πρόσχωμεν Cum timore attendamus, vel aspiciamus. Pauca haec observasse sufficiat, in reliquis quae minoris momenti sunt, in stili diversitate, facile lectores ex aliis versionibus comparatis intelligent, Hist. Patr. Alex. quae sit verborum significatio. Accuratam Masianae versionis cum Codice Colbertino collationem instituere prolixioris operae fuisset, cum magna sit utriusque in vocibus diversitas. Jam notulas quae huic Liturgiae adjunctae sunt in Bibliotheca Patrum expendemus. Ad Invocationem Spiritus sancti haec notata sunt. Haec et sequens oratio, videntur vel scribentium errore, vel Graeculorum quorumdam schismaticorum perversitate, praepostero loco in hac Anaphora, posita: cum locus ipsarum genuinus ab autore datus fuerit ante sacra verba consecrationis. Tum remittit lectores ad ea quae notavit ad Liturgiam S. Jacobi. Error scribentium perpetuus esse non potuit: fuit tamen, si erratum ab illis est; nam Graecae omnes, Aegyptiacae, Syriacae, Aethiopicae, et reliquae Liturgiae, Invocationem hoc ipso loco repraesentant, non ante, sed post verba dominica. Nec accusandi sunt Graeculi Schismatici, cum exemplaria Graecarum Liturgiarum, multis annis vetustiora, quam Cabasilas, qui primus eam quaestionem tetigit, et quam Florentina Synodus, in qua vehementius agitata est, illam Orationem eodem loco repraesentent: nullum nisi recentissimum, eam aliter exhibeat. Quid porro Graeculis illis schismaticis commune cum Syris et Aegyptiis Jacobitis erat, cum haeretici alteri ab alteris judicarentur, et vix ullus a sexcentis et amplius annis Graecus Theologus, Orientales Liturgias vel ex solo titulo cognitas habuisse videatur? Facilene, imo possibile, quisquam existimabit Christianos mutuis odiis a Calchedonensis Concilii tempore certantes, illis quos ut haereticos insectantur, in Codices sacramentales suos inducendi novas formulas facultatem dedisse? aut si id per fraudem factum, quod ne cogitari quidem potest, quomodo tandem omnes omnium gentium Codices haec corruptela pervasit, adeo ut nullus ab ea immunis reperiatur: nemo id animadverterit per annos mille ducentos, nisi unus aut alter qui Graece nesciebant? Nihil igitur illa conjectura inanius, quae tamen non modo editiones omnes Bibliothecae Patrum, sed Theologorum commentarios pervasit. Quod subjicitur, locum genuinum Invocationi ab autore datum fuisse, ante verba consecrationis, aeque verum est. Si Basilius intelligendus est, in ea ipsa Graeca, quam Graeci uno consensu ab eo literis mandatam fuisse credunt, Invocatio eodem loco legitur, atque in Syriaca. Si de ista, bonus Criticus loquitur, quis illam ut se habet a Basilio scriptam esse probare queat; aut primitus alio ordine digestam fuisse, cum nullum exemplar Invocationem alibi positam exhibeat? Quin igitur Masii Codex eam loco suo repraesentaverit, non potest dubitari: quae illius interpretationem spectant, satis alibi tum ad Liturgiam Copticam, tum ad alias expositum est. DISSERTATIO DE NESTORIANORUM LITURGIIS. versio nunc prodit propriae Nestorianorum sunt, I. LITURGIAS tres, quarum ex Syriacis codicibus versionem da- Liturgiae quarum mus, proprias esse Nestorianorum, qui Catholico supremo illius sectae Patriarchae subjiciuntur, certissime constat. Illas enim descripsimus ex Codicibus manuscriptis, qui tam perspicuas sectae illius notas habent, ut de illis dubitari non possit. Attamen, cum in aliis Officiis quae ex Graeca, Aegyptiaca, et Syriaca linguis interpretata, huic collectioni inseruimus, codices antiquos multos habuerimus, ex quibus textus sinceritas agnosci, et in locis aliquot difficilibus lux afferri posset, in Nestorianis caruimus tali tamque necessario subsidio. Nam recentissimi fuerunt illi, quos interpretando secuti sumus, ex quibus unus, qui paulo plus vetustatis habere videbatur, foliorum multorum jacturam sustinuerat, quae suppleta erant recenti, nec bona manu. Alius recentior scriptus fuit Romae anno MDCXCVII. a Josepho quondam Patriarcha Chaldaeorum, qui a suis pulsus, illic diem suum obiit. Is autem codex mirum in modum interpolatus est, cum ad Missalis Chaldaici Romae editi formam, scriptor plura mutaverit, ut postea observabimus. In variis quoque locis, alicujus usus fuit Missae Christianorum apud Indos Latina versio, quae Itinerario Historiaeque Missionis Angamalensis Alexii Menesii Goensis Archiepiscopi subjuncta, in Bibliothecam Patrum translata est. Etsi vero multis praesidiis destituti, formam tamen Nestorianae. Liturgiae veram nos habere, certis argumentis demonstrari existimamus. II. Tres habent antiquitus Liturgias Nestoriani, seu Chaldaei, Tres apud Nestoriaut ab aliis appellantur: ipsi vero Christianos Orientales se lubentius nos Liturgiae. appellant, ut ex autoribus ejusdem sectae alibi probabimus. Sunt autem illi Syrorum veterum Christianorum reliquiae, qui post damnatum in Ephesina Synodo Nestorium, pulsi legibus Romanis, et quodammodo proscripti, in Mesopotamiam se receperunt, quae a Persarum Regibus saepius armis occupata, tutum exulibus asylum praebuit: praesertim cum Cosroës, quem vulgo Nuschiruanum vocant, illis faveret impensius; adeo ut Ecclesiam Edessenam ipsis attribuerit ex Cedren. T. 1. p. 4154. qua ab Heraclio dejecti sunt: reliquos etiam Christianos ad eorum haeresin amplectendam cogeret, quantum in illo erat. Ea ratione factum ut ingens Syrorum multitudo ad eos se adjunxerit, maxime cum scholas Nisibenam et Edessenam occupassent, ex quibus celeberrimi Ecclesiae Syriacae Doctores prodierant, antequam Nestoriana haeresis Mesopotamiam infecisset. De prima Liturgia III. Prima Liturgia quae reliquarum Canon quidam est, et ex quae dicitur Aposto- qua preces communes multae sumi solent, dicitur Sanctorum Apostolorum: ita Nestoriani vocant Adaeum et Marin, quos etiam DoAmrus in Hist. Ms. Ctores Orientis appellant, et de quibus multa narrant illorum histo lorum, Ar. Magna illius Liturgiae antiquitas. riae, sed quae cum antiquorum Graecorum testimoniis conciliare facile non est. Nomina Adaei et Maris non repraesentant codices recentiores, sicut illa omissa sunt in Latina versione Missae Christianorum apud Indos. An porro prima ista Liturgia veterem Ecclesiarum Mesopotamiae disciplinam contineat, quam Nestoriani propriam deinceps sibi fecerint, aut novam ab ipsis introductam, judicare difficile est. Quamvis enim merito suspecta sit Nestorianorum traditio, quando solo ipsorum testimonio nititur, ubi tamen aliorum Orientalium monumentis confirmatur, autoritatem habet. At quod Adaeus, sive Thadaeus, Edessenis Evangelium praedicaverit, post ascensionem Domini, omnesque Mesopotamenos in fide Christiana instituerit, simulque ordinem Ministerii sacri apud eos ordinaverit, cum Agi suo discipulo; communis est quoque Jacobitarum traditio. Illam reperimus in antiqua Collectione Canonum, diversarumque Constitutionum Syriaca MSa. Bibliothecae Palatinae Cosmi III. Magni Ducis Etruriae sub hoc titulo. Doctrina Adaei Apostoli, qui docuit et catechisavit Edessenos et omnes Mesopotamenos. Fieri igitur potuit, ut illa Ecclesiastiça disciplina, quae praecipue ad sacramenta celebranda pertinet, antiquitus in Mesopotamiae Ecclesiis viguerit, et Nestoriani eam, cui indigenae assueti erant retinuerint. Neque enim exprobratum aliquando illis fuisse videmus ab Orthodoxis aut Jacobitis, quod novam celebrandorum Sacramentorum formam invexerint, praeterquam ab uno Leontio, de quo dicetur inferius. IV. Sane quantum ex comparatione aliarum diversi ritus Liturgiarum conjicere possumus, maxima est in Nestorianis simplicitas, quae vetustatis non leve indicium est: quod non modo de ritibus intelligi debet, verum etiam de orationibus. Illas dicimus, quae praecipuas maximeque sacramentales Officii Eucharistici partes spectant: aliae si quidem ab ea antiquitate abesse longius videntur: verbosissimae enim sunt, et multis synonymis, epithetisque inflantur quae posteriorum saeculorum genius induxit. De ritibus etiam certa conjectura duci non potest: cum in plerisque Missalibus libris cujuscumque linguae, non semper adscripti sint, nam aliunde peti solent. Aliquos ex aliis Ecclesiasticis monumentis agnoscimus, quorum Codices in Oriente scripti mentionem nullam faciunt, de quibus tamen dubitare non possumus, quamvis notitia illorum satis obscura sit, quia libri Nestorianorum prae caeteris rarissimi sunt. Aliorum supersunt non obscura vestigia, in ipsa quam Menesius reformavit Liturgia. Reliquos, qui ab advenis Syris describuntur, si quando in Europam veniunt, ut exemplar, quod habemus scriptum manu Josephi Patriarchae, nullo loco haberi oportet, cum nonnulla ex Missali Maronitico transtulerint, ut maxime Orthodoxi viderentur. Antiquitatis etiam non leve argumentum praebet usus Ecclesiarum Malabaricarum, quas octavo saltem saeculo, aut fidem Christianam, aut saltem haeresin Nestorianam ab illius sectae Antistitibus accepisse, certissimum est. Plura sciremus, si libros haberemus, qui in Ecclesiis quas iidem in Tartaria, Turquestania, Cataïa, Sinarumque imperio fundaverant, usurpati olim fuerunt. Sed illud tantum scimus, Nestorianos, quacumque in regione Ecclesias instituerunt, Officia sacra non aliter quam Syriace celebrasse, ut in India, ubi Syrus sermo non magis notus est apud plebem, quam foret in Europa. Theodori et Nestorii V.. Liturgia igitur, quam Apostolorum vocant simpliciter Co- Illa et duae alterae dices plerique, alii adjunctis Adaei Marisque nominibus, inter alteras duas prima et praecipua est, unde etiam ad illam reliquae referun- sime sunt. tur, non illa ex aliis quidquam assumit: et id quoque non leve antiquitatis argumentum est. Nam traditionem Ecclesiarum Mesopotamiae significat Nestorio vetustiorem: cujus nomine insignita Liturgia, si ab ejus discipulis primum scripta fuisset, caeteris procul dubio anteferretur, et reliquarum canon esset, quod nunquam fuit. Secundum inter eas locum, obtinet Liturgia Theodori Interpretis, hoc est Mopsuesteni, a multitudine commentariorum in sacram scripturam, quorum adhuc nonnulli Syriace aut Arabice extant, ita cognominati. Illius meminit tanquam apud Nestorios frequentatae Alexius Menesius 'Tomus II. 74 |