Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones, Subdolus at tali Serpens velatus amictu, Solvit in has fallax ora execrantia voces ; Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus? Immemor, O, fidei, pecorumque oblite tuorum! Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni : Surge, age; surge piger, Latius quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua cœli, 'Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; Et memor Hesperia disjectam ulciscere classem, Mersaque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosa, Thermodoonteâ nuper regnante puellâ. At tu si tenero mavis torpescere lecto, Crescentesque negas hosti contundere vires; Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum, Signaque Aventino ponet fulgentia colle : Relliquias veterum franget, flammisque cremabit; Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare basia reges. Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses, Irritus ille labor; tu callidus utere fraude: Quælibet hæreticis disponere retia fas est. Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævosque patres, trabea canisque verendos ; Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne Edibus injecto, qua convenere, sub imis. Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos Propositi, factique, mone : quisquamne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papæ ? Perculsosque metu subito, casuque stupentes, Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus. Sæcula sic illie tandem Mariana redibunt, Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos. Et, nequid timeas, divos divasque secundas Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis. Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus, Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas, Vestit inauratas redeunti lumine terras; Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati, Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis :

Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.
Est locus æterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror;
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,
Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt :
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi; prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et quotquot fidei caluere cupidine vera,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat; rigidi cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cœlos Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ, Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen. Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nuțanta somno, Lumina subjectas late spectantia terras.

Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente:
Fama, siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata Iacobo?

Nec plura ; illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis ante fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes;
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit :
Et primo Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit :
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effoetique senes pariter; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausius
Papicolûm; capti pœnas raptantur ad acres:
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.
ANNO ETATIS 17.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,
Et sicca nondum lumina

Adhuc liquentis imbre turgebant salis,
Quem nuper effudi pius,

Dum moesta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis

Cum centilinguis Fama, proh! semper mali
Cladisque vera nuntia,

Spargit per urbes divitis Britanniæ,
Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,
Te, generis humani decus,

Qui Rex sacrorum illa fuisti in insula
Quæ nomen Anguillæ tenet.

Tunc inquietum pectus ira protinus
Ebulliebat fervida,

Tumulis potentem sæpe devovens deam:
Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;
Graiusque vates parcius

Turpem Lycambis execratus est dolum,
Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,
Et imprecor neci necem,

Audisse tales videor attonitus sonos
Leni, sub aura, flamine :
Cæcos furores pone, pone vitream
Bilemque, et irritas minas:

Quid temere violas non nocenda numina.
Subitoque ad iras percita?

Non est, ut arbitraris elusus miser
Mors atra Noctis filia,

Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao:

Ast illa, cœlo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas
In lucem et auras evocat;

Ut cum fugaces excitant Horæ diem,
Themidos Jovisque filiæ;

Et sempiterni ducit ad vultus patris :
At justa raptat impios

Sub regna furvi luctuosa Tartari,
Sedesque subterraneas.

Hanc ut vocantem lætus audivi, citɔ

Foedum reliqui carcerem,

Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :

Vates ut olim raptus ad cœlum senex,

Auriga currus ignei.

Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,
Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solus globum,
Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos
Frænis dracones aureis.

Erraticorum siderum per ordines,
Per lacteas vehor plagas,

Velocitatem sæpe miratus novam;

Donec nitentes ad fores

Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et
Stratum smaragdis atrium.

Sed hic tacebo; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amoenitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.

HEU, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis,
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater

Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo?
Et se fassa senem, male certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas,
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Coelum, rapietque in viscera patrem ?
Heu potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coli?
Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitaque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aerei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.
At pater omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno ;
Raptat et ambitos socia vertigine cœlos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors.

[ocr errors]
« AnteriorContinua »