Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,

thereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua cœli ;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori

Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.

Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum ;

Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina cœli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES

INTELLEXIT.

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque O noveni perbeata numinis

Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Coelique fastos atque ephemeridas Deûm ;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci :
Seu sempiternus ille siderum comes
Cœli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum :

Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dirceus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silente nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine

Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.

At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus;

Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptius a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum charta numeravimus ista,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,

Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.

Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet :
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ :
Carmina sacrificus solennes pangit ad aras,

Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;

Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cœli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen ;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion •
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat coena Lyxo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Esculea intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Etneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non cithara; simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere, mille sonos numeros componis ad aptos; Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus, Arionii merito sis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam Contigerit, charo i tam prope sanguine juncti, Cognatas artes, studiumque affine sequamur? Ipse volens Phoebus se dispertire duobus, Altera dona mihi, dedit altera dona parenti; Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus. Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas, Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas Qua via lata patet, qua pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi : Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures; Sed magis excultam cupiens ditescere mentem Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ, Phoebeo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis ; Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu Cum mihi Romulcæ patuit facundia linguæ,

Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus ;
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cœlum, subjectaque cœlo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit :
Dimotaque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donasset ut omnia, colo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiata luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inert,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querela,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus;
In me triste nihil, feedissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorasse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

PSALM CXIV.

Ἰσραὴλ ὅτε παιδὲς, ὅτ' ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβου
Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνο,
Δὴ τότε μοῦνον ἔην ὅσιον γένος υιες Ιούδα
Ἐν δὲ θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἀρ' ἐστυφελίχθη
Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν.

Ἐκ δ' όρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ὡς κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ.
Βαιότεραι δ' ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπτε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ' ἀρ' ἐστυφελίχθης
Ιρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν;
Τίπτ', ὄρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε,
Ὡς κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ;
Βαιότεραι τὶ δ' άρ ὑμμες ἀνασκιρτήσατ' ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες;
Σείες, γαῖα, τρέουσα θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα,
Γαΐα, θεὸν τρείουσ' ὕπατον σέβας Ισσακίδαο,
*Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμοὺς χέε μορμύροντας,
Κρήνην τ' ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos forte captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευό μενος, hac subito misit.

Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν ̓ ἀνδρῶν
Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον
Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ ̓ ἀρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρῇ,
Τοιόν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.

In Effigiei ejus Sculptorem.

Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μεν εἰκόνα
Φαίῃς τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων·
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι,
Γελᾶτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, AGROTANTEM.

SCAZONTES.

O MUSA, gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deïope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camoena nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immerito divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superba cognitas urbes fama,
Virosque, doctaque indolem juventutis.

« AnteriorContinua »